In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
itaque maioribus nostris in Africam ex hac provincia gradus imperi factus est; neque enim tam facile opes Carthaginis[*](Carth. COp: Karth. edd.) tantae concidissent nisi illud et rei frumentariae subsidium et receptaculum classibus nostris pateret.quare P. Africanus Carthagine[*](Carth. COp: Karth. edd.) deleta Siculorum urbis signis monumentisque pulcherrimis exornavit, ut, quos victoria populi Romani maxime laetari arbitrabatur, apud eos monumenta victoriae plurima conlocaret.
denique ille ipse M. Marcellus, cuius in Sicilia virtutem hostes, misericordiam victi, fidem ceteri Siculi perspexerunt, non solum sociis in eo bello consuluit, verum etiam superatis hostibus temperavit. Vrbem pulcherrimam Syracusas, —quae cum manu munitissima esset, tum loci natura terra ac mari clauderetur,—cum[*](clauderetur COpqk: claudebatur r rell.) vi consilioque cepisset, non solum incolumem passus est esse, sed ita reliquit ornatam ut esset idem monumentum victoriae, mansuetudinis, continentiae, cum homines viderent et quid expugnasset et quibus pepercisset et quae reliquisset: tantum ille honorem habendum Siciliae putavit ut ne hostium quidem urbem ex sociorum insula tollendam arbitraretur.
itaque ad omnis res sic illa[*](sic illa Cobet: sicilia codd.) provincia semper usi sumus ut, quicquid ex sese posset efferre, id non apud nos[*](nos C (Cl. Rev. xviii, p. 23): eos rell.) nasci, sed domi nostrae conditum iam[*](iam CO1: om. rell.) putaremus. deberet non ad diem dedit? quando id quod opus esse putaret non ultro pollicita est? quando id quod imperaretur recusavit? itaque ille M. Cato sapiens cellam penariam rei publicae nostrae, nutricem plebis Romanae Siciliam nominabat[*](nominavit bd). nos vero experti sumus Italico maximo difficillimoque bello Siciliam nobis non pro penaria cella, sed pro aerario illo maiorum vetere ac referto fuisse; nam sine ullo sumptu nostro, coriis, tunicis, frumentoque suppeditando[*](suppeditando O1: subpedido C1: suppeditato p rell., Serv. ad Aen. i. 1: suppeditabat Arus. Mess.), maximos exercitus nostros vestivit, aluit, armavit.
quid? illa quae forsitan ne sentiamus[*](sentiamus CO1: sentimus p rell.) quidem, iudices, quanta sunt! quod multis locupletioribus civibus utimur, quod habent propinquam fidelem fructuosamque provinciam, quo facile excurrant, ubi libenter negotium gerant; quos illa partim mercibus suppeditandis cum quaestu compendioque dimittit, partim retinet, ut arare, ut pascere, ut negotiari libeat, ut denique sedes ac domicilium conlocare; quod commodum non mediocre rei publicae[*](reip. COp al.: populi Romani bd) est, tantum civium[*](civium C: romanorum add. (per compend.) O1brd (v, §118)) numerum tam prope a[*](a CO: ab p rell.) domo tam bonis fructuosisque rebus detineri[*](detineri b al.: -ere COp et pler. (Act. Pr. §18)).
et quoniam quasi quaedam praedia populi Romani sunt vectigalia nostra atque provinciae, quem ad modum vos propinquis[*](uos propinquis CO1: prop. uos p rell.) vestris praediis maxime delectamini, sic populo Romano iucunda suburbanitas est[*](est p rell.: om. C (est suburb. corr. Oq1)) huiusce provinciae. iam vero hominum ipsorum, iudices, ea patientia virtus frugalitasque est ut proxime ad nostram disciplinam illam veterem, non ad[*](ad CO Par. 7786: om. p rell.) hanc quae nunc increbruit[*](increbruit Cp: increbuit Ob et pler.) videantur[*](uideatur Cb) accedere: nihil ceterorum simile Graecorum, nulla desidia, nulla luxuries[*](luxuries CO1: luxuria p rell.), contra summus labor in publicis privatisque rebus, summa parsimonia[*](summa parsimonia om. CO), summa diligentia. sic porro nostros homines diligunt ut iis[*](iis C: is p: his b edd.) solis neque publicanus neque negotiator odio sit.
magistratuum autem nostrorum iniurias ita multorum tulerunt ut numquam ante hoc tempus ad aram legum praesidiumque vestrum publico consilio confugerint[*](confugerint Cp: confugerent bd), tametsi et[*](et Cpr al.: om. O1b Asc.) illum annum pertulerant qui sic eos adflixerat ut salvi esse non possent, nisi C. Marcellus quasi aliquo fato venisset, ut bis ex eadem familia salus Siciliae constitueretur, et post[*](et post CO1pq: et postea Asc.: postea k: postquam bd) M. Antoni infinitum illud imperium senserant. sic a maioribus suis acceperant, tanta populi Romani in Siculos esse beneficia ut etiam iniurias nostrorum hominum perferendas putarent.
in neminem civitates ante hunc testimonium publice dixerunt; hunc denique ipsum pertulissent, si humano modo, si usitato more, si denique uno aliquo in genere peccasset. sed cum perferre non possent luxuriem, crudelitatem, avaritiam, superbiam, cum omnia sua commoda, iura, beneficia senatus populique Romani unius scelere ac libidine perdidissent, hoc statuerunt, aut illius[*](illius CO1: istius p rell.) iniurias per vos ulcisci ac persequi, aut, si vobis indigni essent visi quibus opem auxiliumque ferretis, urbis ac[*](ac COp: et bd) sedes suas relinquere[*](relinquere Manutius: relinquerentur primo C, dein relinquerent, ut rell.), quandoquidem agros[*](agros om. bd) iam ante istius iniuriis exagitati reliquissent.
hoc consilio ab[*](ab CO: a rell.) L. Metello legationes universae petiverunt ut quam primum isti succederet, hoc animo totiens apud patronos de suis miseriis deplorarunt, hoc commoti dolore postulata consulibus, quae non postulata sed in istum crimina viderentur esse, ediderunt. fecerunt etiam ut me, cuius fidem continentiamque cognorant[*](cognorant C: cognoverant p rell.), prope de vitae meae statu dolore ac lacrimis suis deducerent ut ego istum accusarem, a quo mea longissime ratio voluntasque abhorrebat; quamquam in hac causa multo pluris partis mihi defensionis quam accusationis suscepisse videor.