In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
quid enim tam novum non solum re, sed genere ipso postulandi? nam cetera quae sunt in isdem postulatis de iniuriis tuis sunt nova, sed tamen non[*](non om. pb novo om. O) novo modo postulantur. rogant et orant Siculi patres conscriptos ut nostri magistratus posthac decumas lege Hieronica vendant. tu primus contra vendideras. audio. ne in cellam quod imperatur aestiment. hoc quoque propter tuos ternos denarios nunc primum postulatur, sed genus ipsum postulandi non est novum. ne absentis nomen recipiatur. ex Stheni calamitate et tua natum est iniuria. cetera non colligam. sunt omnia Siculorum postulata eius modi ut crimina collecta in unum reum te esse videantur, quae tamen omnia novas iniurias habent, sed postulationum formulas usitatas;
hoc postulatum de statuis ridiculum esse videatur ei[*](ei om. O1 (Prisc. ii. p. 147)) qui rem sententiamque non perspiciat. postulant enim, non uti[*](uti cO: ut rell.) ne cogantur statuere; quid igitur? ut ipsis ne liceat. quid est hoc? petis a me, quod in tua potestate est, ut id tibi facere ne liceat; pete potius ne quis te invitum polliceri aut facere cogat. 'nihil egero[*](egero pk: rogo c: ego rogo O1: ergo bd),' inquit; 'negabunt enim omnes se coegisse; si me salvum esse vis, mihi impone istam vim ut omnino mihi ne liceat polliceri.' ex tua praetura primum haec est nata postulatio; qua cum utuntur, hoc significant atque adeo aperte ostendunt, sese ad statuas tuas[*](tuas cO: om. rell.) pecuniam metu ac malo coactos invitissimos contulisse.
quid? si hoc non dicant, tibi[*](tibi om. O1) non necesse sit ipsi id confiteri? vide et perspice qua defensione sis usurus: iam intelleges hoc tibi de statuis confitendum esse. mihi enim renuntiatur ita constitui a tuis patronis, hominibus ingeniosis, causam tuam, et ita eos abs te[*](ita eos abs te pb al.: eos ita (cum signis transp. et praeterea punctis subscr. del. ita m. 1) abs te ita O: eos ita abs te vulg.) institui et doceri, ut quisque ex provincia Sicilia gravior homo atque honestior testimonium vehementius dixerit, sicuti[*](sicuti Siculi codd. praeter O) multi primarii viri multa dixerunt, te statim hoc istis tuis defensoribus dicere, 'inimicus est propterea quod arator est.' itaque uno genere, opinor, circumscribere habetis in animo genus hoc aratorum, quod eos infenso animo atque inimico venisse dicatis quia fuerit in decumis iste vehementior. ergo aratores inimici omnes et adversarii sunt[*](sunt om. pbk est eorum Opb: eorum est vulg.): nemo est eorum quin[*](qui non O (§88 supra)) perisse te cupiat? omnino praeclare te habes cum is ordo atque id hominum genus, quod optimum atque honestissimum est, a quo uno et summa res publica[*](resp. pk: reip. Ob) et illa provincia maxime continetur, tibi est inimicissimum.
verum esto; alio loco de aratorum animo et iniuriis videro; nunc, quod mihi abs te datur, id accipio, eos tibi esse inimicissimos. nempe ita dicis: propter decumas. concedo: non quaero, iure an iniuria sint inimici. quid ergo? illae quid[*](quid (post illae) cO1: om. p rell.) sibi statuae equestres inauratae volunt, quae populi Romani oculos animosque maxime offendunt, propter aedem Volcani? nam inscriptum[*](inscriptum cO: scriptum rell.) esse video quandam ex his statuis[*](statuis O: statuam p rell.) aratores dedisse. si honoris causa statuam dederunt, inimici non sunt; credamus testibus; tum enim honori tuo, nunc iam religioni suae consulunt. sin autem metu coacti dederunt, confiteare necesse est te in provincia pecunias[*](pecunias O: om. pqk) statuarum nomine per vim ac metum coegisse. Vtrum tibi commodum est elige.
