In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

de iure enim libertatis et civitatis suum putat esse iudicium, et recte[*](recte Dp rell.: ratione G1) putat. confringat iste sane vi sua consilia senatoria, quaestiones omnium perrumpat, evolet ex vestra severitate: mihi credite, artioribus apud populum Romanum laqueis tenebitur. credet his[*](his Dp: iis edd.) equitibus Romanis populus Romanus qui ad vos ante[*](antea pbd) producti testes ipsis inspectantibus ab isto civem Romanum, qui cognitores homines honestos daret, sublatum esse in crucem dixerunt;

credent omnes v et xxx tribus homini gravissimo atque ornatissimo, M. Annio, qui se praesente civem Romanum securi percussum esse dixit; audietur a populo Romano vir primarius, eques Romanus, L. Flavius, qui suum familiarem Herennium, negotiatorem ex Africa, cum eum[*](cum eum pd: cum DY: quem Bake (i, §104)) Syracusis amplius centum cives Romani cognoscerent lacrimantesque defenderent, pro testimonio dixit securi esse percussum; pro o babit fidem et auctoritatem et religionem suam L. Suettius[*](Suettius C. I. L. iv. 1190: Suetius b: Suectius DpG2 (ii, §3 v, §147)), homo omnibus ornamentis praeditus, qui iuratus apud vos dixit multos civis Romanos in lautumiis istius imperio crudelissime per vim morte esse multatos. hanc ego causam cum agam beneficio populi Romani de loco superiore, non vereor ne aut istum vis ulla ex populi Romani suffragiis eripere, aut a me ullum munus aedilitatis amplius aut gratius populo Romano esse possit.

quapropter omnes in hoc[*](in hoc D al. br: hoc pq, fort. recte (i, §63; ii, §§118, 133)) iudicio conentur omnia; nihil est iam[*](est enim qr) quod in hac causa peccare quisquam, iudices[*](iudices quisquam pb), nisi vestro periculo possit. mea quidem ratio cum in praeteritis rebus est cognita, tum in reliquis explorata atque provisa est. ego meum studium in rem publicam iam illo tempore ostendi cum longo intervallo veterem consuetudinem rettuli, et rogatu sociorum atque amicorum populi Romani, meorum autem necessariorum, nomen hominis audacissimi detuli. quod meum factum lectissimi viri atque ornatissimi, quo in numero e[*](e numero D al.) vobis complures fuerunt, ita probaverunt[*](probaverunt Dp al.: probarunt d: comprobaverunt qr) ut ei qui istius quaestor fuisset, et ab isto laesus inimicitias iustas persequeretur, non modo deferendi nominis, sed ne subscribendi quidem, cum id postularet, facerent potestatem.

in Siciliam sum inquirendi causa profectus; quo in negotio industriam meam celeritas reditionis, diligentiam multitudo litterarum et testium declaravit, pudorem vero ac religionem quod, cum venissem senator ad socios populi Romani, qui in ea provincia quaestor fuissem, ad hospites meos ac necessarios causae communis defensor deverti potius quam ad eos qui a me auxilium petivissent. nemini meus adventus labori aut sumptui neque publice neque privatim fuit: vim in inquirendo tantam habui quantam mihi lex dabat, non quantam habere poteram istorum[*](istorum Dp rell.: illorum edd.: ipsorum Muell.) studio quos iste vexarat[*](non quantam... vexarat p2 in mg.).