In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

ex omni pecunia quam aratoribus solvere debuisti certis nominibus deductiones fieri solebant, primum pro spectatione et collybo, deinde pro nescio quo cerario. haec omnia, iudices, non rerum certarum, sed furtorum improbissimorum sunt vocabula. nam collybus esse qui potest, cum utuntur omnes uno genere nummorum? cerarium vero—quid[*](quid cO: quid vocas p rell.)? quo modo hoc nomen ad rationes magistratus, quo modo ad pecuniam publicam adlatum est? nam illud genus tertium deductionis erat eius modi, quasi non modo liceret sed etiam oporteret, nec solum oporteret sed plane necesse esset[*](plane necesse esset O rell. Muell.: necesse esset plane edd. recc.). scribae nomine de tota pecunia binae quinquagesimae detrahebantur. quis tibi hoc[*](hoc tibi O) concessit, quae lex, quae senatus auctoritas, quae porro aequitas, ut tantam pecuniam scriba tuus auferret[*](auferret p: averreret c, averret O: averteret al. (§224 infra)) sive de aratorum bonis sive de populi Romani vectigalibus?

nam si potest ista pecunia sine aratorum iniuria detrahi, populus Romanus habeat, in tantis praesertim aerari angustiis; sin autem et populus Romanus voluit, et aequum est ita[*](est ita O: ita est rell.) solvi aratoribus, tuus apparitor parva mercede populi[*](populi mercede O) conductus de aratorum bonis praedabitur? et in hac causa scribarum ordinem in me concitabit Hortensius et eorum commoda a me labefactari atque oppugnari iura dicet? quasi vero hoc scribis ullo exemplo sit aut ullo iure[*](aut ullo iure sit O) concessum. quid ego[*](ego p et pler.: ergo VO) vetera repetam aut quid eorum scribarum mentionem faciam quos constat sanctissimos homines atque innocentissimos fuisse? non[*](non praeterit V) me fugit, iudices, vetera exempla pro fictis fabulis iam audiri atque haberi: in his temporibus versabor miseris ac perditis. nuper, Hortensi, quaestor fuisti. quid tui scribae fecerint, tu potes dicere: ego de meis hoc dico, cum in eadem ista Sicilia pro frumento pecuniam civitatibus solverem et mecum duos frugalissimos homines scribas haberem, L. Mamilium et L. Sergium, non modo istas duas quinquagesimas, sed omnino nummum nullum cuiquam esse deductum.dicerem hoc mihi totum[*](totum mihi p) esse attribuendum, iudices, si illi umquam hoc a me postulassent, si umquam omnino cogitassent.

quam ob rem enim scriba deducat, ac[*](ac (et O) non potius mulio cO: non mulio plus (om. ac) V) non potius mulio qui advexerit[*](advexerit Vp et pler.: advexit O), tabellarius[*](non tabell. V) cuius adventu certiores facti petiverunt, praeco qui adire iussit, viator aut Venerius qui fiscum sustulit? quae pars operae aut opportunitatis in scriba est cur ei[*](cur ei VcO: cui rei p rell.) non modo[*](modo om. cO) merces tanta detur, sed cur cum eo tantae pecuniae partitio fiat? 'ordo est honestus.' quis negat, aut quid ea res ad hanc rem pertinet? est vero honestus, quod eorum hominum fidei tabulae publicae periculaque magistratuum committuntur. itaque ex his scribis qui digni sunt illo ordine, patribus familias[*](familiis codd. praeter O), viris bonis atque honestis, percontamini quid sibi istae quinquagesimae velint: iam omnibus[*](omnibus VO: omnes p rell.) intellegetis novam rem[*](rem novam O) totam atque indignam videri.

ad eos me scribas revoca, si placet, noli hos colligere, qui nummulis corrogatis de nepotum donis ac de scaenicorum corollariis, cum decuriam emerunt, ex primo ordine explosorum in secundum ordinem civitatis se venisse dicunt. Eos scribas tecum disceptatores huius criminis habebo qui istos scribas esse moleste ferunt[*](moleste ferunt esse V). tametsi cum in eo ordine videamus esse multos non idoneos, qui ordo industriae propositus est et dignitati, mirabimur turpis aliquos ibi esse[*](ibi esse cO: in eo esse pqk. Habet V quid mirabimur turbis esse aliquos) quo cuivis pretio licet[*](pretio licet VO: licet pretio p rell.) pervenire?tu ex pecunia publica HS terdeciens scribam tuum permissu tuo cum abstulisse fateare, reliquam tibi ullam[*](ullam om. O) defensionem putas esse? hoc quemquam ferre[*](quemquam ferre VO: ferre quemquam p rell. (hoc quemquam denique s.l. p2)) posse, hoc quemquam denique nunc tuorum advocatorum animo aequo audire arbitrare, qua in civitate C. Catoni, consulari homini, clarissimo viro, HS vll1 lis aestimata sit, in eadem civitate apparitori tuo esse concessum ut HS terdeciens uno nomine auferret?

