In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

postremo ex tota provincia homines[*](ex tota prov. hom. CO: hom. ex tota prov. p rell.) nobilissimi primique publice privatimque venerunt, gravissima atque amplissima[*](amplissima CO1: honestissima p rell.) quaeque civitas vehementissime suas iniurias persecuta est. at quem ad modum, iudices, venerunt? videor enim mihi[*](mihi C rell.: om. O1) iam liberius apud vos[*](iam liberius apud vos CO1: liberius apud vos iam p rell.) pro Siculis loqui debere quam forsitan ipsi velint: saluti[*](saluti CO1: saluti enim p rell.) potius eorum[*](eorum potius bd) consulam quam voluntati. ecquem existimatis umquam ulla[*](hecquem C umquam ulla C rell.: nulla (n del. m. 2) unquam O `sed corr. m. 1, ut videtur' (Muell.): ulla umquam Kays. (ii, §17)) in provincia reum absentem1 contra inquisitionem accusatoris tantis opibus[*](tantis opibus om. CO), tanta cupiditate esse defensum? quaestores utriusque provinciae qui isto praetore fuerant cum fascibus mihi[*](mihi om. CO1) praesto fuerunt:

his[*](his COpb: hi rell.) porro qui successerunt, vehementer istius cupidi, liberaliter ex istius cibariis tractati, non minus acres contra me fuerunt. videte quid potuerit qui quattuor in una[*](una COprk: om. rell.) provincia quaestores studiosissimos defensores propugnatoresque habuerit, praetorem vero cohortemque totam sic studiosam ut facile appareret non tam illis Siciliam, quam inanem offenderant, quam Verrem ipsum, qui plenus decesserat, provinciam fuisse[*](fuisse provinciam Zielinski, p. 193). minari Siculis si decrevissent[*](decrevissent CO al.: decressent codd. plerique) legationes quae contra istum dicerent[*](legationes... dicerent CO: -em... -et pbk edd.), minari si qui essent profecti, aliis si laudarent benignissime promittere, gravissimos privatarum rerum testis, quibus nos praesentibus denuntiavimus, eos vi custodiisque retinere.

quae cum omnia facta sint[*](sint CO: sunt pbk), tamen unam solam scitote esse civitatem Mamertinam quae publice legatos, qui istum laudarent, miserit. eius autem legationis principem, civitatis nobilissimum civem[*](civem CO1: om. rell. (cf. v, §47)), C. Heium, iuratum dicere audistis isti navem onerariam maximam Messanae esse publice coactis operis aedificatam; idemque Mamertinorum legatus, istius laudator, non solum istum bona sua, verum etiam sacra deosque penatis a maioribus traditos ex aedibus suis eripuisse dixit. praeclara laudatio, cum duabus in rebus legatorum una opera consumitur, in laudando atque repetendo[*](repetendo COb: in repet. pk)! atque ea ipsa civitas qua ratione isti[*](illi bd) amica sit, dicetur certo loco; reperietis enim, quae causae benivolentiae Mamertinis erga istum sint[*](Mam. erga istum sint CO1: sint Mam. erga istum p rell.), eas ipsas causas satis[*](satis COb: om. pk) iustas esse damnationis. Alia civitas nulla, iudices, publico consilio laudat.

vis illa summi imperi tantum potuit apud perpaucos homines, non civitates, ut aut levissimi quidam ex miserrimis desertissimisque oppidis invenirentur qui iniussu populi ac senatus proficiscerentur, aut ii[*](hii C) qui contra istum legati decreti erant[*](legatos decreverant bd), et[*](et om. CO mandataque CO p rell.: ac mandata falso `N') testimonium publicum mandataque acceperant, vi ac metu retinerentur. quod ego in[*](Quod ego id in C) paucis tamen usu venisse non moleste tuli[*](tuli CO: fero p rell.), quo reliquae tot et tantae et tam graves civitates, tota denique Sicilia plus auctoritatis apud vos haberet, cum videretis[*](videretis C, et pler.: videritis O1 Par. 7786) nulla vi retineri, nullo periculo prohiberi potuisse[*](potuisse Cp rell.: posse bd: in O utrumque coniungitur) quo minus experirentur ecquid apud vos querimoniae valerent antiquissimorum fidelissimorumque sociorum.

