In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
ne multa, iudices, libertate[*](libertate R2SD: -em R1d) quam vos sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est. condemnat omnis de consili sententia; tamen neque iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit, quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P. Cervium, talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in Sicilia fuit primus ab isto iudex reiectus est, sed de latronum, hoc est de comitum suorum sententia condemnat omnis.
hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt: indigne ferunt illam clementiam mansuetudinemque nostri imperi in tantam[*](in tantam Vpd: tantam in RS) crudelitatem inhumanitatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte innocentium[*](innocentium Vd: -um RS) quaerere. nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbitatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil[*](nil Zielinski, p. 178) videtur. nam si cum aliorum improbitate certet, longe omnis multumque superabit[*](superabit Vpd: -avit RSD);
sed secum cum[*](sed secum cum scripsi: sed secum prkd: sed cum RS: secum V (ii, §90; Cl. Rev. l. c.). Fort. secum cum; cf. Div. §53 tu dum... id agis ut) ipse certat, id agit ut semper superius suum facinus novo scelere vincat. Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a Cleomene[*](Cleomenes om. V), quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset; tamen, quia pertimuerat adulescens, quod eandem suam causam videbat esse quam illorum qui innocentes peribant, accedit ad hominem Timarchides; a securi negat esse ei periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat. ne multa, ipsum dicere adulescentem[*](adul. dicere Quint. ix. 2. 57) audistis se[*](se om. V) ob hunc metum pecuniam Timarchidi numerasse[*](numerasse (§120) Zielinski, p. 166).
levia sunt haec[*](sunt haec Vprkd, Quint. viii. 4. 19: haec sunt RSY) in hoc reo. metum virgarum nauarchus, homo nobilissimus nobilissimae civitatis[*](nauarchus homo nobilissimus nobilissimae civitatis scripsi (Am. J. Phil. xxvi, p. 431): nav. nobilissimae civitatis Vprk, Quint. l. c.: nav. homo nobilissimae civ. R: nav. homo nobilis summae civ. SD (cf. iii, §56; v, §§20, 122)), pretio redemit: humanum est[*](est VR: om. d). Alius ne[*](ne Vpd: ut RSY (ne securi feriretur Quint. l. c.)) condemnaretur pecuniam dedit: usitatum est[*](est Vpkd, Quint.: om. RSY). non vult[*](vult Vpd, Quint. ix. 4. 70: volet RSY) populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem, nova postulat, inaudita desiderat; non de praetore Siciliae, sed de nefario tyranno fieri iudicium arbitratur.includuntur in carcerem condemnati; supplicium constituitur in illos, sumitur de miseris parentibus nauarchorum[*](navarchorum male secl. Memmius, Lamb., edd. recc. (Zielinski, p. 198)); prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis suis cibum vestitumque ferre[*](intro ferre Vpd (ll. 4-5 infra)).
patres hi quos videtis iacebant in limine[*](limine Rp rell., Iul. Sever.: limine ipso V), matresque miserae pernoctabant ad ostium[*](ante ostium V) carceris ab extremo conspectu liberum exclusae; quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum[*](postremum V: postremo RS: supremum pq: extremum d) spiritum ore[*](ore om. pk) excipere liceret. aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum[*](Romanorum V, Quint. viii. 4, 27, Iul. Sever.: om. RSpd (ii. ii, §6)), lictor Sextius, cui ex omni[*](omni pd: omnium RS: om. V) gemitu doloreque certa merces comparabatur. 'Vt adeas, tantum dabis, ut cibum tibi[*](cibum tibi RSpd: tibi cibum vestitumque V: cibum vestitumque (om. tibi) Quint. ix. 4, 7 l. 19 supra (Meusel, p. 25)) intro ferre liceat, tantum.' nemo recusabat. 'quid? ut uno ictu[*](ictu om. RS al.) securis adferam mortem filio tuo[*](mortem filio tuo adferam V), quid dabis? ne diu crucietur, ne saepius feriatur, ne cum sensu doloris aliquo spiritus auferatur[*](ei auferatur V)?' etiam ob hanc causam pecunia lictori dabatur[*](lictori dabatur p Zielinski (p. 198): dabatur RS, datur Vd (om. lictori)).
O magnum atque intolerandum[*](intolerabilem V) dolorem! o gravem acerbamque fortunam! non vitam[*](non ut tam R: non ut tantum SD (corr. in mg. non vitam)) liberum[*](liberorum V (etiam l. 22 supra)), sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes. atque ipsi etiam adulescentes cum Sextio suo[*](suo R: om. pd: sua Madv.: servo Landgraf) de plaga et de uno illo ictu loquebantur, idque postremum parentis suos liberi orabant, ut levandi cruciatus sui causa lictori pecunia daretur. multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis, multi; verum tamen mors sit[*](mors sit prk: morxit R: mori SD) extremum[*](extremum Eberh. (iii, §70): extremo RS: extrema pd). non erit. estne aliquid ultra quo crudelitas progredi possit? reperietur; nam illorum, cum erunt securi percussi ac necati, corpora feris obicientur. hoc si luctuosum est parentibus, redimant[*](parentibus redimat RSpk: parenti redimat rd) pretio sepeliendi potestatem.
Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere audistis se ob sepulturam Heraclei nauarchi pecuniam Timarchidi numerasse; ne hoc possis[*](ne hoc posses RS: hoc ne possis pd) dicere, 'patres enim veniunt amissis filiis irati,' vir primarius, homo nobilissimus, dicit, neque de filio dicit. iam hoc quis tum fuit Syracusis quin audierit, quin sciat, has Timarchidi[*](has per Timarchidem pd) pactiones sepulturae cum[*](cum del. Eberh., Zielinski) vivis etiam illis esse factas? non palam cum Timarchide loquebantur, non omnes omnium propinqui adhibebantur, non palam vivorum funera locabantur? quibus omnibus rebus actis atque decisis producuntur e carcere, deligantur[*](deligantur ad palum pd).
quis tam fuit illo tempore ferreus[*](ferreus RSY: durus V: durus et ferreus pd), quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate nobilitate miseria commoveretur? ecquis fuit quin lacrimaret[*](lacrimaret p: lacrumarum R: lacrimaretur Sd: lacrumarum et V), quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune arbitraretur? feriuntur securi. laetaris tu in omnium gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sublatos. errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium sanguine eluere[*](eluere posse Heraeus) arbitrabare; praeceps amentia ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare. etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illis[*](neque tibi neque illis RS: neque illis neque tibi V: neque desunt p: neque tibi d) desunt, tamen ex ipso illo[*](illo ipso Vpd) numero nauarchorum aliqui vivunt et[*](et om. V) adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium poenas fortuna et ad hanc causam reservavit.