In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
itaque mihi videor iudices[*](iudices Nonius, edd.: om. codd.) magnam et maxime aegram et prope[*](ac prope Asc. (i §108)) depositam rei publicae partem suscepisse, neque in eo magis meae quam vestrae laudi existimationique servisse. accessi enim ad invidiam iudiciorum levandam vituperationemque tollendam, ut, cum haec res pro voluntate populi Romani esset iudicata, aliqua ex parte mea diligentia constituta auctoritas iudiciorum videretur, perperam si esset[*](perperam si scripsi (Cl. Rev. xvii. 201): postremo ut codd. (utut Muret., Gulielm.): contra eam cum Koch: lacunam susp. Iordan.) hoc iudicatum, ut finis aliquando iudiciariae controversiae constitueretur.
etenim sine dubio, iudices, in hac causa ea res in discrimen adducitur. reus est enim nocentissimus; qui si condemnatur, desinent homines dicere his iudiciis pecuniam plurimum posse; sin absolvitur, desinemus nos de iudiciis transferendis recusare. tametsi de absolutione istius neque ipse iam sperat nec populus Romanus metuit: de impudentia singulari, quod adest, quod respondet, sunt qui mirentur[*](mirantur Z). mihi pro[*](pro p1 et pler.: propter s. l. p2 et (om. cetera) bd) cetera eius audacia atque amentia ne hoc quidem mirandum videtur; multa enim et in deos et in homines impie nefarieque commisit, quorum scelerum poenis agitatur et a mente consilioque deducitur.
agunt eum praecipitem poenae civium Romanorum, quos partim securi percussit, partim in vinculis necavit, partim implorantis iura libertatis et civitatis in crucem sustulit. rapiunt eum[*](eum om. p) ad supplicium di patrii, quod iste inventus est[*](inventus est D rell. (iii §21): unus inventus est Prisc. edd.) qui e[*](e DY: et e Garat. edd. (Act. Pr. §39: iii §175): ei p: ex Prisc. i. 306. 24, et a Prisc. ii. 264. 10 (v §125)) complexu parentum abreptos filios ad necem duceret, et parentis pretium pro sepultura liberum[*](liberum Zpd Prisc. Non.: om. G12K: add. in mg. D) posceret. religiones vero caerimoniaeque omnium sacrorum fanorumque violatae, simulacraque deorum, quae non modo ex suis templis ablata sunt sed etiam iacent in tenebris ab isto retrusa atque abdita, consistere eius animum sine furore atque amentia non sinunt.
neque iste mihi videtur se ad damnationem solum offerre, neque hoc avaritiae supplicio communi, qui se tot sceleribus obstrinxerit, contentus esse: singularem quandam poenam istius immanis atque importuna natura desiderat. non id solum quaeritur[*](non id solum quaeritur s. l. p2) ut isto damnato bona restituantur iis[*](his pb) quibus erepta sunt, sed et religiones deorum immortalium expiandae et civium Romanorum cruciatus multorumque innocentium sanguis istius supplicio luendus est.