In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus, ut ego hunc unum eius modi reum post hominum memoriam fuisse arbitrer cui damnari expediret. nam quis hoc non intellegit, istum absolutum dis hominibusque invitis tamen[*](tamen Naugerius: eum Dp et pler.: tamen eum Lgg.: om. b) ex manibus populi Romani eripi nullo modo posse? quis hoc non perspicit, praeclare nobiscum actum iri si populus Romanus istius unius supplicio contentus fuerit, ac non sic statuerit, non istum maius in sese scelus concepisse,—cum fana spoliarit, cum tot homines innocentis necarit, cum civis Romanos morte, cruciatu, cruce adfecerit, cum praedonum duces accepta pecunia dimiserit,—quam[*](cum praedonum... dimiserit pb: om. DY) eos, si qui istum tot tantis tam nefariis sceleribus coopertum iurati sententia sua liberarint?

non est, non est in hoc homine cuiquam peccandi locus, iudices; non is est reus, non id tempus, non id consilium, (metuo ne quid adrogantius apud talis[*](talis iudices qr) viros videar dicere), ne actor quidem est is cui reus tam nocens, tam perditus, tam convictus[*](convictus Halm (ii, §27): victus codd.) aut occulte subripi aut impune eripi possit. his ego iudicibus non probabo C. Verrem contra leges pecuniam cepisse? sustinebunt tales viri se tot senatoribus, tot equitibus Romanis[*](equitibus ċrċ pb: equitibus DY), tot civitatibus, tot hominibus honestissimis ex tam inlustri provincia, tot populorum privatorumque litteris non credidisse, tantae populi Romani voluntati restitisse?

sustineant: reperiemus, si istum vivum ad aliud iudicium perducere poterimus[*](poterimus D al. b: potuerimus pd), quibus probemus istum in quaestura pecuniam publicam Cn. Carboni consuli datam avertisse, quibus persuadeamus istum alieno nomine a quaestoribus urbanis, quod priore actione didicistis, pecuniam abstulisse; erunt qui et[*](et codd. (Div. §47): auct. Halm, Wesenberg, secl. Muell.) in eo quoque audaciam eius reprehendant, quod aliquot nominibus de capite quantum commodum fuerit frumenti decumani detraxerit; erunt etiam fortasse, iudices, qui illum eius peculatum vel 5 acerrime vindicandum putent, quod iste M. Marcelli et P. Africani monumenta, quae nomine illorum, re vera populi Romani et erant et habebantur, ex fanis religiosissimis et ex urbibus sociorum atque amicorum non dubitarit[*](dubitaverit d) auferre.

emerserit ex peculatus etiam iudicio: meditetur de ducibus hostium quos accepta pecunia liberavit, videat quid de illis respondeat quos in eorum locum subditos domi suae reservavit, quaerat non solum quem ad modum nostro crimini, verum etiam quo pacto suae confessioni possit mederi, meminerit se priore actione, clamore populi Romani infesto atque inimico excitatum, confessum esse duces praedonum a se securi non esse percussos, se iam tum esse veritum[*](confessum... veritum suppl. in mg. p2) ne sibi crimini daretur eos ab se pecunia liberatos; fateatur, id quod negari non potest, se privatum hominem praedonum duces vivos atque incolumis domi suae, posteaquam Romam redierit, usque[*](tenuisse bd) dum per me licuerit retinuisse. hoc in illo maiestatis iudicio si licuisse sibi ostenderit, ego oportuisse concedam. ex hoc quoque evaserit: proficiscar eo quo me iam pridem[*](me iam pridem D al. p: iam me pridem G1: me iam non pridem G2) vocat populus Romanus;