In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

esto; nihil ex fugitivorum bello aut suspicione belli laudis adeptus est, quod neque bellum eius modi neque belli periculum fuit in Sicilia, neque ab isto provisum est ne quod esset; at vero contra bellum praedonum[*](praedonum om. RS) classem habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque ab isto praeclare[*](praetore praeclare prkd) defensa provincia est. sic de bello praedonum, sic de classe Siciliensi, iudices, dicam ut hoc iam ante confirmem, in hoc uno genere omnis inesse culpas istius maximas avaritiae, maiestatis, dementiae, libidinis, crudelitatis. haec dum breviter expono, quaeso, ut fecistis adhuc, diligenter attendite.

rem navalem primum ita dico esse administratam, non uti provincia defenderetur, sed uti classis nomine pecunia quaereretur. superiorum praetorum consuetudo cum haec fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum militumque imperaretur, maximae et locupletissimae civitati Mamertinae nihil horum imperavisti. ob hanc rem quid tibi Mamertini clam pecuniae dederint, post, si videbitur, ex ipsorum litteris testibusque quaeremus.

navem vero cybaeam[*](cybaeam del. Klotz), maximam triremis instar, pulcherrimam atque ornatissimam cybaeam[*](pulcherrimam... cybaeam om. Halm, Zielinski, secl. Muell. (l. 18 infra))[*](cybaeam om. prk), palam aedificatam sumptu publico tuo nomine, publice[*](tuo nomine publice om. prkd), sciente tota Sicilia, per magistratum[*](per magistratumque RS (iv, §103)) senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico. haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque esset ex praeda, simul cum ipse[*](ipse RS: iste pd) decederet, adpulsa Veliam est cum plurimis rebus, et iis quas iste[*](iste RS: ante pd Nohl) Romam mittere cum ceteris furtis noluit, quod erant clarissimae[*](clarissimae RSY: carissimae pd edd.) maximeque eum delectabant. eam navem nuper egomet vidi Veliae multique alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices: quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam exsilium atque explorare fugam domini videbatur.

quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod, tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia aedificatam esse navem[*](iam navem p: eam navem d: navem del. Eberhard). aude hoc saltem dicere quod necesse est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licuerit[*](cui licuerit RS) aedificare navem senatori[*](senatori del. Zielinski); antiquae sunt istae leges et mortuae, quem ad modum tu soles dicere, quae vetant. fuit ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis, ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam putaret. quid enim[*](Quo enim Prisc.) tibi navi[*](navi (nave) opus fuit Prisc. d)? qui si quo publice proficisceris, praesidi et[*](et praesidiis p: et praesidii d) vecturae causa sumptu publico navigia praebentur[*](proficiscisceris... praebentur p: proficiscereris... praeberentur RS); privatim autem nec proficisci quoquam potes nec arcessere[*](arcessere p: accersere RSd (iv, §115)) res transmarinas ex iis locis in quibus te habere nihil licet.

deinde cur quicquam contra leges parasti? valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: tu tibi hoc numquam turpe, numquam[*](turpe numquam om. pd: turpe om. qk) criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedificari onerariam navem in[*](in ea pd) provincia quam tu cum imperio obtinebas? quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam in Italiam adducturum[*](deducturum pd)? naviculariam[*](naviculariam te d), cum Romam venisses, esse facturum? ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem comparare. eius modi voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, et ad ea furta quae reliquisses commearet.

verum haec omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto atque concedo. sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribus[*](istis ipsis tuis Mam. laud. pkd), esse sublatum? nam dixit Heius, princeps civitatis[*](princeps civitatis prkd: om. RSY (ii, §13)), princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam[*](esse aedificatam pd), eique faciendae senatorem[*](senatum Monet) Mamertinum publice praefuisse. reliqua est materies. hanc Reginis, ut ipsi dicunt— tametsi tu negare non potes—publice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti.si et ex quo fit navis, et qui faciunt, imperio tibi tuo non pretio praesto fuerunt, ubi tandem istud latet quod tu de tua pecunia dicis impensum? at Mamertini in tabulis nihil[*](nil Zielinski, p. 178) habent.

primum video potuisse fieri ut ex aerario nihil[*](nil Zielinski, p. 178) darent; etenim vel Capitolium, sicut apud maiores nostros factum est, publice coactis fabris operisque imperatis gratiis exaedificari atque effici potuit; deinde—id quod perspicio et quod[*](deinde id quod perspicio et quod RSp rell.: deinde perspicio id quod ostendam Zumpt) ostendam, cum ipsos produxero, ipsorum ex[*](istos p2 ipsorum ex Rpd: ex ipsorum SY) litteris—multas pecunias isti erogatas in operum locationes falsas atque inanis esse perscriptas. iam illud minime mirum est, Mamertinos a quo summum beneficium acceperant, quem sibi amiciorem quam populo Romano esse cognoverant, eius capiti litteris suis pepercisse. sed si argumento est Mamertinos tibi pecuniam non dedisse, quia scriptum non habent, sit argumento tibi gratiis stare navem, quia, quid emeris aut quid locaris, scriptum proferre non potes.

at enim idcirco navem Mamertinis non imperasti, quod sunt foederati. di adprobent! habemus hominem in fetialium manibus educatum, unum praeter ceteros in publicis religionibus foederum sanctum ac diligentem; omnes qui ante te fuerunt praetores dedantur Mamertinis, quod iis navem contra pactionem foederis imperarint. sed tamen tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item foederatis navem imperasti? an hoc probabis, in aequa causa populorum sine pretio varium ius et disparem condicionem fuisse?