In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

hoc cum palam decumani tota provincia loquerentur tuumque nomen in re tam turpi nefariaque interponerent, nihilne tibi venit in mentem existimationi tuae consulere, nihil denique capiti ac fortunis tuis providere? cum tui nominis terror in auribus animisque aratorum versaretur, cum decumani aratoribus ad pactiones faciendas non suam vim, sed tuum scelus ac nomen opponerent. ecquod iudicium Romae tam dissolutum, tam perditum, tam nummarium[*](immane O (pro nummarium)) fore putasti, quo ex iudicio te ulla salus servare posset? cum planum fieret, decumis contra instituta leges[*](leges cO: legis p rell.) consuetudinemque omnium venditis, in aratorum bonis fortunisque diripiendis decumanos dictitasse tuas esse partis, tuam rem, tuam praedam, idque te tacuisse et, cum dissimulare non posses, potuisse tamen perpeti et perferre, quod magnitudo lucri obscuraret periculi magnitudinem plusque aliquanto apud te pecuniae cupiditas quam iudici metus posset.

esto, cetera negare non potes; ne illud quidem tibi reliquum[*](reliqui c) fecisti, ut hoc posses dicere, nihil eorum te[*](eorum te p rell.: te eorum O) audisse, nihil ad tuas auris de infamia tua pervenisse. querebantur cum luctu et gemitu aratores: tu id nesciebas? fremebat tota provincia: nemo id tibi renuntiabat? Romae querimoniae de tuis iniuriis conventusque habebantur: ignorabas haec? ignorabas haec[*](ignorabas haec om. O) omnia? quid? cum palam Syracusis te audiente maximo conventu L. Rubrius[*](L. cO: P. p rell.) Q. Apronium sponsione lacessivit, Nl APRONIVS DICTITARET TE SIBI IN DECVMIS ESSE SOCIVM, haec te vox non perculit, non perturbavit, non ut capiti et fortunis tuis prospiceres excitavit? tacuisti, sedasti etiam litis illorum, et sponsio illa ne fieret laborasti.pro di immortales, hoc aut innocens homo perpeti potuisset, aut quamvis nocens, qui modo iudicia Romae fore putaret, non aliqua simulatione existimationi se hominum venditasset?

quid est hoc? sponsio fit de capite ac fortunis tuis: tu sedes et[*](et om. O) quiescis? non persequeris? non perseveras? non perquiris cui dixerit Apronius, quis audierit? unde hoc natum, quem ad modum prolatum sit? si tibi aliquis ad aurem accessisset et dixisset Apronium dictitare te sibi esse socium, commoveri te oportuit, evocare[*](evocare cO: vocare p rell.) Apronium, nec illum ante tibi satis facere quam tu omnium existimationi satis fecisses: cum vero in foro celeberrimo tanta frequentia hoc verbo ac simulatione Apronio, re vera tibi obiectum esset, tu umquam tantam plagam tacitus accipere potuisses nisi hoc ita statuisses, in re tam[*](tam om. O) manifesta quicquid dixisses te deterius esse facturum?

quaestores, legatos, praefectos, tribunos suos multi missos fecerunt et de provincia decedere iusserunt, quod illorum culpa se minus commode audire arbitrarentur aut quod peccare ipsos aliqua in re iudicarent: tu Apronium, hominem vix liberum, contaminatum, perditum, flagitiosum, qui non modo animum integrum sed ne animam quidem puram conservare potuisset, eum in tanto tuo dedecore profecto[*](profecto Luterbacher, John: profecto ne codd. (Act. Pr. §32): non prof. edd. vett.: prof. non ne Mueller) verbo quidem graviore appellasses, neque apud te tam sancta religio societatis fuisset ut tui capitis periculum neglegeres, nisi rem tam notam esse omnibus et tam manifestam videres.

