In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
decumas agri Leontini magno dicis te[*](dicis te cO: dicit se p rell.) vendidisse. ostendi iam illud initio, non existimandum magno vendidisse eum qui verbo decumas vendiderit, re et condicione et lege et edicto et licentia decumanorum decumas aratoribus nullas reliquas fecerit. etiam illud ostendi, vendidisse alios magno decumas agri Leontini ceterorumque agrorum, et lege Hieronica vendidisse et pluris etiam quam te vendidisse, nec aratorem quemquam esse questum; nec enim fuit quod quisquam queri posset, cum lege aequissime scripta venderent, neque illud umquam aratoris interfuit, quanti decumae venirent. non enim ita est ut, si magno venierint, plus arator debeat, si parvo, minus; ut frumenta nata sunt, ita decumae veneunt; aratoris autem interest ita se frumenta habere ut decumae quam plurimo venire possint; dum arator ne plus decuma det, expedit ei decumam esse quam maximam.
verum hoc, ut opinor[*](hoc ut opinor p rell.: ut opinor hoc O), esse vis caput defensionis tuae, magno te decumas vendidisse, atque aliorum quidem agrorum pro portione magno decumas vendidisse[*](atque... vendidisse c Lg. 45: om. p rell.), agri vero[*](vero om. O) Leontini, qui plurimum efficit, tritici mod. CCXVI. si doceo pluris aliquanto potuisse te vendere, neque iis voluisse addicere[*](te vendere... addicere p rell. (potuisset evendere p): vendere... te addicere O edd.) qui contra Apronium licerentur, et Apronio multo minoris quam aliis potueris vendere[*](vendere cO: om. p rell.) tradidisse,— si hoc doceo, poteritne te ipse[*](ipse p al.: iste cO: om. d) Alba, tuus antiquissimus non solum amicus verum etiam amator, absolvere? dico equitem Romanum, hominem in primis honestum, Q. Minucium, cum sui similibus ad decumas agri Leontini tritici mod. non mille non duo nec[*](nec duo O) tria milia, sed ad unas unius agri decumas tritici modium triginta voluisse addere: ei[*](ei O: et ei p rell.) potestatem emendi non esse factam, ne res abiret ab Apronio.
negare hoc, nisi forte negare omnia[*](omnia negare O) constituisti, nullo modo potes; palam res gesta est maximo conventu Syracusis; testis est tota provincia, propterea quod undique ad emendas decumas solent eo convenire. quod sive fateris sive convinceris, quot et quam manifestis in[*](in om. cO (iii, §207): maximis in rebus ut d ita p) rebus teneare non vides? primum tuam rem illam et praedam fuisse; nam ni[*](ni O: nisi p rell.) ita esset, cur tu Apronium malebas, quem omnes tuum procuratorem esse in decumis, tuum negotium agere[*](tuum procuratorem... agere cO, mance p rell.) loquebantur, quam Minucium decumas agri Leontini sumere? deinde immensum atque infinitum lucrum esse factum; nam si xxx[*](xxx mZZZ tritici commotus (om. tu) p et pler.) tu commotus non esses, certe hoc idem lucri Minucius Apronio libenter dedisset, si ille accipere voluisset.
quantam igitur illi spem praedae propositam arbitramur fuisse qui tantum praesens lucrum nulla opera insumpta contempserit atque despexerit? deinde ipse Minucius numquam tanti[*](tanti p: om. O) habere voluisset, si decumas tu lege Hieronica venderes; sed quia tuis novis edictis et iniquissimis institutis plus aliquanto se quam decumas ablaturum videbat, idcirco longius progressus est. at Apronio semper plus etiam multo abs te permissum est quam quod edixeras. quantum igitur quaestum putamus factum esse per eum cui quidvis licitum sit, cum tantum lucri voluerit addere is cui, si decumas emisset, idem non liceret?
postremo illa quidem certe tibi praecisa defensio est[*](est defensio O), in qua tu semper omnia tua furta atque flagitia latere posse arbitratus es, magno te decumas vendidisse, plebi Romanae consuluisse, annonae prospexisse. non potest hoc dicere is qui negare non potest se unius agri decumas xxx milibus modium minoris quam potuerit vendidisse; ut etiamsi tibi hoc concedam, Minucio ideo te[*](ideo te p rell.: te ideo O edd.) non tradidisse quod iam addixisses Apronio (aiunt enim te ita dictitare, quod ego exspecto cupioque te illud[*](illud p rell.: ita O: ita illud `N' (Cl. Rev. xvi. 404)) defendere)—verum ut ita sit, tamen non potes hoc quasi praeclarum aliquid praedicare[*](praedicare Naugerius: praedicere p rell.: praestare O), magno te decumas vendidisse, cum fuisse fateare qui multo pluris voluerit[*](voluerit O: -int p rell.) emere.
