In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
ego, si Metellus statuas Centuripinos reponere[*](Centur. reponere CO: rep. Centur. pb vulg.) non coegisset, haec[*](haec Cp: hoc Ob) dicerem, videte, iudices, quantum et quam acerbum dolorem sociorum atque amicorum animis inusserint istius iniuriae, cum Centuripinorum amicissima ac[*](ac pqb: om. CO: et vulg.) fidelissima civitas, quae tantis officiis cum populo Romano coniuncta est ut non solum rem publicam nostram, sed etiam in quovis homine privato nomen ipsum Romanum[*](Romanum CO: -orum p rell.) semper dilexerit, ea publico consilio atque auctoritate iudicarit C. Verris statuas esse in urbe sua non oportere. recitarem decreta Centuripinorum; laudarem illam civitatem[*](laudarem illa decreta civitatem CO1: fort. laudarem illa decreta, laudarem illam civitatem), id quod verissime possem; commemorarem decem milia civium esse[*](civium esse CO: esse civium p: esse om. bd) Centuripinorum, fortissimorum fidelissimorumque sociorum; eos omnis hoc statuisse, monumentum istius in sua civitate nullum esse oportere.
haec tum dicerem, si statuas Metellus non reposuisset: velim quaerere nunc ex ipso Metello, quidnam sua vi et auctoritate mihi ex hac oratione praeciderit. eadem opinor omnia convenire. neque enim, si maxime statuae deiectae essent ego eas[*](ego eas CO: eas ego p vulg.) vobis possem iacentis ostendere; hoc uno uterer, civitatem tam gravem iudicasse statuas[*](iudicasse statuas COp: stat. iud. b edd.) C. Verris demoliendas. hoc mihi Metellus non eripuit; haec[*](hoc Ob) etiam addidit, ut quererer, si mihi videretur, tam iniquo iure sociis atque amicis imperari ut iis ne in suis quidem beneficiis libero iudicio uti liceret, vos rogarem[*](vos rogarem CO: ut vos rog. p rell.) ut coniecturam faceretis qualem in his[*](his codd.: iis edd. post Gruterum) rebus in me L. Metellum fuisse putaretis, in quibus rebus[*](rebus om. CO: ego seclusi) obesse mihi posset, cum in hac re tam aperta cupiditate fuerit, in qua nihil obfuit. sed ego Metello non irascor neque ei suam vacationem[*](vacationem CO: vagat. pq rell.: purgationem Naug. Iord.) eripio, qua ille apud omnis utitur, ut nihil malitiose neque consulto fecisse videatur.
iam igitur est ita perspicuum ut negare non possis nullam tibi statuam voluntate cuiusquam datam, nullam pecuniam statuarum nomine nisi vi expressam et coactam. quo quidem in crimine non illud solum intellegi volo, te ad statuas HS viciens[*](HS viciensut §141 supra: HS ∞ ∞ C: HS ċcxxċ milia p) coegisse, sed multo etiam illud magis, quod simul demonstratum[*](demonstratum CO: -andum p rell.) est quantum[*](est quantum om. CO1) odium in te[*](in te CO: om. pb vulg.) aratorum, quantum omnium Siculorum sit et fuerit. in quo quae vestra defensio futura sit coniectura adsequi non queo.
'oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci.' at hi[*](At hi p edd.: At hii C: Ali V) quidem acerrimi inimici[*](inimici CO: inimicissimique p rell.) sunt. 'inimicos habeo civis Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi.' at socii in hostium numero sese[*](numero sese (se b) abs COb: numeros se abs V: numero (s) abs pk) abs te habitos queruntur. 'aratores inimici sunt propter decumas.' quid? qui agros immunis liberosque arant[*](erant VO), cur oderunt? cur Halaesini, cur Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? quod genus hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possum[*](possis bd) qui te non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum? ut, etiamsi causas[*](causas VCO: causam (causa p) p rell.) cur te oderint non possim[*](possim COp al.: possum V) dicere, tamen illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum vobis quoque[*](vobis quoque COp al.: quoque vobis Vb) odio esse oportere.
an hoc dicere audebis, utrum de te aratores[*](utrum negotiatores post aratores add. Garaton.: cf. ll. 17, 23 (§188 infra)), utrum denique Siculi universi bene existiment, aut[*](aut edd.: an CO (§144 supra)) quo modo existiment[*](aut (an) quo modo existiment CO: om. V rell.), ad rem id non pertinere? neque tu hoc dicere audebis, nec si cupias[*](cupias CO: cupies Vp rell.) licebit; eripiunt enim[*](enim CO: om. Vpb) tibi istam orationem contemnendorum Siculorum atque aratorum[*](contemnendorum... aratorum Garat. auct. secl. Muell.) statuae illae equestres, quas tu paulo ante quam ad urbem venires poni inscribique iussisti, ut omnium inimicorum[*](inimicorum V rell.: iniquorum CO (fort. recte; cf. i, §19; v, §177)) tuorum animos accusatorumque tardares.
quis enim tibi molestus esset aut quis appellare te[*](appellare te V: appellaret C: appellare rell.) auderet, cum videret statuas ab negotiatoribus[*](a negot. Vb), ab aratoribus[*](ab arat. Vpb: om. COq), a communi Siciliae[*](Sicilia VC (corr. -ae) O (§§114, 145, 154 supra)) positas[*](positas V: om. COp rell.)? quod est aliud in illa provincia genus hominum? nullum. ergo ab universa provincia, generatimque a[*](a COpb: ab Vqr) singulis eius partibus, non solum diligitur, sed etiam ornatur. quis hunc attingere audeat? potes[*](Potest VC) igitur dicere nihil tibi obesse oportere aratorum, negotiatorum, Siculorumque[*](que om. V) omnium testimonia, cum eorum nominibus in statuarum inscriptione oppositis omnem te speraris[*](speraris VCO: sperabis rell.) invidiam atque infamiam tuam posse exstingere? an, quorum tu auctoritate[*](tu auct. VCO: auct. tu p rell.) statuas cohonestare tuas conatus es, eorum ego dignitate accusationem meam comprobare non potero?
Nisi forte quod apud publicanos gratiosus fuisti, in ea re spes te aliqua consolatur. quae gratia ne quid tibi prodesse posset ego mea diligentia perfeci; ut etiam obesse deberet tu tua sapientia curasti.etenim rem totam, iudices, breviter cognoscite. in scriptura Siciliae pro magistro est quidam L. Carpinatius, qui et sui quaestus causa, et fortasse quod sociorum interesse arbitrabatur, bene penitus in istius familiaritatem sese dedit. is cum praetorem circum omnia fora sectaretur neque ab eo umquam discederet, in eam[*](eam om. CO) iam venerat familiaritatem consuetudinemque[*](consuetudinem CO: familiaritatem consuetudinemque p rell.) in[*](in om. (post -em) CO) vendendis istius decretis et iudiciis transigendisque negotiis, ut prope alter Timarchides numeraretur;
hoc erat etiam capitalior, quod idem pecunias iis[*](his COpb) qui ab isto aliquid mercabantur faenori dabat. ea autem faeneratio erat eius modi[*](huius modi Cb), iudices, ut etiam is quaestus huic cederet; nam quas pecunias ferebat iis[*](iis p: is Cb: his O) expensas quibuscum contrahebat, eas[*](eas C (aea O): om. rell.) aut scribae istius aut Timarchidi aut etiam isti ipsi[*](isti ipsi COb: ipsi isti p rell.) referebat acceptas. idem praeterea pecunias istius extraordinarias grandis suo nomine faenerabatur.