In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

in Asiam vero postquam venit, quid ego adventus istius prandia[*](adv. istius, prandia: sic distinxit Madvigius, et ita est in p), cenas, equos muneraque[*](muneraque Dp rell.: munera Asc., edd. vett.) commemorem[*](commemorarem p et primo D)? nihil cum Verre de cotidianis criminibus acturus sum: Chio per vim signa pulcherrima dico abstulisse, item Erythris et Halicarnasso. Tenedo—praetereo pecuniam quam eripuit —Tenem ipsum, qui apud Tenedios sanctissimus deus habetur, qui urbem illam dicitur condidisse, cuius ex nomine Tenedus nominatur, hunc ipsum, inquam, Tenem pulcherrime factum, quem quondam in comitio vidistis, abstulit magno cum gemitu civitatis.

illa vero[*](vero om. p) expugnatio[*](expilatio Koch, Muell. (et 13): iii, §§6, 23) fani antiquissimi et nobilissimi Iunonis Samiae quam luctuosa Samiis fuit, quam acerba toti Asiae, quam clara apud[*](apud deos d (ex apud ōs, credo, ortum)) omnis, quam nemini vestrum inaudita! de qua expugnatione cum legati ad C. Neronem in Asiam Samo venissent, responsum tulerunt eius modi querimonias, quae ad legatos[*](legatos DYp: -um rb) populi Romani pertinerent, non ad praetorem sed Romam deferri oportere. quas iste tabulas illinc[*](illinc D al. pb: istinc s: istinc illinc G12K), quae signa sustulit! quae cognovi egomet apud istum in aedibus nuper, cum obsignandi gratia venissem.

quae signa nunc, Verres, ubi sunt? illa quaero quae apud te nuper ad omnis columnas, omnibus[*](in omnibus Klotz, Muell.) etiam intercolumniis[*](in intercol. Halm, Kays.), in silva denique disposita sub divo vidimus. cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum locum subsortitus[*](subsortitus pb (Act. Pr. §30): sortitus DY (i, §158))[*](subsortiturus eras coni. Hotom.) esses[*](esses Zumpt: es codd.) de te in consilium iturum putasti, tam diu domi fuerunt: posteaquam nostris testibus nos quam horis tuis[*](tuis Dp rell.: om. Asc., cod. (?) Vrs.)[*](tuis horis b) uti malle vidisti, nullum signum domi reliquisti praeter duo quae in mediis aedibus sunt, quae ipsa Samo sublata sunt? non putasti me tuis familiarissimis in hanc rem testimonia denuntiaturum, qui tuae domi semper[*](semper DY: saepe prb) fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne fuisse quae non essent[*](ibi fuisse quae nunc non essent Bake, Kays. (Zielinski p. 159))?

quid tum hos de te iudicaturos arbitratus es, cum viderent te iam non contra accusatorem tuum, sed contra quaestorem sectoremque pugnare? qua de re Charidemum Chium[*](chium DYb: cophium pq1) testimonium priore actione dicere audistis, sese, cum esset trierarchus et Verrem ex Asia decedentem prosequeretur iussu Dolabellae, fuisse una cum isto Sami, seseque tum scire spoliatum esse fanum Iunonis et oppidum Samum; posteaque se causam apud Chios civis suos Samiis accusantibus publice dixisse, eoque se esse absolutum quod planum fecisset ea quae legati Samiorum dicerent ad Verrem, non ad se pertinere.

Aspendum vetus oppidum et nobile in Pamphylia scitis esse, plenissimum signorum optimorum. non dicam illinc hoc signum ablatum esse et illud: hoc dico, nullum te Aspendi signum, Verres, reliquisse, omnia ex fanis, ex locis publicis, palam, spectantibus omnibus, plaustris[*](plostris Dp al.) evecta exportataque esse. atque etiam illum Aspendium citharistam, de quo saepe audistis id quod est Graecis[*](gregis p) hominibus in proverbio, quem omnia 'intus[*](intus om. pq1) canere' dicebant, sustulit et in intimis suis aedibus posuit, ut etiam illum ipsum suo artificio[*](suo art. DY: art. suo pbrd: suo om. Asc., Schol. Gronov.) superasse videatur.

Pergae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: id quoque a te nudatum ac spoliatum esse, ex ipsa Diana quod habebat auri detractum atque ablatum esse dico. quae, malum, est ista tanta audacia atque amentia! quas enim sociorum atque amicorum urbis adisti legationis iure et nomine, si in eas[*](si in eas p D2 vulg.: quin ea D1, quin eas Y (quam eas L): cum in eas Klotz, Kays., Muell.) vi cum exercitu imperioque invasisses, tamen, opinor, quae signa atque[*](atque pr al.: et que D, et quae Y (quae K, et G1)) ornamenta ex iis[*](iis Zumpt (is ed. Rom.): his Dp al.: istis G2) urbibus sustulisses, haec non in tuam domum neque in suburbana amicorum, sed Romam in publicum deportasses.

quid ego de M. Marcello loquar, qui Syracusas, urbem ornatissimam, cepit? quid de L. Scipione, qui bellum in Asia gessit Antiochumque, regem potentissimum, vicit? quid de Flaminino, qui regem Philippum et Macedoniam subegit? quid de L. Paulo[*](Paulo codd.: Paullo Iord., Klotz, Kays.), qui regem Persen vi ac virtute superavit? quid de L. Mummio, qui urbem pulcherrimam atque ornatissimam, Corinthum, plenissimam rerum omnium, sustulit, urbisque Achaiae Boeotiaeque multas sub imperium populi Romani dicionemque subiunxit? quorum domus, cum honore ac virtute florerent, signis et tabulis pictis erant vacuae; at vero urbem totam templaque[*](templa Kd) deorum omnisque Italiae partis illorum donis ac monumentis exornatas videmus.

vereor ne haec forte[*](forte om. G1 Prisc.) cuipiam nimis antiqua et iam obsoleta videantur; ita enim tum aequabiliter omnes erant eius modi[*](huius modi pbd (Div. §38; i, §§17, 151): vel huius modi G2KZ (vel s. l. D2)) ut haec laus eximiae virtutis et innocentiae non solum hominum, verum etiam temporum illorum esse videatur. P. Servilius, vir clarissimus, maximis rebus gestis, adest de te sententiam laturus[*](laturus est prd): Olympum[*](Olinthium D: Olinphum p: Olynthum rell.) vi, copiis, consilio, virtute[*](virtute consilio q) cepit, urbem antiquam et omnibus rebus auctam et ornatam. recens exemplum fortissimi viri profero; nam postea Servilius imperator populi Romani Olympum[*](Olinthum Dp) urbem hostium cepit quam tu in isdem illis locis legatus quaestorius oppida pacata sociorum atque amicorum diripienda ac vexanda curasti.