In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

deinde, quod[*](id quod d) alio loco antea dixi, quae est ista tandem laudatio, cuius laudationis legati et principes et publice tibi navem aedificatam et privatim se ipsos abs te spoliatos expilatosque[*](exspoliatosque RSp: corr. Hotoman) esse dixerunt? postremo quid aliud isti faciunt, cum te soli ex Sicilia laudant, nisi testimonio nobis sunt omnia te sibi esse largitum quae tu de[*](de pd Arusianus: om. RS (reip. G1)) re publica nostra detraxeris? quae colonia est in Italia tam bono iure, quod tam immune municipium, quod per hosce annos tam commoda vacatione omnium rerum sit usum quam Mamertina civitas? per triennium soli ex foedere quod debuerunt non dederunt, soli isto praetore omnium rerum immunes fuerunt[*](vitae p: vitae fuerunt d), soli in istius imperio ea condicione vixerunt ut populo Romano nihil darent, Verri nihil negarent[*](denegarent d (nil negarent Zielinski, p. 178)).

verum ut ad classem, quo ex loco sum digressus, revertar, accepisti a Mamertinis navem contra leges, remisisti contra foedera. ita in una civitate bis improbus fuisti, cum et remisisti quod non oportebat, et accepisti quod non licebat. exigere te oportuit navem quae contra praedones, non quae cum praeda navigaret, quae defenderet ne provincia spoliaretur, non quae provinciae[*](quae nova prov. pd) spolia[*](spolia provinciae SG2) portaret. Mamertini tibi et urbem quo furta undique deportares[*](portares pd), et navem in qua exportares praebuerunt[*](praebuerunt SDp: praebuere R); illud tibi oppidum receptaculum praedae fuit, illi homines testes custodesque furtorum, illi tibi et locum furtis et furtorum vehiculum comparaverunt. itaque ne tum quidem cum classem avaritia ac nequitia tua perdidisti Mamertinis navem imperare ausus es; quo tempore in tanta inopia navium tantaque calamitate provinciae, etiamsi precario essent rogandi, tamen ab iis[*](iis Zumpt, edd.: his codd.) impetraretur. reprimebat enim tibi et imperandi vim et rogandi conatum praeclara illa non populo Romano reddita biremis, sed praetori donata cybaea. ea[*](ea d: om. RSp al.) fuit[*](fuit RSY: tui pk al.) merces imperi, auxili, iuris, consuetudinis, foederis.

habetis unius civitatis firmum auxilium amissum ac venditum pretio: cognoscite nunc novam praedandi rationem ab hoc primum excogitatam.sumptum omnem in classem frumento stipendio ceterisque rebus suo quaeque nauarcho civitas semper dare solebat. is neque ut accusaretur a nautis committere audebat, et civibus suis rationes referre[*](rationes referre Graevius: rationes ferre RS: rationem referre pd) debebat, et in illo omni negotio non modo labore sed etiam periculo suo versabatur. erat hoc, ut dico, factitatum semper, nec solum in Sicilia sed in omnibus provinciis, etiam in sociorum et Latinorum stipendio ac sumptu, tum cum illorum auxiliis uti solebamus: Verres post imperium constitutum primus imperavit ut ea pecunia omnis a civitatibus sibi adnumeraretur, ut is eam pecuniam tractaret quem ipse praefecisset.

cui potest esse dubium quam ob rem et omnium consuetudinem veterem primus immutaris, et tantam utilitatem per alios tractandae pecuniae neglexeris, et tantam difficultatem cum crimine, molestiam cum suspicione susceperis? deinde alii quaestus instituuntur, ex uno genere navali videte quam multi! accipere a civitatibus pecuniam ne nautas darent, pretio certo missos facere nautas, missorum omne stipendium lucrari, reliquis quod deberet non dare,—haec omnia ex civitatum testimoniis cognoscite.

recita. TESTIMONIA CIVITATVM. Huncine[*](recita testimonia civitatum suppl. in lac. p2: recita testimonium (om. civit.) RS) hominem, hancine impudentiam, iudices, hanc audaciam[*](hancine aud. pd)! civitatibus pro numero militum pecuniarum summas discribere[*](describere R2Sp), certum pretium, sescenos nummos, nautarum missionis constituere! quos qui dederat commeatum[*](cum commeatum RS) totius aestatis abstulerat, iste, quod eius nautae nomine pro stipendio frumentoque acceperat, lucrabatur. ita quaestus[*](itaque d) duplex unius missionis fiebat. atque haec homo amentissimus in tanto praedonum impetu tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et ipsi praedones scirent et tota provincia testis esset.

cum propter istius hanc avaritiam nomine classis esset in Sicilia, re quidem vera naves inanes, quae praedam praetori non quae praedonibus metum adferrent, tamen, cum P. Caesetius et P. Tadius decem navibus[*](navibus his pd) suis semiplenis navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non ceperunt, sed abduxerunt[*](adduxerunt RS) onere suo plane[*](plane tardam Eberh.) captam atque depressam[*](deprensam G. Ammon). erat ea navis plena iuventutis formosissimae, plena argenti facti atque signati, multa cum stragula veste. haec una navis a classe nostra non capta est, sed inventa ad Megaridem, qui locus est non longe a Syracusis. quod ubi isti nuntiatum est, tametsi in acta cum mulierculis iacebat ebrius, erexit se tamen et statim quaestori legatoque suo custodes misit compluris, ut omnia sibi integra quam primum exhiberentur.

adpellitur navis Syracusas; exspectatur ab omnibus supplicium. iste quasi praeda sibi advecta, non praedonibus captis, si qui senes ac[*](ac RS: aut pkd (§34 supra)) deformes erant, eos in hostium numero ducit; qui aliquid formae aetatis artificique habebant, abducit omnis, non nullos scribis filio cohortique distribuit, symphoniacos homines sex cuidam amico suo Romam muneri misit. Nox illa tota in exinaniunda nave[*](exinanienda navi pd) consumitur. archipiratam ipsum videt nemo, de quo supplicium sumi oportuit[*](de quo... oportuit del. Zielinski (p. 197)). hodie[*](Hodieque pd) omnes sic habent[*](sic habent persuasum pd) —quid eius sit vos coniectura adsequi debetis—istum clam a piratis ob hunc archipiratam pecuniam accepisse.

'coniectura est.' iudex esse bonus nemo potest qui suspicione certa non movetur. hominem nostis, consuetudinem omnium tenetis,—qui ducem praedonum aut hostium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur[*](patiatur pd: patitur RSY). hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem, iudices, qui archipiratam captum sese[*](sese Zumpt: esse RS: vidisse se pq (om. esse)) vidisse diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri, concurrerent, quaererent, videre cuperent. quid accidit cur tanto opere iste homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset? homines maritimi Syracusis, qui saepe istius ducis nomen audissent, saepe timuissent, cum eius cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque exsaturare vellent, potestas aspiciendi nemini facta est.