In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

neque erant illae[*](illae V: eae p: hae bd) lacrimae populares magis quam nostrae, quam tuae, Q. Hortensi, quam horum qui sententiam laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam aliquod incendium restinguendum[*](restinguendum sit V: -enda est prb rell.) est. habemus enim liberos parvos; incertum est quam longa cuiusque nostrum[*](cuiusque nostrum Vpq: nostrum cuiusque bd) vita futura sit; consulere VIVI ac prospicere[*](proficere rb) debemus ut illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio munita sit. quis est enim[*](est enim pbd: enim est qr) qui tueri possit liberum nostrorum pueritiam contra improbitatem magistratuum? mater, credo. scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater, femina primaria: minus illa deos hominesque implorante iste infanti pupillae fortunas patrias ademit. tutoresne defendent[*](defendent p (ut coni. Madv.): defenderent rell.)? perfacile vero apud istius modi praetorem, a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli Iuni et oratio et voluntas et auctoritas repudiata est!

quaerimus[*](quaerimus Prisc.: quaeremus p rell.) etiam quid iste in ultima Phrygia, quid in extremis Pamphyliae partibus fecerit, qualis in bello praedonum praedo ipse fuerit qui in foro populi Romani pirata nefarius reperiatur? dubitamus quid iste in hostium praeda molitus sit, qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubiis fecerit, qui maiore pecunia quattuor columnas dealbandas quam ille omnis aedificandas locaverit? exspectemus quid dicant ex Sicilia testes? quis umquam templum illud aspexit quin avaritiae tuae, quin iniuriae, quin audaciae testis esset? quis a signo Vortumni[*](Vortumni Asc.: Vertumni Prisc.: vertuni p: vertuni qr) in circum maximum venit quin is uno[*](quin in uno coni. Halm) quoque gradu de avaritia tua commoneretur? quam tu viam tensarum atque pompae eius modi exegisti ut tu[*](tu om. Prisc., secl. Iord.) ipse illa ire non audeas. te putet quisquam, cum ab Italia freto diiunctus[*](diiunctus p: disiunctus bd (iv, §§103, 117)) esses, sociis temperasse, qui aedem Castoris testem tuorum furtorum[*](furtorum tuorum Prisc.) esse volueris? quam populus Romanus cotidie, iudices etiam tum cum de te sententiam ferent, videbunt[*](ferrent viderunt p).

atque etiam iudicium in praetura publicum exercuit; non enim praetereundum est ne id quidem. petita multa est is apud istum praetorem a Q. Opimio; qui adductus est in iudicium, verbo quod, cum esset tribunus plebis, intercessisset contra legem Corneliam, re vera[*](re vera add. Prisc.) quod in tribunatu dixisset contra alicuius hominis nobilis voluntatem. de quo iudicio si velim dicere omnia, multi appellandi laedendique sint[*](sint Ern., Kays.: sunt p rell.), id quod[*](id quod p: quod b rell.) mihi non est necesse; tantum dicam, paucos homines, ut levissime appellem[*](appellem p: dicam Asc.), adrogantes hoc adiutore Q. Opimium per ludum et iocum fortunis omnibus evertisse.

is mihi etiam queritur quod a nobis[*](ab nobis pq et (corr. ex ab omnibus) r) IX solis diebus prima actio sui iudici transacta sit, cum apud ipsum[*](ipsum p rell.: istum ipsum Prisc.) tribus horis Q. Opimius, senator populi Romani, bona, fortunas, ornamenta omnia amiserit? cuius propter indignitatem iudici saepissime est actum in senatu ut genus hoc totum multarum atque eius modi iudiciorum[*](eius modi iud. pq Prisc.: iud. eius modi bd) tolleretur. iam vero in bonis Q. Opimi vendendis quas iste praedas, quam aperte, quam improbe fecerit, longum est dicere: hoc dico, nisi vobis id hominum honestissimorum tabulis planum fecero, fingi a me hoc totum temporis causa putatote.

