Pro Fonteio
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.
est in eadem provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis populi Romani praemiis[*](praecipuis p. R. praemiis scripsi: P. R. copiis .. r. mis V1: P. R. copiisq; remis V2 (que i. e. quaere omissum aliquid significat, cf. Mur. 51): P. R. copiis remisque ς: populi Romani copiis atque praemiis Madvig ) compensarunt[*](compensarunt V ); est praeterea maximus [*](maximus suppl. Hotoman ) numerus civium Romanorum atque[*](atque del. Hotoman ) equitum[*](equitum supplevi (i. e. Gallicorum, cf. § 26, Caes. B. G. vi. 15)), hominum honestissimorum. huic provinciae quae ex hac generum varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit, qui proxime[*](proximi codd.: corr. Hotoman ) fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris qui[*](his qui V ) idcirco magnis saepe erant bellis superati ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit.