In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse, C. Verrem altera actione responsurum non esse neque ad iudicium adfuturum. quae fama non idcirco solum emanarat quod iste certe statuerat ac deliberaverat non adesse, verum etiam quod nemo quemquam tam audacem, tam amentem, tam impudentem fora arbitrabatur qui tam nefariis criminibus, tam multis testibus[*](testibus prb Cuiac.: iudicibus DY) convictus ore iudicum aspicere aut os suum populo Romano ostendere auderet.
est idem[*](est idem D al. prb: est enim idem q1 al.) Verres qui fuit semper, ut ad audendum proiectus, sic paratus[*](paratus prd Schol. Gronov., Prisc.: om. DY) ad audiendum. praesto est, respondet, defenditur; ne hoc quidem sibi reliqui facit ut, in rebus turpissimis cum manifesto teneatur, si reticeat et absit, tamen impudentiae suae pudentem exitum quaesisse videatur. patior, iudices, et non moleste fero me laboris mei, vos virtutis vestrae fructum esse laturos. nam si iste id fecisset quod prius[*](prius DY: primus L: primo prd) statuerat, ut non adesset, minus aliquanto quam mihi opus esset cognosceretur quid ego in hac accusatione comparanda constituendaque elaborassem; vestra vero laus tenuis plane atque obscura, iudices, esset.
neque[*](neque DY: neque enim prd) hoc a vobis populus Romanus exspectat neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is qui adesse noluerit, et si fortes fueritis in eo quem nemo sit ausus defendere. immo vero adsit, respondeat; summis opibus, summo studio potentissimorum hominum defendatur; certet mea diligentia cum illorum omnium[*](hominum bG2: nominum p1 (corr. omnium)) cupiditate, vestra integritas cum illius pecunia, testium[*](istius p Schol. Gronov. d) constantia cum illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa omnia[*](illa omnia Dpr: omnia illa KZ al.: omnia om. bd) victa videbuntur cum in contentionem certamenque venerint. absens si esset iste[*](esset iste DYp: iste esset bd ipse sibi d) damnatus, non tam sibi consuluisse quam invidisse vestrae laudi videretur.
neque enim[*](enim D al. pbr: om. G3) salus ulla rei publicae maior hoc tempore reperiri potest quam populum Romanum intellegere, diligenter reiectis ab accusatore iudicibus, socios, leges, rem publicam senatorio consilio maxime posse defendi; neque tanta fortunis omnium pernicies ulla[*](ulla pr Schol. Gronov.: om. DYb) potest accedere[*](accedere Dp rell.: accidere Manut. (i §39: ii §172: iv §2: Sest. §107; cf. Cluent. §10)) quam opinione populi Romani rationem veritatis, integritatis, fidei, religionis ab hoc ordine abiudicari[*](abiudicari pb: -are DY).