hinc ille est anulus aureus quo tu istum in contione donasti; quae tua donatio singulari impudentia[*](singulari impudentia O: sing. imp. praedita V p2 rell.: s.i. donata p) nova Siculis omnibus, mihi vero etiam incredibilis videbatur. saepe enim nostri imperatores superatis hostibus, optime re publica gesta, scribas suos anulis aureis in contione donarunt: tu vero quibus rebus gestis, quo hoste superato contionem donandi causa advocare ausus es? neque enim solum scribam tuum anulo, sed etiam virum fortissimum ac tui dissimillimum, Q. Rubrium, excellentem[*](excellentem VcO: -ti p rell.) virtute auctoritate copiis, corona et phaleris et torque donasti, M. Cossutium, sanctissimum virum atque honestissimum, M. Castricium, summo splendore ingenio gratia praeditum.

quid haec sibi horum trium civium Romanorum dona voluerunt? Siculos praeterea potentissimos nobilissimosque[*](nobilissimos om. VO (iii, §52)) donasti, qui non, quem ad modum sperasti, tardiores fuerunt, sed ornatiores tuo iudicio ad testimonia dicenda venerunt. quibus ex hostium spoliis, de qua victoria, qua ex praeda aut manubiis[*](ac man. O) haec abs te donatio constituta est? an quod te praetore paucorum adventu myoparonum classis pulcherrima, Siciliae praesidium propugnaculumque provinciae, piratarum manibus incensa est? an quod ager Syracusanus praedonum incendiis te praetore vastatus est? an[*](an om. VO) quod forum Syracusanum nauarchorum sanguine redundavit? an quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit? nihil possum reperire quam ob rem te in istam amentiam incidisse arbitrer, nisi forte id egisti ut hominibus ne oblivisci quidem rerum tuarum male gestarum[*](male gestarum om. cO: auct. Halm. secl. edd. (Zielinski, p. 196)) liceret.

anulo est aureo scriba donatus, et ad eam donationem contio est advocata. quod erat os tuum, cum videbas in contione[*](in contione om. O, secl. edd. recc.) eos homines quorum ex bonis istum anulo aureo donabas[*](istum anulo aureo donabas cO: iste anulus aureus donabatur p rell.), qui ipsi anulos aureos posuerant liberisque suis detraxerant, ut esset unde scriba tuus hoc tuum munus ac beneficium tueretur? quae porro praefatio tuae donationis[*](tua praef. donat. O edd. recc.) fuit? illa scilicet vetus atque imperatoria, QVANDOQVE TV QVIDEM[*](quidem p rell. praeter O, in quo est quid: unde tu... quid? in proelio etc., Pluygers) IN PROELIO, IN BELLO, IN RE MILITARI—cuius ne mentio quidem te praetore ulla facta est: an illa, QVANDOQVE TV NVLLA VMQVAM MIHI IN CVPIDITATE AC TVRPITVDINE DEFVISTI OMNIBVSQVE IN ISDEM FLAGITIIS MECVM ET IN LEGATIONE ET IN PRAETVRA ET HIC IN SICILIA VERSATVS ES, OB EAS[*](eas O: hasce p rell.) RES TE, QVONIAM RE[*](te quoniam re O: quoniam te p rell.) LOCVPLETAVI, HOC ANVLO AVREO DONO? vera haec fuisset oratio; neque enim iste anulus aureus abs te datus istum virum fortem, sed hominem locupletem esse declarat. ita eundem anulum ab alio datum testem virtutis duceremus, abs te donatum comitem pecuniae iudicamus.

dictum, iudices, est de decumano frumento, dictum de empto, extremum reliquum est[*](reliquum est O: et relictum (reliquum al.) est p rell.) de aestimato; quod cum magnitudine pecuniae tum iniuriae genere quemvis debet commovere, tum[*](tum ck: tamen O: tu p) vero eo magis quod ad hoc crimen non ingeniosa aliqua defensio sed improbissima confessio comparatur. nam cum ex senatus consulto et ex legibus frumentum in cellam ei sumere liceret idque frumentum senatus ita aestimasset, quaternis HS[*](ċNċSċ 1111 O (§191 infra)) tritici modium, binis hordei, iste[*](iste p: om. O) hordei[*](hordei suppl. (ante iste) Pluyg., Kays., post iste Klotz, Muell.) numero ad summam tritici adiecto tritici modios singulos cum aratoribus denariis ternis[*](ternis denariis O) aestimavit. non est in hoc crimen, Hortensi, ne forte ad hoc meditere, multos saepe[*](saepe et et (ante fortes) om. O) viros bonos et fortis et innocentis cum aratoribus et cum civitatibus frumentum[*](frumenti cO), in cellam quod sumi oporteret, aestimasse et pecuniam pro frumento abstulisse. scio quid soleat fieri, scio quid liceat; nihil quod antea fuerit in consuetudine bonorum nunc in istius facto reprehenditur;