Pro Fonteio

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 6. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1911.

videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere. Vnae[*](unae ς: una V ) tabulae proferantur, in quibus vestigium sit aliquod quod significet pecuniam M. [*](M. suppl. Baiter ) Fonteio datam, unum[*](unum ς: unam V ) ex tot[*](tot Gulielmius: toto codd.: tanto Halm ) negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem producant[*](producant ς: producantur V ); vere accusatum esse concedam. pro di immortales! quae haec est[*](est haec χ ) causa, quae defensio? provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim[*](partim del. Madvig ) modo ab nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt.