In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

hic enim vero tu exclamas hominem improbum, qui postulet ibi de tua existimatione iudicium fieri ubi te invidiosum esse intellegat[*](intelligat cO: intelligit V: intelligebat p rell.): negas te Romam reiecturum, negas de conventu recuperatores daturum, cohortem tuam[*](tuam om. V) proponis. Scandilius rem se totam relicturum dicit et suo tempore esse rediturum. quid tu ibi tum? quid facis? Scandilium cogis—quid? sponsionem acceptam facere? impudenter tollis exspectatum existimationis tuae iudicium: non facis. quid ergo?

Apronio permittis ut quos velit de cohorte sumat recuperatores? indignum uni potius ex iniquis sumundi[*](-undi VO: -endi vulg.) quam utrique[*](utrique Vc: utrisque p rell.) ex aequis reiciundi fieri potestatem. neutrum facis eorum. quid ergo? estne[*](Estne VcO: est p rell.) aliquid quod improbius fieri possit[*](possit Vc: posset O: potest p rell. (iii, §34))? est; cogit enim Scandilium quinque illa milia nummum dare atque adnumerare Apronio. quid potuit elegantius facere praetor cupidus existimationis bonae, qui ab se[*](ab sc VO: ab sese p rell.) omnem suspicionem propulsare, qui se eripere ex infamia cuperet? adductus erat in sermonem, invidiam, vituperationem; dictitarat homo improbus atque impurus, Apronius, socium[*](socium VO: socium sibi Lamb. in mg. 1584 (in p mance est scriptum in sermonem in invidiam atque discrimen, mediis omissis)) esse praetorem; venerat res in iudicium atque discrimen[*](in discrimen V (iii, §§60, 155; v, §107)); potestas erat isti homini integro atque innocenti data, ut, in Apronium cum animum advertisset[*](animum advertisset V: animadvertisset p rell. (iv, §58; v, §105)), sese gravissima levaret infamia. quid excogitat poenae, quid animadversionis in Apronium? cogit Scandilium Apronio ob singularem improbitatem atque audaciam praedicationemque nefariae societatis HS v mercedis ac praemi nomine[*](mercedis ac praemii nomine V (v, §83): nomine om. cOpk: merc. nomine ac praemii d) dare.

quid interfuit, homo audacissime, utrum hoc decerneres, an id quod Apronius dictitabat tute[*](tute VcO: tu p rell.) de te profiterere[*](confiterere V) ac dictitares? quem hominem, si qui pudor in te atque adeo si qui metus fuisset, sine supplicio dimittere non debuisti, hunc abs te sine praemio discedere noluisti? omnia simul intellegere potestis[*](potestis VcO: potuistis p rell.), iudices, ex hoc uno crimine Scandiliano: primum hoc non esse Romae natum de societate decumarum, non ab accusatore fictum, non,—ut solemus interdum in defensionibus dicere,—crimen domesticum ac vernaculum, non ex tempore periculi tui constitutum, sed vetus, agitatum iam et te praetore iactatum, et non ab inimicis Romae compositum sed Romam ex[*](ex VO: de p rell.) provincia deportatum[*](deportatum Vc: adport. O: export. p rell.).

simul illud intellegi potest istius in Apronium studium, Aproni de isto non modo confessio verum etiam commemoratio. eodem accedit quod hoc quoque intellegere potestis, istum statuisse in provincia sua existimationis suae iudicium extra cohortem suam committendum fuisse nemini. ecquis est iudex cui non ab initio decumani criminis persuasum sit istum in aratorum bona fortunasque impetum fecisse? quis hoc non ex eo statim iudicavit[*](iudicavit VO: -bit p rell.), quod ostendi istum decumas nova lege atque adeo nulla lege contra omnium consuetudinem atque instituta vendidisse?

verum ut istos ego iudices tam severos, tam diligentis, tam religiosos non habeam[*](habeam VcO: haberem p rell.), ecquis est ex iniuriarum magnitudine, improbitate decretorum, iudiciorum iniquitate qui hoc non iam dudum statuerit et iudicarit? etiam[*](ac O (§20)) sane sit aliquis[*](aliqui V) dissolutior in iudicando, legum offici rei publicae sociorum atque amicorum neglegentior: quid? is possitne de istius improbitate dubitare, cum[*](cum VO: dum p rell.) tanta lucra facta, tam iniquas pactiones vi et metu expressas cognoverit, cum[*](cum O: tum p rell.: om. V) tanta praemia civitates vi atque[*](atque Vop: et al. Iordan.) imperio, virgarum ac mortis metu, non modo Apronio atque eius similibus verum etiam Veneriis servis dare coactas?

quodsi quis[*](qui V) sociorum incommodis minus commovetur,—si quem aratorum fugae calamitates exsilia suspendia denique non permovent,—non possum dubitare quin is tamen, cum vastatam Siciliam, relictos agros ex civitatum litteris et ex epistula[*](ex epist. O: epistula p rell.) L. Metelli cognoverit, statuat fieri non posse ut de isto non severissime iudicetur. erit etiam aliquis[*](aliquis etiam O) qui haec omnia dissimulare ac neglegere possit? attuli sponsiones ipso praesente factas de decumarum societate ab ipso prohibitas iudicari: quid est quod possit quisquam manifestius hoc desiderare? non dubito quin vobis satis fecerim, iudices; verum tamen progrediar longius, non mehercule[*](mehercle O) quo magis hoc vobis[*](vobis magis hoc O) persuadeatur quam iam persuasum esse confido, sed ut ille aliquando impudentiae suae finem faciat, aliquando desinat ea se putare emere[*](putare posse emere Victorius) quae ipse semper habuit venalia,—fidem ius iurandum veritatem officium religionem,—desinant amici eius ea dictitare quae detrimento maculae invidiae infamiae nobis omnibus esse possint.

at qui amici! O miserum, o invidiosum offensumque paucorum culpa atque indignitate ordinem senatorium! Albam Aemilium sedentem in faucibus macelli loqui palam vicisse Verrem, emptos habere iudices, alium HS cccc, alium HS D, quem minimo, ccc! atque ei cum responsum esset fieri non posse, multos testis esse dicturos, me praeterea causae non defuturum, 'licet hercle[*](hercle O: hercules p rell.),' inquit, 'omnes omnia dicant, in illo, nisi ita res[*](ita res p: ita ante adlata O, post adlata Lamb. in mg. 1584) manifesta erit adlata ut responderi nihil possit, vicimus.'

bene agis, Alba: ad tuam veniam condicionem. nihil putas valere in iudiciis coniecturam, nihil suspicionem, nihil ante actae vitae existimationem, nihil virorum bonorum testimonia, nihil civitatum auctoritates ac litteras: res[*](res Lamb. in mg. 1584: auctoritates ac testimonia litteras manifestas quaeris p rell.) manifestas quaeris. non quaero iudices Cassianos, veterem iudiciorum severitatem non requiro, vestram in hac re[*](hac re O: hac sive hoc p rell.) fidem dignitatem religionem in iudicando non imploro; Albam habebo[*](habes O) iudicem, eum hominem qui se ipse scurram improbissimum existimari vult, cum[*](cum scripsi: qui rell.: om. O) a scurris semper potius[*](semper potius O: potius semper p rell.) gladiator quam scurra appellatus sit[*](sit codd.: est edd. (Act. Pr. §39; iv, §3)); adferam rem eius modi in decumis ut Alba fateatur istum in re frumentaria et in bonis aratorum aperte palamque esse praedatum.