In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
hoc reprehendo, quod, cum in Sicilia HS binis tritici modius esset, ut istius epistula ad te missa declarat, summum HS ternis, id quod et testimoniis omnium[*](omnium cO: omnibus p rell.) et tabulis aratorum planum factum antea est, tum iste pro tritici modiis singulis ternos ab aratoribus denarios[*](den. ternos ab arat. O) exegit; hoc crimen est, ut intellegas non ex aestimatione neque ex ternis denariis pendere crimen, sed ex coniunctione[*](coniectione O) annonae atque aestimationis. etenim haec aestimatio nata est initio, iudices, non ex praetorum aut consulum, sed ex civitatum et aratorum[*](civit. et arat. p: arat. et (atque) civit. rell. edd.) commodo. nemo enim fuit initio tam impudens qui, cum frumentum deberetur, pecuniam posceret. certe hoc ab aratore primum est profectum, aut ab ea civitate cui imperabatur; cum aut frumentum vendidisset aut servare vellet aut in eum locum quo imperabatur[*](imperabatur cO: imper. frumentum p rell.) portare nollet, petivit in benefici loco et gratiae ut sibi pro frumento quanti frumentum esset dare liceret. ex huiusce[*](huiusce modi pO: huius modi edd.) modi principio atque ex liberalitate et accommodatione magistratuum consuetudo aestimationis introducta est.
secuti sunt avariores magistratus, qui tamen in avaritia sua non solum viam quaestus invenerunt, verum etiam exitum ac rationem defensionis. instituerunt semper in ultima ac difficillima ad portandum loca[*](loca ad portandum p dett.) frumentum imperare, ut vecturae difficultate ad quam vellent aestimationem pervenirent. in hoc genere facilior est existimatio quam reprehensio, ideo quod eum qui hoc facit avarum possumus existimare, crimen in eo[*](in eo O: in eum pk) constituere non tam facile possumus, quod videtur concedendum magistratibus nostris esse ut iis quo loco velint frumentum accipere liceat. itaque hoc est quod multi fortasse fecerunt, sed ita multi ut ii quos innocentissimos[*](innocentissimos pO. In `F' afuisse non credo) meminimus aut audivimus[*](audivimus V: audimus p: vidimus cO) non fecerint.
quaero nunc abs te[*](abs te nunc V), Hortensi, cum utrisne[*](utrisne (uirisne p) Vp al.: utris O rell.) tandem istius factum collaturus es? cum iis, credo, qui benignitate adducti per beneficium et gratiam civitatibus concesserunt ut nummos pro frumento darent. ita credo petisse ab isto aratores ut, cum HS ternis tritici modium vendere non possent, pro singulis modiis ternos denarios[*](ternos denarios V: ternos (om. denarios) pr: denarios 111 O (etiam l. 3, ubi habet p ternos den.: §188)) dare liceret. an quoniam hoc non audes dicere, illuc confugies, vecturae difficultate adductus ternos denarios dare maluisse? cuius vecturae? quo ex loco in quem locum ne portarent? Philomelio Ephesum? video quid inter annonam interesse soleat, video quot dierum via sit, video Philomeliensibus expedire, quanti Ephesi sit frumentum, dare[*](dare p, ut VOq: tantum dare rell.) potius in Phrygia quam Ephesum portare aut ad emendum frumentum Ephesum pecuniam et legatos mittere.
in Sicilia vero quid eius modi est? Henna mediterranea est maxime. coge ut ad aquam tibi, id quod summi iuris est, frumentum Hennenses admetiantur[*](admetiantur V: metiantur p rell. (ut §193)) vel Phintiam vel Halaesam vel Catinam, loca inter se maxime diversa: eodem die quo iusseris deportabunt. tametsi ne vectura quidem est opus. nam totus quaestus hic, iudices, aestimationis ex annonae natus est varietate. hoc enim magistratus in provincia adsequi potest, ut ibi accipiat ubi est carissimum. ideo valet ista ratio aestimationis in Asia, valet in Hispania, valet in iis[*](his codd.) provinciis in quibus unum pretium frumento esse non solet: in Sicilia vero quid cuiusquam intererat quo loco daret? neque enim portandum erat, et, quo quisque vehere iussus esset, ibi tantidem[*](tantidem p al.: tanti V: tantū O) frumentum emeret quanti domi vendidisset.
