In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

tu quae ex fanis religiosissimis per scelus et latrocinium abstulisti, ea nos videre nisi in tuis amicorumque tuorum tectis non possumus: P. Servilius quae signa atque ornamenta ex urbe hostium vi[*](vi s. l. r: om. Dp rell. (per virtutem K)) et virtute capta belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Romano adportavit, per triumphum vexit, in tabula publica[*](tabula pub. pq (v, §103): tabulas publicas rell. praeter Cuiac. in quo fuisse dicitur tabulis publicis: secl. Muell.) ad aerarium perscribenda curavit. cognoscite ex litteris publicis hominis amplissimi diligentiam. recita. RATIONES RELATAE P. SERVILI[*](Recita... Servili prb: om. DY). non solum numerum signorum, sed etiam unius cuiusque magnitudinem, figuram, statum litteris definiri vides. certe maior est virtutis victoriaeque iucunditas quam ista voluptas quae percipitur ex libidine et cupiditate. multo diligentius habere dico Servilium praedam populi Romani quam te tua furta notata atque perscripta.

dices tua quoque signa et tabulas pictas ornamento urbi foroque populi Romani fuisse. memini; vidi simul cum populo Romano forum comitiumque adornatum ad speciem magnifico ornatu, ad sensum cogitationemque acerbo et lugubri; vidi conlucere omnia furtis tuis, praeda provinciarum, spoliis sociorum atque amicorum. quo quidem tempore, iudices, iste spem maximam reliquorum quoque peccatorum nactus est; vidit enim eos qui iudiciorum se[*](iudic. se Dp rell.: se iudic. Asc., Schol. Gronov.) dominos dici volebant harum cupiditatum esse servos.

socii vero nationesque exterae spem omnem[*](omnem L: omnium Dp rell.) tum primum abiecerunt rerum ac fortunarum suarum, propterea quod casu legati ex Asia atque Achaia plurimi Romae tunc fuerunt, qui deorum simulacra ex suis fanis[*](fanis suis qr) sublata in foro venerabantur, itemque[*](itemque p al.: item qui DY) cetera signa et ornamenta cum cognoscerent, alia alio in loco lacrimantes intuebantur. quorum omnium hunc sermonem tum esse audiebamus, nihil esse quod quisquam dubitaret de exitio sociorum atque amicorum, cum quidem viderent in foro populi Romani, quo in loco antea qui sociis iniurias fecerant accusari et condemnari solebant, ibi esse palam posita ea quae ab sociis per scelus ablata ereptaque essent.

hic ego non arbitror illum negaturum signa se plurima, tabulas pictas innumerabilis habere; sed, ut opinor, solet haec quae rapuit et furatus est non numquam dicere se emisse, quoniam quidem in Achaiam, Asiam[*](Asiam Db: om. pq: ante Achaiam K), Pamphyliam sumptu publico et legationis nomine mercator signorum tabularumque pictarum missus est. et istius[*](Habeo et istius Dp al. (ipsius) Asc.: ab eo istius b al.: num At vero s. Age vero istius? Cl. Rev. xvii. 202) et patris eius accepi[*](accepi Dp rell.: accepti Asc. (accepti ct expensi?): secl. edd.) tabulas omnis, quas diligentissime legi atque digessi, patris, quoad vixit, tuas, quoad ais te confecisse. nam in isto, iudices, hoc novum reperietis. audimus[*](Audivimus G2) aliquem tabulas numquam[*](numquam tab. qr) confecisse; quae est opinio hominum de Antonio[*](Antonio Dp rell.: M. Antonio Asc. edd. (Div. §22)) falsa, nam fecit[*](fecit p al.: leg DZ, legis G12K, legit s) diligentissime; verum sit hoc genus aliquod, minime probandum. audimus[*](Audivimus G2) alium non ab initio fecisse, sed ex tempore aliquo confecisse; est aliqua etiam huiusce[*](huiusce pb Asc. (i, §56): eiusce DY) rei ratio. hoc vero novum et ridiculum est, quod hic nobis respondit cum ab[*](ab om. Dp) eo tabulas postularemus, usque ad M. Terentium et[*](et Dp rell.: om. Asc. (v, §34)) C. Cassium consules confecisse, postea destitisse.