tenetur igitur iam, iudices, et manifesto tenetur avaritia, cupiditas hominis, scelus, improbitas, audacia. quid? si haec quae dico ipsius amici defensoresque iudicarunt, quid amplius vultis[*](amplius uoltis V (prob. Zielinski, p. 196): u. ampl. Op rell.)? adventu L. Metelli praetoris, cum omnis eius comites iste sibi suo illo panchresto medicamento amicos reddidisset[*](reddidisset VcO: redemisset p rell.), aditum est ad Metellum; eductus est Apronius. eduxit vir primarius, C. Gallus senator; postulavit ab[*](ab VcO: a p rell. (iii. §2)) L. Metello ut ex edicto suo iudicium daret in Apronium, QVOD PER VIM AVT METVM[*](et metum V) ABSTVLISSET, quam formulam Octavianam et Romae Metellus habuerat et habebat in provincia. non impetrat, cum hoc diceret[*](diceret ei V) Metellus, praeiudicium se[*](a se cO) de capite C. Verris per hoc iudicium nolle fieri. tota Metelli cohors hominum non ingratorum[*](ignotorum V nostri cO) aderat Apronio; C. Gallus, homo vestri ordinis, a suo familiarissimo L. Metello iudicium ex edicto non potest impetrare.
non reprehendo Metellum,—pepercit homini amico et, quem ad modum ipsum dicere audivi, necessario: non reprehendo, inquam, Metellum, sed hoc miror, quo modo de quo homine praeiudicium noluerit fieri per recuperatores, de hoc ipse[*](ipse VcO: ipso p rell.) non modo praeiudicarit verum gravissime ac vehementissime iudicarit. primum enim si Apronium absolutum iri putaret[*](putabant V (l. 14 infra)), nihil erat quod ullum praeiudicium vereretur; deinde si condemnato Apronio coniunctam cum eo Verris causam omnes erant existimaturi, Metellus quidem certe iam hoc iudicabat, eorum rem causamque esse coniunctam, qui statueret[*](statueret O: -it p rell. (praeter V statuerat)) Apronio condemnato de isto praeiudicium futurum. et simul una res utrique rei est argumento, et aratores vi et metu coactos Apronio multo plus quam debuerint dedisse, et Apronium istius rem suo nomine egisse, cum L. Metellus statuerit non posse Apronium condemnari quin simul de istius scelere atque improbitate iudicaretur.
venio nunc ad epistulam Timarchidi[*](Timarchidi cO: -is Vp rell.), liberti istius et accensi; de qua cum dixero, totum hoc crimen decumanum peroraro[*](peroraro cO: -abo Vp rell.). haec epistula est, iudices, quam nos Syracusis in aedibus Aproni cum litteras conquireremus invenimus. Missa est, ut ipsa significat, ex itinere, cum Verres iam de provincia decessisset, Timarchidi[*](Timarchidi cO: -is Vp rell.) manu scripta. recita. EPISTVLA TIMARCHIDI[*](Recita. Epistula Timarchidi V: Recita epistolam. Timarchides Zumpt, edd.: om. O et in lac. p). TIMARCHIDES VERRIS ACCENSVS SALVTEM DICIT. Iam hoc quidem non reprehendo[*](Apronio ante salutem add. edd.) quod adscribit[*](quod adscribit cO: quod adscripsit p rell.: cum scribat V) 'accensus'; cur enim sibi hoc[*](hoc sibi V) scribae soli sumant[*](assumant O), 'L. PAPIRIVS SCRIBA'? volo ego hoc esse[*](hoc esse V: esse hoc pk: hoc om. O) commune accensorum, lictorum, viatorum. FAC DILIGENTIAM ADHIBEAS, QVOD AD PRAETORIS EXISTIMATIONEM ATTINET. Commendat Apronio Verrem, et hortatur ut inimicis eius resistat. bono praesidio munitur existimatio tua, siquidem in Aproni constituitur diligentia atque auctoritate. HABES VIRTVTEM, ELOQVENTIAM[*](eloq. VO: atque eloq. p rell.).