equidem libenter hoc iam crimen de statuis relinquam, ut mihi tu illud concedas, quod tibi honestissimum est, aratores tibi ad statuam honoris tui causa voluntate sua contulisse. da mihi hoc; iam tibi maximam partem defensionis praecideris; non enim poteris aratores tibi iratos esse atque inimicos dicere. O causam singularem! o defensionem miseram ac perditam! nolle hoc accipere reum ab accusatore, et eum reum qui praetor in Sicilia fuerit, aratores ei statuam sua voluntate statuisse, aratores de eo bene existimare, amicos esse, salvum[*](salvum O: salvum esse b al. (§15 supra), et in mg. O m. 1) cupere! metuit ne hoc vos existimetis; obruitur enim aratorum testimoniis. Vtar eo quod datur.
certe hoc vobis ita iudicandum est, eos qui isti inimicissimi sunt[*](sint pq), ut ipse existimari vult, ad istius honores atque monumenta pecunias voluntate sua non contulisse. atque ut hoc totum facillime intellegi possit, quem voles eorum testium quos produxero, qui ex[*](ex cO: e V: in pbd) Sicilia testes sunt[*](sunt VO: sint p rell.), sive togatum[*](togatum c cod. Cuiac. (rogatum O1): civem Romanum Vp rell.) sive Siculum, rogato, et eum qui tibi inimicissimus esse videbitur, qui se spoliatum abs te[*](abs te om. V) esse[*](esse om. pqb) dicet, ecquid suo nomine in tuam statuam contulerit; neminem reperies qui neget; etenim omnes dederunt.
quemquam igitur putas dubitaturum quin is quem tibi inimicissimum esse oporteat, qui abs te gravissimas iniurias[*](iniurias suppl. s.l. post acceperit p2. et ita q) acceperit, pecuniam statuae nomine dederit vi atque imperio adductus, non officio ac voluntate? huius[*](Huius scripsi V secutus et Lamb. in mg.: et huius rell. edd.) ego pecuniae, iudices, quae permagna est impudentissimeque coacta ab invitis, non habui rationem neque habere potui,—quantum ab aratoribus, quantum ab negotiatoribus qui Syracusis, qui Agrigenti, qui Panhormi, qui Lilybaei negotiantur esset coactum: eam iam[*](eam iam scripsi: quoniam codd. praeter O (ut iam): quam iam Schoell) intellegitis ipsius quoque confessione ab invitissimis coactam[*](coactum O Forte, quantum... est coactum, tantum iam intell.... coactum esse (Cl. Rev. xviii, p. 25)) esse.
venio nunc ad civitates Siciliae, de quibus facillime iudicium fieri[*](iudicium fieri Vp rell. praeter O (fieri iud.)) voluntatis potest. an etiam Siculi inviti contulerunt? non est probabile. etenim sic C. Verrem praeturam in Sicilia gessisse constat ut, cum utrisque satis facere non posset, et Siculis et togatis, offici potius in socios quam ambitionis in civis rationem duxerit. itaque eum non solum PATRONVM illius[*](illius VO1: istius p rell.) insulae, sed etiam SOTERA inscriptum vidi Syracusis. hoc quantum est? ita magnum ut Latine uno verbo exprimi non possit. is est nimirum SOTER qui salutem dedit. huius nomine etiam dies festi agitantur, pulchra illa Verria, non quasi Marcellia, sed pro Marcelliis, quae illi istius iussu sustulerunt; huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat, ipse autem ex equo nudatam ab se provinciam prospicit; huius statuae locis omnibus[*](locis omnibus VOp al.: omnibus locis c: omnibus bd), quae hoc demonstrare videantur, prope modum non minus multas statuas istum posuisse Syracusis quam abstulisse; huic etiam Romae videmus in basi statuarum maximis litteris incisum, A COMMVNI SICILIAE[*](Siciliae cOp al.: Sicilia Vd (§§114, 145, 168)) DATAS.