iam qui ex calamitate senatoris populi Romani, cum praetor iudicio eius praefuisset, spolia domum suam referre et manubias detrahere conatus sit[*](sit pr Asc., Prisc.: est codd. pler.), is ullam ab sese calamitatem poterit deprecari? nam de subsortitione illa Iuniana iudicum nihil dico. quid enim? contra tabulas quas tu protulisti audeam dicere? difficile est; non enim me tua solum et iudicum auctoritas, sed etiam anulus aureus scribae tui deterret. non dicam id quod probare difficile est; hoc dicam quod ostendam multos ex te viros primarios audisse, cum diceres ignosci tibi oportere quod falsum codicem protuleris; nam qua invidia C. Iunius conflagravit[*](conflagravit pq: -arit rd), ea, nisi providisses, tibi ipsi tum pereundum fuisset.

hoc modo iste sibi et saluti suae prospicere didicit referendo in tabulas et privatas et publicas quod gestum non esset, tollendo quod esset, et semper aliquid demendo, mutando, interpolando[*](mutando interpolando pq: post mutando habent brd curando ne litura appareat, quae verba reperiuntur in margine cod. p (manu prima scripta)); eo enim usque progreditur ut ne defensionem quidem maleficiorum suorum sine aliis maleficiis reperire possit[*](possit p: posset bd). eius modi subsortitionem[*](subsortitionem Asc.: sortitionem p rell. (i, §51)) homo amentissimus suorum quoque iudicum fore putavit per sodalem suum Q. Curtium, iudicem quaestionis suae[*](suae V: om. p rell.: v. Am. J. Ph. xxvi. 416 ego nisi V: nisi ego p rell. (ii, §64)); cui ego nisi vi populi atque hominum[*](atque hominum Vp: et hom. b rell. (v. Iordanum ad loc.)) clamore atque convicio restitissem, ex hac decuria vestra[*](vestra Vpb: nostra Asc. (Div. §73)), cuius mihi copiam[*](copiam codd.: potestatem Asc.) quam largissime[*](largissime codd.: -am Asc.) factam[*](factam codd.: fieri Asc.) oportebat[*](oportebat quos V: oportebat erepta esset facultas eorum quos p rell.: v. Am. J. Ph. l. c.), quos iste adnuerat in suum consilium sine causa subsortiebatur.

multa mihi necessario, iudices[*](iudices V rell.: om. CO1), praetermittenda sunt, ut possim aliquo modo aliquando de his[*](his VCOpb: iis d) rebus quae meae fidei commissae sunt dicere. recepi enim causam Siciliae: ea me ad hoc negotium provincia attraxit. ego tamen hoc onere suscepto et recepta causa Siciliensi amplexus animo sum aliquanto amplius. suscepi enim causam totius ordinis, suscepi[*](enim... suscepi (VC al.) suppl. in mg. O: Anecd. p. xxvii: enim post alterum suscepi male iteravit V) causam rei publicae, quod putabam tum denique recte iudicari posse si non modo reus improbus adduceretur, sed etiam diligens ac[*](ac COq1: et pb rell.: in V est incertum) firmus accusator ad iudicium veniret[*](venerit C1O1 (cf. Div. § 37)).

quo mihi maturius ad Siciliae causam veniendum[*](veniundum VCp al.) est relictis ceteris eius furtis atque[*](atque VCO1: ac p rell.) flagitiis, ut et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis satis habere possim. atque[*](Atque (adque V) VCO1r: atque adeo pb al.) antequam de incommodis Siciliae dico[*](dico V Cpb et in mg. O1: dicam Ok), pauca mihi videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate dicenda[*](dicunda C). nam cum omnium sociorum provinciarumque rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae, iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam fidemque populi Romani adplicavit. prima omnium, id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata; prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent, pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo manerent.