In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quam ob rem qui hoc probare potes[*](probare potes V: probare potest O: probari potest pb vulg.) cuiquam, tantos honores habitos esse ab invitis? hic tibi etiam multo magis quam paulo ante in aratoribus videndum et considerandum est quid velis[*](velis VO1: vis p rell.). Magna res est utrum tibi Siculos publice privatimque amicos an inimicos existimari velis. si inimicos, quid te futurum est? quo confugies? ubi nitere? modo aratorum, honestissimorum hominum ac locupletissimorum et[*](hom. ac locupl. et om. p al.) Siculorum et civium Romanorum, maximum numerum abs te abalienasti: nunc de Siculis civitatibus quid ages? dices tibi Siculos esse amicos? qui poteris? qui, quod nullo in homine antea fecerant[*](fecerant VO: fecerunt p vulg.), ut in eum publice testimonium dicerent,—cum praesertim ex ea provincia condemnati sint complures qui ibi praetores fuerunt[*](fuerint O), duo soli absoluti,—hi nunc veniunt cum litteris, veniunt cum mandatis, veniunt cum testimoniis publicis; qui, si te publice laudarent[*](laudarent publice V), tamen id more potius suo quam merito tuo facere viderentur, hi[*](ii V (ut l. 19): et O (§86 supra)) cum de tuis factis[*](factis s.l. p2) publice conqueruntur, nonne hoc indicant, tantas esse iniurias ut multo maluerint de suo more decedere quam de tuis moribus non dicere?
confitendum igitur est[*](igitur est Vp: est igitur Ob al. necessario tibi O) tibi necessario Siculos inimicos esse, qui quidem et[*](et om. VO) in te gravissima postulata consulibus ediderint[*](ediderint cO: ediderunt Vp al.), et me ut hanc causam salutisque suae defensionem susciperem obsecrarint[*](obsecrarint cO et V ut videtur: obsecrarunt p rell.); qui cum a praetore prohiberentur, a quattuor quaestoribus impedirentur, omnium minas atque omnia pericula prae salute sua levia duxerint[*](duxerint ck: duxerunt Vp rell.); qui priore actione ita testimonia graviter vehementerque dixerint[*](dixerint ck: dixerunt Vp rell.) ut Artemonem Centuripinum legatum et publice testem Q. Hortensius[*](Q. om. V) accusatorem, non testem esse diceret. etenim ille cum propter virtutem et fidem cum Androne, homine honestissimo et certissimo, tum etiam propter eloquentiam legatus a suis civibus electus est, ut posset multas istius et varias iniurias quam apertissime vobis planissimeque explicare. dixerunt Halaesini, Catinenses, Tyndaritani, Hennenses, Herbitenses, Agyrinenses, Netini[*](Netineuses codd. praeter O: om. b enumerare O: et num. c: numerare rell.), Segestani: enumerare omnis non est necesse. scitis quam multi et[*](quam multi et om. cO1) quam multa priore actione dixerint: nunc et illi et reliqui dicent.
omnes denique hoc in hac causa intellegent, hoc animo esse Siculos ut, si in istum animadversum non sit, sibi relinquendas domos ac sedes suas et ex Sicilia decedendum atque adeo fugiendum esse arbitrentur. hos homines tu persuadebis ad honorem atque amplitudinem tuam pecunias maximas voluntate sua contulisse? credo, qui te in tua civitate incolumem esse nollent, hi monumenta tuae formae ac nominis in suis civitatibus esse cupiebant. res declarabit[*](declarabit cO: -avit p rell.) ut cupierint. iam dudum enim mihi nimium tenuiter Siculorum erga te voluntatis argumenta colligere videor, utrum statuas voluerint tibi statuere an coacti sint[*](utrum... coacti sintPluygers (Ziel. p. 194)).
de quo hoc[*](hoc CO: om. rell.) homine auditum est umquam, quod tibi accidit, ut eius in provincia statuae in locis publicis positae, partim etiam in aedibus sacris, per vim et per universam multitudinem deicerentur? tot homines in Asia nocentes, tot in Africa, tot in Hispania, Gallia, Sardinia, tot in ipsa Sicilia fuerunt: ecquo de homine hoc umquam audivistis[*](audivistis CO1: audiimus, audivimus p rell.)? novum est, iudices, in Siculis quidem et in omnibus Graecis monstri simile. non crederem hoc de statuis nisi iacentis revulsasque vidissem, propterea quod apud omnis Graecos hic mos est, ut honorem hominibus habitum in monumentis eius modi non nulla religione deorum consecrari arbitrentur.