nam quod fortasse non[*](non om. C) nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attineat[*](attineat CO: attinet rell.), demonstrabitur. intellegetis enim nullis hominibus quemquam tanto odio quanto istum Syracusanis et esse[*](et esse CO: esse pbk) et fuisse. at enim istum Siculi soli[*](soli Siculi bd) persequuntur: cives Romani qui negotiantur in Sicilia[*](negotiantur in Sicilia CO: in Sic. neg. p rell., corr. O1) defendunt, diligunt, salvum esse cupiunt. primum, si ita[*](in ista O1) esset, tamen vos in hac quaestione de pecuniis repetundis, quae sociorum causa constituta est lege iudicioque sociali, sociorum querimonias audire oporteret.

sed intellegere potuistis priore actione civis Romanos honestissimos ex Sicilia plurimis maximisque[*](plurimis maximisque scripsi C secutus, in quo est plurimos (suprascr. i) maximisq.: plurimos maximis rell. (ii, §§2, 102, 142)) de rebus, et quas ipsi accepissent iniurias et quas scirent esse aliis[*](esse aliis CO: aliis esse rell.) factas, pro testimonio dicere. ego hoc quod intellego, iudices, sic confirmo. videor mihi gratum fecisse Siculis quod eorum iniurias meo labore, inimicitiis[*](inimicitias bd), periculo sim[*](sim C rell. praeter O1b (sum)) persecutus: non minus hoc gratum me nostris civibus intellego fecisse, qui hoc existimant, iuris libertatis rerum fortunarumque suarum salutem in istius damnatione consistere.

quapropter de istius praetura Siciliensi non recuso quin ita me audiatis ut, si cuiquam[*](si cui b hominum om. CO1) generi hominum sive Siculorum sive nostrorum civium, si cuiquam[*](sive cuiquam codd.) ordini sive aratorum sive pecuariorum[*](sive pecuariorum om. CO) sive mercatorum probatus sit, si non horum omnium communis hostis praedoque fuerit, si cuiquam denique in re umquam ulla[*](in re umquam ulla CO: ulla in re umquam rell., corr. O1) temperarit[*](temperavit codd.), ut vos quoque ei[*](ei om. bd) temperetis. qui simul atque ei sorte provincia Sicilia obvenit, statim Romae, ab urbe[*](Romae ab urbe CO, Harl. 5428 (A. D. 1469): Romae et ab urbe p rell.: Romae et ad urbem Asc., Arus. Mess.) antequam proficisceretur, quaerere ipse secum et agitare[*](cogitare bd) cum suis coepit quibusnam rebus in ea provincia maximam uno anno pecuniam facere posset. nolebat in agendo discere,—tametsi non[*](non om. pb) provinciae rudis erat et tiro: sed Siciliae[*](sed (si O) Sicilie CO: sed in Siciliam p rell.: ego seclusi, Gulielmium et Madvigium secutus (Cl. Rev. xviii, p. 24)) paratus[*](paratus erat CO) ad praedam meditatusque venire cupiebat.

O praeclare coniectum a[*](a Cp: ab b: om. kO2) vulgo in illam provinciam omen communis famae atque sermonis, cum ex nomine istius quid iste[*](iste om. bd) in provincia facturus esset perridicule[*](perridicule CO1k Prisc.: perridiculi p rell.) homines augurabantur! etenim quis dubitare posset, cum istius in quaestura fugam et furtum recognosceret, cum in legatione oppidorum fanorumque spoliationes cogitaret, cum videret in foro latrocinia praeturae, qualis iste in quarto actu improbitatis futurus esset?atque ut intellegatis eum Romae quaesisse non[*](non solum Asc. Cf. §83 infra; Stangl, Pseudoasconiana, p. 183) modo genera furandi, sed etiam nomina certissima[*](nomina certissima CO1: nomina, certissimum rell.), accipite argumentum quo facilius de singulari eius impudentia existimare possitis.