In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quid? si eius modi esse haec duo foedera duorum so populorum, iudices, doceo, ut Tauromenitanis nominatim cautum et exceptum sit foedere ne navem dare debeant, Mamertinis in ipso foedere sanctum atque praescriptum sit ut navem dare necesse sit, istum autem contra foedus et Tauromenitanis imperasse et Mamertinis remisisse, num cui[*](num cui pkd: num quid RSY) dubium poterit esse quin Verre praetore plus Mamertinis cybaea quam Tauromenitanis foedus opitulatum sit? recitentur foedera. isto igitur tuo, quem ad modum ipse praedicas, beneficio, ut res indicat, pretio atque mercede minuisti maiestatem rei publicae, minuisti auxilia populi Romani, minuisti copias maiorum virtute ac sapientia comparatas, sustulisti ius imperi, condicionem sociorum, memoriam foederis: qui ex foedere ipso navem vel usque ad Oceanum, si imperassemus, sumptu periculoque suo armatam atque ornatam mittere debuerunt, hi[*](hi pkd: et RS, ei Iordan., edd.) ne in freto ante[*](ante om. RS (ut etiam §55 infra)) sua tecta et domos navigarent, ne sua moenia portusque defenderent, pretio abs te ius foederis et imperi condicionem redemerunt.
quid censetis in hoc foedere faciendo[*](faciundo pd) voluisse Mamertinos impendere laboris, operae, pecuniae ne haec biremis adscriberetur, si id ullo modo possent a nostris maioribus impetrare? nam cum hoc munus imponebatur[*](imponeretur p) tam grave civitati, inerat[*](inerant S (habet R n supra lin.): an inerant... quaedam notae?) nescio quo modo in illo foedere societatis quasi quaedam nota servitutis. quod tum, recentibus suis officiis, integra re, nullis populi Romani difficultatibus, a maioribus nostris foedere adsequi non potuerunt, id nunc, nullo novo[*](novo pkd: om. RS) officio suo, tot annis post,—iure imperi nostri[*](tot annis... nostri om. RS) quotannis usurpatum ac semper retentum[*](iure imperii... semper retentum Cinnam secutus secl. Brugnola)[*](usurpato... retento p (ut coni. Th. Luther)),—summa in difficultate navium, a C. Verre pretio adsecuti sunt, ac non hoc solum adsecuti, ne navem darent: ecquem nautam, ecquem militem, qui aut in classe aut in praesidio esset, te praetore per triennium Mamertini dederunt?
denique cum ex senatus consulto itemque ex lege Terentia et Cassia frumentum aequabiliter emi ab omnibus Siciliae civitatibus oporteret, id quoque munus leve atque commune Mamertinis remisisti. dices frumentum Mamertinos non debere. quo modo non debere? an ut ne[*](ne p: om. RS) venderent? non enim erat hoc genus frumenti ex eo genere quod exigeretur, sed ex eo quod emeretur. te igitur auctore et interprete ne foro quidem et commeatu Mamertini iuvare populum Romanum debuerunt.
quae tandem civitas fuit quae deberet? qui publicos agros arant, certum est quid e lege[*](e lege RSD: ex lege p) censoria debeant: cur his quicquam praeterea ex alio genere imperavisti[*](imperavisti RSp: imperasti G1 (Ziel. p. 197))? quid? decumani num quid praeter singulas decumas ex lege Hieronica debent? cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti empti darent? quid immunes? hi certe nihil debent. at eis[*](his pd) non modo imperasti, verum etiam, quo plus darent quam poterant, haec sexagena milia modium, quae Mamertinis remiseras, addidisti. neque hoc dico, ceteris non recte imperatum, sed Mamertinis, qui erant in eadem causa, et quibus superiores omnes[*](omnes RSp: omnes praetores d (§49 supra)) item ut ceteris imperarant pecuniamque ex senatus consulto et ex lege dissolverant, his[*](his RSd: is p: íis Halm) dico non recte remissum. et ut hoc beneficium, quem ad modum dicitur, trabali clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit et de consili sententia Mamertinis se frumentum non imperare pronuntiat.
audite decretum mercennarii praetoris ex ipsius commentario, et cognoscite quanta in scribendo gravitas, quanta in constituendo iure sit auctoritas. recita. COMMENTARIVS[*](Recita. Commentarius Halm, edd.: R. commentarium RSp2). de consili sententia[*](C. S. RS al.: r. c. p2: De cons. sententia (D. C. S.) Zumpt) libenter ait se facere itaque perscribit. quid, si hoc verbo non esses usus 'libenter'? nos videlicet invitum te quaestum facere putaremus. ac 'de consili sententia'! praeclarum recitari consilium, iudices, audistis; utrum vobis consilium tandem praetoris recitari videbatur, cum audiebatis nomina, an praedonis improbissimi societas atque comitatus?
en foederum interpretes, societatis, pactionis[*](pactionis Nohl: pactiones RS: pactores pkd), religionis auctores! numquam in Sicilia frumentum publice est emptum quin Mamertinis pro portione imperaretur, antequam hoc delectum praeclarumque consilium iste dedit, ut ab his nummos acciperet ac sui similis esset. itaque tantum valuit istius decreti auctoritas quantum debuit eius hominis qui, a quibus frumentum emere debuisset, iis decretum vendidisset. nam statim L. Metellus ut isti successit, ex C. Sacerdotis et ex[*](ex (post et) om. pd) Sex. Peducaei instituto ac litteris frumentum Mamertinis imperavit.
tum illi intellexerunt se id quod a malo auctore emissent diutius obtinere non posse. age porro, tu, qui tam religiosum existimari te voluisti interpretem foederum, cur Tauromenitanis frumentum, cur Netinis imperasti? quarum civitatum utraque foederata est. ac Netini quidem sibi non defuerunt ac, simul[*](def. nam simul ac pd) pronuntiasti libenter te[*](te pkd: om. RS (§38 supra): adierunt te et Halm) Mamertinis remittere, te adierunt et eandem suam causam foederis esse docuerunt. tu aliter decernere eadem in causa non potuisti; pronuntias Netinos frumentum dare non debere et ab his tamen exigis. cedo mihi eiusdem praetoris litteras et rerum decretarum et frumenti imperati. LITTERAE RERVM DECRETARVM. Quid[*](Litterae rerum decretarum Zumpt. Post imperati habent RS eum decretarum, pd et rerum decretarum tritici empti) potius in hac tanta et tam turpi inconstantia suspicari possumus, iudices, quam id quod necesse est, aut isti a Netinis pecuniam cum posceret non datam, aut id esse actum ut intellegerent Mamertini bene se apud istum tam multa pretia ac munera conlocasse, cum idem alii iuris ex eadem causa non obtinerent?
hic mihi etiam audebit mentionem facere Mamertinae laudationis! in qua quam multa sint vulnera quis est vestrum, iudices, quin intellegat? primum enim[*](enim scripsi: ut RSpd Prisc. (Gr. Lat. iii, p. 338): om. Hotoman, Zielinski (Primum om. p1)) in iudiciis qui decem laudatores dare non potest, honestius est ei nullum dare quam illum quasi legitimum numerum consuetudinis non explere. tot in Sicilia civitates sunt quibus tu per triennium praefuisti: arguunt ceterae, paucae et parvae vi[*](vi add. K. Busche) et[*](et (ante metu) om. pd. Cf. i, §57; iii, §67) metu repressae silent, una laudat. hoc quid est nisi intellegere quid habeat utilitatis vera laudatio, sed tamen ita provinciae praefuisse ut hac utilitate necessario sit carendum?