In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
haec posteaquam acta et constituta sunt, procedit iste repente e praetorio inflammatus scelere furore crudelitate; in forum venit, nauarchos vocari[*](ad se vocari V) iubet. qui nihil metuerent, nihil suspicarentur, statim accurrunt. iste hominibus miseris innocentibus inici catenas imperat. implorare illi fidem praetoris, et quare id faceret rogare. tum[*](tum VRSp: tunc d) iste hoc causae dicit, quod classem praedonibus prodidissent. fit clamor et[*](et om. RS) admiratio[*](admurmuratio V (Meusel, p. 33)) populi tantam esse in homine impudentiam atque audaciam ut aut aliis causam calamitatis attribueret quae omnis propter avaritiam ipsius accidisset, aut, cum ipse praedonum socius arbitraretur[*](arbitraretur RSY: putaretur Vpd), aliis proditionis crimen inferret; deinde hoc quinto decimo die crimen esse natum postquam classis esset amissa.
cum haec ita[*](ita om. Vd) fierent, quaerebatur ubi esset Cleomenes, non quo illum[*](illum om. SD) ipsum, cuicuimodi[*](cuicuimodi Cledonius Gr. Lat. v, p. 52, et Pompeius ibid. p. 207 (Sext. Rosc. §95, Cael. §24): cuimodi R: cuimodi S: cuicuiusmodi Vp: cuiusmodi s. eiusmodi d) est[*](esset kd), quisquam supplicio propter illud incommodum dignum putaret; nam quid Cleomenes facere potuit?—non enim possum quemquam insimulare falso— quid, inquam, magno opere[*](magno opere Rp: magnopere S (iv, §1)) potuit Cleomenes facere istius avaritia navibus exinanitis? atque eum vident sedere ad latus praetoris et ad aurem familiariter, ut solitus erat, insusurrare. tum vero omnibus indignissimum visum est homines honestissimos, electos e suis[*](ex suis Vd) civitatibus, in ferrum atque in vincla coniectos, Cleomenem propter flagitiorum ac turpitudinum societatem familiarissimum esse praetori.
adponitur iis[*](iis R: eis V: his SDpd) tamen accusator Naevius Turpio quidam, qui C. Sacerdote praetore iniuriarum damnatus est, homo bene adpositus ad istius audaciam, quem iste in decumis, in rebus capitalibus, in omni calumnia praecursorem habere solebat et emissarium. veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti nuntio[*](commoti nuntio Vpd (Zielinski, p. 198): nuntio commoti RSY); vinctos aspiciunt catenis[*](catenis aspiciunt Vk) liberos suos, cum istius avaritiae poenam collo et cervicibus suis sustinerent; adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quae nusquam erat neque umquam fuerat, implorant. pater aderat Dexo Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus. cuius tu domi fueras, quem hospitem appellaras, eum[*](hospes tuus. Cuius... appellaras, eum Rau, Richter, Muell., Zielinski: hosp. tuuus, cuius... appellaras. Eum vulg.) cum illa auctoritate[*](eum quoniam R: eum qm SD (in mg. quem) auctoritate et aetate Lamb., Nohl: illa auct. hominem Kays.: illa aetate Eberh.: auctoritate secl. Madv.) miseria[*](miseria VRS: ac miseria p, et mis. d) videres perditum[*](praeditum codd.), non te eius lacrimae, non senectus, non hospiti ius atque nomen a scelere[*](ab scelere V) aliquam ad partem humanitatis revocare potuit?
sed quid ego hospiti iura in hac immani belua commemoro? qui Sthenium Thermitanum, hospitem suum, cuius domum per hospitium exhausit et exinanivit, absentem in reos rettulerit, causa indicta[*](indicta causa V) capite damnarit, ab eo nunc hospitiorum iura atque officia quaeramus? cum homine enim[*](enim seclusi (§§127, 143 infra): hominene Eberh., edd. recc.) crudeli nobis res est an cum fera atque immani belua? te patris lacrimae[*](lacr. patris SY) de innocentis fili periculo non movebant; cum patrem domi reliquisses, filium tecum haberes, te neque praesens filius de liberum caritate neque absens pater de indulgentia patria commonebat?