quam ob rem, si vis, Hortensi, docere[*](si vis H. docere VcO: si quid H. docere vis p dett.) aliquid ab isto simile in aestimatione atque a ceteris esse factum, doceas oportebit[*](oportebit cO: oportere corr. -eret p: oportet rell.) aliquo in loco Siciliae praetore Verre ternis denariis tritici modium fuisse. vide quam tibi defensionem patefecerim, quam iniquam in socios, quam remotam ab utilitate rei publicae, quam seiunctam a voluntate ac sententia legis. tu, cum tibi ego frumentum in meis agris atque in mea civitate, denique cum[*](cum p rell.: om. O) in iis locis in quibus es[*](es p rell.: om. O), versaris, rem geris, provinciam administras, paratus sim dare, angulum mihi aliquem eligas provinciae reconditum ac derelictum? iubeas ibi me metiri quo portare non expediat, ubi emere non possim?
improbum facinus, iudices, non ferendum, nemini lege concessum, sed fortasse adhuc in nullo etiam vindicatum! tamen ego hoc[*](hoc ego O), quod ferri nego posse, Verri, iudices, concedo et largior. si ullo in loco eius provinciae frumentum tanti fuit quanti iste aestimavit, hoc crimen in istum reum valere oportere non arbitror. verum enim vero, cum esset HS binis aut etiam ternis quibusvis in locis provinciae, duodenos sestertios exegisti. si mihi tecum neque de annona neque de aestimatione tua potest esse controversia, quid sedes, quid exspectas, quid defendis[*](defendis cO: defendes p rell.)? utrum tibi pecuniae coactae[*](coactae cO: om. p rell.: captae Mueller (iii, §§91,225)) conciliatae videntur adversus leges, adversus rem publicam cum maxima sociorum iniuria, an vero id recte[*](recte ratione O (etiam §206 infra)), ordine, e re publica, sine cuiusquam iniuria factum esse defendis[*](defendis cO: defendes p rell.)?
cum tibi senatus ex aerario pecuniam prompsisset et singulos tibi denarios adnumerasset[*](numerasset O) quos tu pro singulis modiis aratoribus solveres[*](persolveres V), quid facere debuisti? si quod L. Piso ille Frugi, qui legem de pecuniis repetundis primus tulit, cum emisses quanti esset, quod superaret pecuniae rettulisses; si ut ambitiosi homines aut benigni, cum pluris senatus aestimasset quam quanti esset annona, ex senatus aestimatione, non ex annonae ratione solvisses; sin, ut plerique faciunt, in quo erat[*](erat VO: etiam erat p rell.) aliqui quaestus, sed is honestus atque concessus, frumentum, quoniam vilius erat, ne emisses, sumpsisses id nummorum quod tibi senatus cellae nomine concesserat. hoc vero quid est? quam habet rationem non quaero aequitatis, sed ipsius improbitatis atque impudentiae? neque enim est fere quicquam quod homines palam facere audeant in magistratu quamvis improbe[*](improbe VO: improbi p rell.), quin eius facti si non bonam, at aliquam rationem adferre soleant.
hoc quid est? venit praetor; frumentum, inquit, me abs te emere oportet. optime. modium denario[*](denario modium O). benigne ac liberaliter; nam ego ternis[*](ternis cO: tribus p rell.) HS non possum vendere. mihi frumentum[*](frumentum cO: frumento p rell. Nam Naugerius (i, §133; ii, §72): non p rell.: om. O) non opus est, nummos volo. nam sperabam[*](sperabam cOq: speraveram p rell.), inquit arator, me ad denarios perventurum; sed, si ita necesse est, quanti frumentum sit considera. video esse binis HS. quid ergo a me tibi nummorum dari potest, cum senatus tibi quaternos HS dederit? quid poscit[*](poscit O: possit p rell.)? attendite et, vos quaeso, simul, iudices[*](iudices simul O), aequitatem praetoris attendite.