Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris[*](ex agris agris Schütz ) ex[*](ex om. l ) Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli[*](belli Madvig: bello codd. ) caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere. quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid existimant? hunc per vos salvum [*](salvum supplevi ) volunt, se per[*](se per Naugerius (1): semper codd. ) hunc incolumis[*](incolumem codd.: corr. Naugerius (1)) existimant esse. quid Massiliensium civitas? hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos; vos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos momenti habuisse videatur.