catenas habebat hospes tuus Aristeus, Dexonis filius. quid ita? 'prodiderat classem.' quod ob praemium? 'deseruerat[*](deseruerat exercitum pd).' quid Cleomenes? 'ignavus fuerat.' at eum tu ob virtutem corona ante donaras. 'dimiserat nautas.' at ab omnibus tu mercedem missionis acceperas[*](at ab p: ab RS: ut.... acciperes d). alter parens ex altera parte erat Herbitensis Eubulida, homo domi suae clarus et nobilis; qui quia Cleomenem in defendendo filio laeserat, nudus paene est destitutus. quid erat autem quod quisquam diceret aut defenderet? 'Cleomenem nominare non licet.' at causa cogit. 'moriere, si appellaris'; numquam enim iste cuiquam est mediocriter minatus. at remiges non erant. 'praetorem tu accuses[*](se accuses RS: tu accusas pr)? frange cervices.' si neque praetorem neque praetoris aemulum appellari[*](appellare pd) licebit, cum in his duobus tota causa sit, quid futurum est?
dicit etiam causam Heracleus[*]((et 28) Heracleus Rrq: eraclius S: Heraclius pd edd.) Segestanus, homo domi suae nobilissimo loco natus. audite, ut vestra humanitas postulat, iudices; audietis enim de magnis incommodis iniuriisque sociorum. hunc scitote fuisse Heracleum in ea causa, qui propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et iussu eius qui potestatem habuit in commeatu Syracusis remanserit! is certe neque classem prodidit neque metu perterritus fugit neque exercitum deseruit; etenim tum[*](tum pkd: tunc RS. Coni. Zielinski neque exercitum deseruit. At enim nautas dimisit. Accusationem audimus an tui tuorumque sceleris improbam confessionem? etenim tum esset hoc animadv. etc.) esset hoc animadvertendum[*](animadvertendum RS: animadversum pd) cum[*](cum om. RS) classis Syracusis proficiscebatur. is tamen in eadem causa fuit, quasi esset in aliquo manifesto scelere deprehensus, in quem ne falsi quidem causa conferri criminis potuit[*](potest s.l. S et in mg. D).
fuit in illis nauarchis Heracliensis[*](eraclesis RS: Heraclensis pq) quidam Furius,—nam habent illi non nulla huiusce modi Latina nomina,—homo, quam diu vixit, non domi suae solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis. in quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere laederet,—nam id quidem, quoniam moriundum videbat, sine periculo se[*](se om. RSpq: facere se Nohl: an se sine?) facere intellegebat,—verum morte proposita, cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret, defensionem causae suae scripsit; quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui sceleris et crudelitatis ex illa oratione commonefiat. in qua docet quot a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiserit[*](dimiseris Zielinski), quot secum habuerit; item de ceteris navibus dicit; quae cum apud te diceret, virgis oculi verberabantur. ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur; clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salute[*](Post salute addidit Titler savia et sic fere edd. recc.: post mulieris Heraeus. Fort. plus os impud. mulieris (Sest. §111)) quam de sua vita lacrimas matris valere.
deinde etiam illud[*](etiam illud Rp: illud etiam S al.) video esse dictum quod, si recte vos populus Romanus cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa praedicavit, non posse Verrem testis interficiendo testimonium[*](testimonium scripsi (§163): nos RSD: vos G1, Madvig: ius Eberh., Zielinski, Mueller: crimina sua pd (Cl. Rev. xviii. 212)) exstinguere; graviorem apud sapientis iudices se fore ab inferis testem quam si vivus in iudicium produceretur; tum avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sceleris audaciae crudelitatis testem fore. iam illa praeclara: non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed ab[*](sed tum ab p) dis manibus innocentium Poenas sceleratorumque[*](sceleratorumque pkd (sceleratorum q) Cluent. §171: scelere quam quae RSD: scelerumque Lamb. add.) Furias in tuum iudicium esse venturas; sese ideo leviorem suum casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum Sextique, tui carnificis, vultum et manum vidisset, cum in conventu civium Romanorum iussu tuo securi cives Romani ferirentur.