In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

O clementiam populi Romani seu potius patientiam miram ac singularem! civem Romanum securi esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces: archipiratam negat, fateris. fit gemitus omnium et clamor, cum tamen a praesenti supplicio tuo continuit[*](se continuit p: cont. se q) populus Romanus se et repressit et salutis suae rationem iudicum severitati reservavit. quid? sciebas tibi crimini datum iri? quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare? inimicum habebas neminem; si haberes, tamen non ita vixeras ut metum iudici propositum habere deberes. an te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque faciebat? qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum crimen et iudicium[*](iudicium et crimen p) horrueris[*](horrueris G12 K: horreris RS: horreres cod. Lamb.: horrebas pkd), cum[*](cum RS: his cum pqk: hic cum d Nohl: nunc cum C. Schenkl) tot testibus coarguare[*](coarguare Rp: arguare SDY (iv, §104)) potes de damnatione dubitare?

verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi[*](tibi om. p) ad defensionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu meo producere ad ignotos tanto post eum quem archipiratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? vide quid intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla esset[*](esset (est d)... est pkd: om. RSY), hic defensio nulla est. itaque illud semper omnes[*](omnes homines RS (§16 supra)) fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit quaero. piratam vivum tenuisti. quem ad finem? dum cum imperio fuisti. quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diuturnam dedisti?

verum esto, sit tibi[*](sit tibi p: siti R: si tibi SD) illud liberum omne tempus quoad[*](quoad RSp: quod d) cum imperio fuisti: etiamne privatus, etiamne reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunt[*](a quo tempore capti sunt Richt. auctore del. Zielinski), quoad per me licitum[*](Acilium add. d) est, fuerunt, hoc est quoad per M'. Glabrionem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem condi imperavit.quod est huiusce rei ius, quae consuetudo, quod exemplum? hostem acerrimum atque infestissimum populi Romani seu potius communem hostem gentium nationumque omnium quisquam omnium[*](quisquam omnium pk: om. RSY) mortalium privatus intra moenia domi suae retinere poterit?

quid? si pridie[*](postridie RSY) quam a me tu coactus es confiteri civibus Romanis securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud te,—si, inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam manum contra rem[*](contra populum romanum pd) publicam facere potuisset, quid diceres? 'apud me habitavit, mecum fuit; ego illum ad iudicium meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem, vivum atque incolumem reservavi.' itane vero? tu tua pericula communi periculo defendes? tu supplicia quae debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae tempus conferes? populi Romani hostis privati hominis custodiis adservabitur? at etiam qui triumphant eoque diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriae populus Romanus percipere possit, tamen cum de foro in Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem iubent, idemque dies et victoribus imperi et victis vitae finem facit.

et nunc[*](et nunc (non q) cuiquam dubium p) cuiquam credo esse dubium quin tu id commissurus non fueris,—praesertim cum statuisses, ut ais, tibi causam esse dicendam,—ut ille archipirata non potius securi feriretur quam, quod erat ante oculos positum, tuo periculo viveret! si enim esset mortuus, tu, qui crimen ais te metuisse, quaero, cui probares? cum[*](ab d) constaret istum Syracusis nullo visum esse archipiratam, ab omnibus desideratum, cum dubitaret nemo quin abs te pecunia liberatus esset, cum vulgo loquerentur suppositum in eius locum quem pro illo probare velles, cum tu te fassus esses id crimen tanto ante metuisse: si eum diceres esse mortuum, quis te audiret?

nunc cum vivum nescio quem istum producis, tamen te derideri vides. quid? si aufugisset, si vincla rupisset ita ut Nico[*](Nico ed. Cratandr.: in co codd.), ille nobilissimus pirata, fecit, quem P. Servilius qua felicitate ceperat eadem recuperavit, quid diceres? verum hoc erat: si ille semel verus pirata securi percussus esset, pecuniam illam non haberes; si hic falsus esset mortuus aut profugisset, non esset difficile alium in suppositi locum supponere. plura dixi quam volui de illo archipirata, et tamen ea quae certissima sunt huius criminis argumenta praetermisi. volo enim esse[*](enim esse SD al.: esse enim Rp, sed hic cum signo transp. (iv, §108)) totum mihi[*](totum mihi RSD: mihi totum pqk: (enim mihi totum esse s. enim totum esse mihi d)) crimen hoc integrum: est certus locus, certa lex, certum tribunal quo hoc reservetur.

hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste locupletatus, nihilo diligentior ad classem ornandam milites revocandos alendosque esse coepit, cum ea res non solum provinciae saluti verum etiam ipsi[*](ipsi om. V) praedae posset esse. nam aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire provinciam et concursare consuerunt aut etiam in tanto praedonum[*](tot praed. V (§62 supra)) metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad luxuriem[*](luxuriem RSD: -am Vd) libidinesque suas domo sua regia—quae regis Hieronis fuit, qua praetores uti solent[*](quae... solent del. Ern. et edd. recc.: iv, §118)—contentus non fuit; tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus aestivis, quod antea[*](antea iam pkd) demonstravi, carbaseis intenta velis conlocari iussit in[*](in (ante Insula) om. RS) litore, quod est litus in Insula Syracusis post Arethusae fontem propter ipsum introitum atque ostium portus amoeno sane et ab arbitris remoto loco.

hic dies aestivos[*](aestivos iam continuos V, prob. Luterbacher (§§94, 137 infra): aestivos LX pd) praetor populi Romani[*](praetor p. r. pd: PRO PR. V: PR. R: ċprċ SD: pop. Rom. praetor Klotz (iv, §146; v, §136)), custos defensorque provinciae, sic vixit ut muliebria cotidie convivia essent, vir accumberet[*](accubaret V) nemo praeter ipsum et praetextatum filium—etsi[*](etsi RS: tametsi Vpkd (§37 supra)) recte sine exceptione dixeram[*](dixerim H. Richards) virum, cum isti essent, neminem fuisse. non numquam etiam libertus[*](libertus etiam k) Timarchides adhibebatur, mulieres autem nuptae nobiles praeter unam mimi Isidori filiam, quam iste propter amorem ab Rhodio tibicine abduxerat. erat[*](Erat (post abduxerat) suppl. Schuetz: Pipa RS rell.: et Pipa V: in his erat Pipa Richter) Pipa quaedam, uxor Aeschrionis Syracusani, de qua muliere plurimi versus qui in istius cupiditatem[*](cupiditate codd. praeter Lg. 42) facti sunt tota Sicilia percelebrantur[*](de qua... percelebr. secl. Bake);