itaque Rhodii, qui[*](qui CO: cum p al.) prope soli bellum illud superius cum Mithridate rege gesserint[*](gesserint C rell. praeter O (gesserunt)), omnisque eius copias acerrimumque impetum moenibus litoribus classibusque suis exceperint[*](exceperint C rell.: exceperunt Zumpt, edd.), tamen, cum ei regi inimici praeter ceteros essent, statuam eius, quae erat apud ipsos[*](istos CO1) in celeberrimo urbis loco, ne tum quidem in ipsis urbis periculis attigerunt. ac[*](Ac CO1: om. rell.) forsitan vix convenire videretur, quem ipsum hominem cuperent evertere, eius effigiem simulacrumque servare; sed tamen videbam, apud eos cum essem, et religionem esse quandam in his rebus a maioribus traditam, et hoc disputari[*](disputari CO1: -are p rell.), cum statua se eius[*](eius CO: non p: vero b rell.) habuisse temporis rationem quo posita esset, cum homine eius quo gereret bellum atque hostis esset.videtis igitur consuetudinem religionemque Graecorum, quae monumenta hostium in bello ipso soleat defendere, eam summa in pace praetoris[*](i ptores p.r. pb al.: P.R.C: pop. Rom. O) populi Romani statuis praesidio non fuisse.
Tauromenitani, quorum est civitas foederata, homines quietissimi, qui maxime ab iniuriis nostrorum magistratuum remoti consuerant[*](consuerant CO: -everant p rell.) esse praesidio foederis,—hi tamen istius evertere statuam non dubitarunt[*](dubitarunt Cpb: -averunt rell.); qua abiecta basim tamen in foro manere voluerunt, quod gravius in istum fore putabant si scirent homines statuam eius a Tauromenitanis esse deiectam quam si nullam umquam positam esse arbitrarentur. Tyndaritani deiecerunt in foro et eadem de[*](de om. pqb) causa equum inanem reliquerunt. Leontinis, misera in civitate atque inani, tamen istius in gymnasio statua deiecta est. nam quid ego de Syracusanis loquar? quod non[*](non om. CO) est proprium Syracusanorum, sed et[*](et (ante commune) CO: om. rell.) illorum et commune conventus illius ac prope totius provinciae. quanta illuc[*](illuc C rell.: illic O1) multitudo, quanta vis hominum convenisse dicebatur tum cum statuae sunt illius[*](illius C codd.: istius edd.) deiectae et eversae! at quo loco! celeberrimo ac religiosissimo, ante ipsum Serapim, in primo aditu vestibuloque templi. quod nisi Metellus hoc tam graviter egisset atque illam rem imperio edictoque prohibuisset, vestigium statuarum istius in tota Sicilia nullum esset relictum.
atque ego hoc non vereor, ne quid horum non modo impulsu verum omnino adventu meo factum esse videatur. omnia ista ante facta sunt non modo quam ego Siciliam, verum etiam quam iste Italiam attigit. dum ego in Sicilia sum, nulla statua deiecta est: posteaquam illinc decessi[*](decessi C: discessi pb edd. (Div. §2: ii §172: v §7)), quae sint[*](sint C: sunt pb edd.) gesta cognoscite.Centuripinorum senatus decrevit populusque iussit ut, quae statuae Verris[*](Verris C: C. Verris rell. edd. (Am. J. Ph. xxvi. 412)) ipsius et patris eius[*](eius CO1: om. rell.) et filii essent, eas quaestores demoliendas locarent, dumque ea demolitio[*](molitio CO1 ne minus triginta COq: xxx ne (non b) minus pbk) fieret, senatores ne minus triginta adessent. videte gravitatem civitatis ac dignitatem. neque eas in urbe sua statuas esse voluerunt quas inviti per vim atque imperium dedissent, neque eius[*](eius om. p) hominis in quem ipsi cum gravissimo testimonio publice, quod numquam antea, Romam mandata legatosque misissent; et id[*](id om. CO) gravius esse[*](esse CO: om. rell.) putarunt si publico consilio, quam si
per vim multitudinis factum esse videretur. cum hoc consilio statuas Centuripini publice sustulissent, audit Metellus; graviter fert; evocat ad se Centuripinorum magistratus[*](Centuripinum magistratum codd. praeter CO) et decem primos; nisi restituissent statuas, vehementer minatur[*](minatur COb: his minatur p). illi ad senatum renuntiant: statuae, quae istius causae nihil prodessent, reponuntur; decreta Centuripinorum, quae de statuis erant facta, non tolluntur[*](decreta... tolluntur CO: om. p rell.). hic ego aliud alii concedo: Metello, homini sapienti, prorsus non possum ignoscere si quid stulte facit. quid? ille hoc putabat Verri criminosum fore, si statuae eius[*](stat. eius CO: eius stat. pb edd.) essent deiectae, quod saepe vento aut aliquo casu fieri solet? non erat in hoc neque crimen ullum neque reprehensio. ex quo igitur crimen atque accusatio nascitur? ex hominum iudicio et voluntate.