In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
Vnus pluris praedonum duces vivos cepit P. Servilius quam omnes antea. Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, ut videre piratam captum non liceret? at contra, quacumque iter fecit, hoc iucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium praebebat; itaque ei concursus fiebat[*](fiebat RSp: fiebant d edd.) undique ut non modo ex iis[*](iis Orelli: his codd.) oppidis qua ducebantur sed etiam ex finitimis visendi causa convenirent. ipse autem triumphus quam ob rem omnium triumphorum gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus? quia nihil est victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriae certius quam, quos saepe metueris, eos te vinctos[*](eosdem vinctos d) ad supplicium duci videre.
hoc tu quam ob rem non fecisti? quam ob rem ita pirata iste[*](iste pirata p (iste s. l.)) occultatus est[*](celatus est pd) quasi eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium non sumpsisti? quam ob causam hominem reservasti? ecquem[*](ecquem audisti d) scis in Sicilia[*](in Sicilia del. Zielinski) antea captum archipiratam qui non securi percussus sit? Vnum cedo auctorem tui facti, unius profer exemplum. vivum tu archipiratam servabas: quo? per triumphum, credo, quem ante currum tuum duceres; neque enim quicquam erat[*](erat iam d) reliquum nisi uti classe populi Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur.
age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam securi feriri[*](ferire RS (iv, §123)) omnium exemplo magis placuit. quae sunt istae custodiae? apud quos homines, quem ad modum est adservatus? lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique nostis. opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; totum est e[*](e cod. Lamb.: a RS: ex pd) saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus exciso[*](depressum... excisum d); nihil tam clausum ad exitum[*](exitus pd), nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec fieri nec cogitari potest. in has lautumias, si qui publice custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae deduci imperantur.
eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis[*](in lautumiis secl. Richter-Eberhard) verus ille dux quaereretur. itaque hominem huic optimae tutissimaeque custodiae non audet committere, denique Syracusas totas timet, amandat[*](amendat Rp al.) hominem—quo? Lilybaeum fortasse? video; tamen homines maritimos non plane reformidat. minime, iudices. Panhormum igitur? audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat.
ne Panhormum quidem. quo igitur? quo putatis[*](putastis RS)? ad homines a piratarum metu et suspicione alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimos[*](a navigando reZZZmotissimos reZZZbusque maritimis suppl. s. l. p2: sine signis transp. qr), ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos aratores, qui nomen numquam timuissent maritimi praedonis, unum te praetore horruissent Apronium, terrestrem archipiratam[*](terr. hominem arch. p). et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum esse ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victu[*](ut is (his pr) victu pkd: ut ei victus RS: uti victu Halm) ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque adhiberetur[*](haberetur pk).
interea Syracusani, homines periti et humani, qui non modo ea quae perspicua essent videre verum etiam occulta suspicari possent, habebant rationem omnes[*](omnium Ern., Eberh.) cotidie piratarum qui securi ferirentur; quam multos esse oporteret, ex ipso navigio quod erat captum et ex remorum numero coniciebant. iste, quod omnis qui artifici aliquid habuerant aut formae removerat atque[*](removerat atque pd: om. RS) abduxerat, reliquos si, ut[*](si ut edd.: sicut RSp: si sicut Halm) consuetudo est, universos ad palum alligasset, clamorem populi fore suspicabatur, cum tanto plures abducti essent quam relicti; propter hanc causam cum instituisset alios alio tempore producere, tamen in tanto conventu nemo erat quin[*](quin VRp: qui non Sal.) rationem numerumque haberet, et reliquos non desideraret solum sed etiam posceret et flagitaret[*](et flagitaret om. V).
cum magnus numerus[*](maximus pd) deesset, tum iste homo nefarius in eorum locum quos domum suam de piratis abduxerat substituere et supponere coepit civis Romanos, quos in carcerem[*](quos ceruos V) antea coniecerat; quorum alios Sertorianos milites fuisse insimulabat[*](insimulat V), et ex Hispania fugientis ad Siciliam adpulsos esse dicebat, alios, qui a praedonibus[*](praetoribus RSD (corr. in mg. praedonibus D)) erant capti[*](erant capti RSp: capti erant V), cum mercaturas facerent aut aliquam[*](alios quam V) ob causam navigarent, sua voluntate cum piratis fuisse arguebat. itaque alii cives Romani, ne cognoscerentur, capitibus obvolutis e carcere[*](cap. obv. e carcere RSp: involutis e carc. capitibus V) ad palum atque ad necem rapiebantur, alii, cum a multis civibus Romanis cognoscerentur, ab omnibus defenderentur, securi feriebantur. quorum ego[*](ego om. p) de acerbissima morte crudelissimoque cruciatu dicam cum eum locum tractare coepero, et ita dicam ut, si me in ea querimonia quam sum habiturus de istius crudelitate et de civium Romanorum indignissima morte non modo vires verum etiam vita deficiat, id mihi praeclarum et iucundum putem.
haec igitur est gesta res, haec victoria praeclara[*](vict. parta s. patrata Bonnet): myoparone piratico capto dux liberatus, symphoniaci Romam missi, formosi homines et adulescentes et artifices domum abducti, in eorum locum et ad eorum numerum cives Romani hostilem in modum cruciati et necati[*](et necati pkd: om. RS), omnis vestis ablata[*](ablata secl. Bonnet: sublata Heraeus, Eberh.), omne aurum et[*](ablatum et Halmio auctore del. Zielinski) argentum ablatum et aversum. at quem ad modum ipse se[*](sese pd) induit priore actione! qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi, testimonio,—cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum,—exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi[*](se securi SDY: esse curi R: securi pkd) non percussisse; domi esse apud sese archipiratas dixit duos.