Alio loco hoc cuius modi sit considerabimus; nunc nihil ad me attinet; horum enim temporum in quibus nunc versor habeo tabulas et tuas et patris. plurima signa pulcherrima, plurimas tabulas optimas[*](optimas Dpq: om. G2Kd) deportasse te negare non potes. atque utinam neges! Vnum ostende in tabulis aut tuis aut patris tui emptum esse: vicisti. ne haec quidem duo signa pulcherrima quae nunc ad impluvium[*](impluvium qrb (impluium p): pluium s. pluvium DY) tuum stant, quae multos annos ante valvas[*](ad valvas d) Iunonis Samiae steterunt, habes[*](habes dicere Lamb., Kays.) quo modo emeris, haec, inquam, duo quae in aedibus tuis sola iam sunt, quae sectorem exspectant, relicta ac destituta a ceteris signis.

at, credo, in hisce solis rebus indomitas cupiditates atque effrenatas habebat: ceterae libidines eius ratione aliqua aut modo continebantur. quam multis istum ingenuis, quam multis matribus familias in illa taetra atque impura legatione vim attulisse existimatis? ecquo[*](ecquo D: hecquo p: et quo d) in oppido pedem posuit ubi non plura stuprorum flagitiorumque suorum quam[*](quam om. D al. p: stupr. flag. suor. quam del. Kays.) adventus sui vestigia reliquerit? sed ego[*](ego relinquam qr) omnia quae negari poterunt praetermittam; etiam haec quae certissima sunt et clarissima relinquam; unum aliquod de nefariis istius factis eligam, quo facilius ad Siciliam possim aliquando, quae mihi hoc oneris negotique imposuit, pervenire.

oppidum est in Hellesponto Lampsacum, iudices, in 63 primis Asiae provinciae clarum et nobile; homines autem[*](autem DYbr: om. pq) ipsi[*](ipsi om. K Lampsaceni secl. Bake, Kays.) Lampsaceni cum summe in omnis civis Romanos officiosi, tum praeterea maxime sedati et quieti, prope praeter ceteros ad summum Graecorum[*](Graecorum D rell. Non.: om. pq1: secl. Kays.) otium potius quam ad ullam vim aut tumultum adcommodati. accidit, cum iste a Cn. Dolabella efflagitasset ut se ad regem Nicomedem regemque Sadalam mitteret, cumque iter hoc sibi magis ad quaestum suum quam ad rei publicae tempus adcommodatum depoposcisset, ut illo[*](in illo Lg. 42 Kays (i, §15)) itinere veniret Lampsacum cum magna calamitate et prope pernicie civitatis. deducitur iste ad ianitorem quendam hospitem, comitesque eius item apud ceteros hospites conlocantur. Vt mos erat istius, atque ut eum suae libidines flagitiosae[*](flagitiose Dp rell. admonebant DYpr: commonebant K: monebant q) facere admonebant, statim negotium dat illis suis comitibus, nequissimis turpissimisque hominibus, uti[*](ut pb) videant et investigent ecqua[*](hecquae p, ecquae s: qua DG1: si qua KG2) virgo sit aut mulier digna quam ob rem ipse Lampsaci diutius commoraretur[*](commoretur Ern. auct. Klotz, Kays.).

erat comes eius Rubrius quidam, homo factus ad istius libidines, qui miro artificio, quocumque venerat, haec investigare omnia solebat. is ad eum rem istam[*](istam Dp rell.: ita Pluyg., Madv., Muell.) defert, Philodamum esse quendam, genere, honore, copiis, existimatione facile principem Lampsacenorum; eius esse filiam, quae cum patre habitaret propterea quod virum non haberet, mulierem eximia pulchritudine; sed eam summa integritate pudicitiaque existimari. homo, ut haec audivit, sic exarsit ad id quod non modo ipse numquam viderat, sed ne audierat quidem ab eo qui ipse vidisset, ut statim ad Philodamum migrare se diceret velle. hospes ianitor[*](Ianitor secl. Bake, Kays., Muell.), qui nihil suspicaretur, veritus ne quid in ipso se offenderetur, hominem summa vi retinere coepit. iste, qui hospitis relinquendi causam reperire non posset, alia sibi ratione viam munire ad stuprum coepit; Rubrium, delicias suas, in omnibus eius modi rebus adiutorem suum et conscium, parum laute deversari dicit; ad Philodamum deduci iubet.