cum eodem Apronio postea P. Scandilius, eques Romanus, quem vos omnes nostis, eandem sponsionem de societate fecit quam Rubrius facere voluerat. institit, oppressit, non remisit; facta est sponsio HS v ; coepit Scandilius recuperatores aut iudicem postulare.satisne vobis praetori improbo circumdati cancelli videntur in sua provincia, immo vero in sella ac tribunali, ut aut de suo capite iudicium fieri patiatur praesens ac sedens, aut confiteatur se omnibus iudiciis convinci necesse esse? sponsio est, NI TE APRONIVS SOCIVM IN DECVMIS ESSE DICAT; provincia tua est, ades, abs te iudicium postulatur; quid facis, quid decernis? recuperatores dicis te daturum. bene agis; tametsi qui tantis erunt cervicibus recuperatores qui audeant in provincia, cum praetor adsit, non solum contra voluntatem eius sed etiam contra fortunas iudicare?

verum esto; manifesta res est; nemo esset[*](nemo esset p rell., prob. Luterbacher, John (l. 11): nemo est O) quin hoc se audisse[*](hoc se audisse (t) p: audisse se (om. hoc) O) liquido diceret; locupletissimus quisque ac[*](ac O: om. p rell.) certissimus testis esset; nemo erat Sicilia tota quin sciret[*](quin sciret cO: qui nesciret p rell.) decumas esse praetoris, nemo quin[*](quin cO: qui non p rell.) audisset id[*](id O: ita p rell.) Apronium dictitasse; praeterea conventus honestus Syracusis, multi equites Romani, viri primarii, ex qua copia recuperatores reici oporteret, qui aliter iudicare nullo modo possent. instat Scandilius poscere recuperatores. tum iste homo innocens, qui illam suspicionem levare atque ab sese removere cuperet, recuperatores dicit se de cohorte sua daturum.

pro deum hominumque fidem, quem ego accuso? in quo meam industriam ac diligentiam spectari volo? quid est quod ego dicendo aut cogitando efficere aut adsequi debeam? teneo, teneo, inquam[*](teneo inquam cO: om. p rell.), in mediis vectigalibus populi Romani, in ipsis fructibus provinciae Siciliae furem manifesto avertentem[*](averrentem cO (Div. §57)) rem frumentariam omnem, pecuniam maximam,—teneo, inquam, ita ut negare non possit. nam quid hic dicet? sponsio facta est cum cognitore tuo Apronio de fortunis tuis omnibus, ni socium[*](nisi O) te sibi in decumis esse dictitaret; exspectant omnes quantae tibi ea res curae sit, quem ad modum hominum existimationi te atque innocentiam[*](atque elegantiam O) tuam probari velis. hic tu medicum et haruspicem et praeconem tuum recuperatores dabis aut etiam illum[*](illum etiam O (§144)) ipsum quem tu in cohorte tua Cassianum iudicem habebas, si qua res maior esset, Papirium Potamonem, hominem severum ex vetere illa equestri disciplina? Scandilius postulare de conventu recuperatores. tum iste negat se de existimatione sua cuiquam nisi suis commissurum. negotiatores sibi[*](sibi (ante putant) O: om. p rell.) putant esse turpe id forum sibi iniquum eierare ubi negotientur; praetor provinciam suam sibi totam iniquam eierat[*](eierat V: eiurat (et l. 10) p rell. edd.).

impudentiam[*](Impudentiam VO: O impud. p rell. (iv, §8)) singularem! hic postulat se Romae absolvi qui in sua provincia iudicarit[*](iudicarit Zumpt: -auit Vp: -aret O (i, §127)) absolvi[*](absolvi se V: se abs. Op rell.) se nullo modo posse, qui plus existimet apud lectissimos senatores pecuniam quam apud tris negotiatores metum valere! Scandilius vero negat sese[*](sese Op: se V (i, §127)) apud Artemidorum recuperatorem verbum esse facturum, et tamen auget atque onerat te bonis condicionibus, si tu[*](tu Op: om. Vq) uti velis; si ex provincia Sicilia tota statuas idoneum iudicem[*](statuas alium iudicem idoneum O i. e. `al. iud. idon.': cf. Cluent. §25) aut recuperatorem nullum posse reperiri, postulat abs te ut Romam rem[*](rem VcO: om. p rell.) reicias.