Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

quid? si maiorem etiam hominum honestissimorum copiam adferam[*](adferam Halm: adferta V: affert χl: affero k quae] qui χl, ed. R ) quae huius virtuti atque innocentiae testimonio possit[*](possint l, ed. R ) esse, tamenne plus Gallorum consensio valebit quam summa[*](summa χl: summae Vk ) auctoritas[*](auctoritas l, Angelius: auctoritatis cett. ) omnium[*](omnium hominum k, Faernus )? Cum Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices, maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores fuisse. quam multi equites Romani, quam multi tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos exierunt [*](exierunt suppl. Pluygers )! exercitus praeterea Cn. Pompei maximus atque ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante. satisne vobis multos, satis idoneos testis et conscios[*](conscios ς: conscissos V ) videtur ipsa fortuna esse voluisse earum rerum quae M. Fonteio praetore gererentur in Gallia? quem ex tanto hominum numero testem in hac causa producere potestis? quis est ex eo numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam laudatore et teste utemur.