In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro quaestore habuit,—haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis, ac plus iudicium voluntatis valere quam sortis debeat,—idem in Cn. Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. nam quae in ipsum[*](in ipso Asc. edd. vett.) valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus, cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum testimonium dixit. ille miser cum esset Cn. Dolabella,—[*](Cn. Dolabella del. Naugerius, Iord., Kays.: malim Ille miser (i, §74) cum esset conflictatus, cum etc.) cum proditione[*](cum prodit Dp et pler.: tum prodit G2Kd) istius nefaria, tum improbo[*](tum impr. K al.: cum impr. Dp et pler.) ac falso eiusdem testimonio,—tum multo[*](cum multo G2.) ex maxima parte[*](Cf. Act. Pr. §34; i. §§65, 119; iii, §188) istius furtorum ac flagitiorum invidia conflagravit.

quid hoc[*](de hoc qr) homine faciatis aut ad quam spem tam perfidiosum, tam importunum animal reservetis? qui in Cn. Carbone sortem, in Cn. Dolabella[*](Carbone... Dolabella Manutius: -em... -am codd.) voluntatem neglexerit ac violarit, eosque ambo[*](ambo D al. p: ambos bG2LKZ) non modo deseruerit sed etiam prodiderit atque oppugnarit. nolite, quaeso, iudices, brevitate orationis meae potius quam rerum ipsarum magnitudine crimina ponderare; mihi enim properandum necessario est, ut omnia vobis quae mihi constituta sunt possim exponere.

quam ob rem quaestura istius demonstrata primique magistratus et furto et scelere perspecto, reliqua attendite. in quibus illud tempus Sullanarum proscriptionum ac rapinarum praetermittam; neque ego istum sibi ex communi calamitate defensionem ullam sinam sumere, suis eum certis propriisque criminibus accusabo. quam ob rem hoc omni tempore Sullano ex accusatione circumscripto legationem eius praeclaram cognoscite.

posteaquam Cn. Dolabellae provincia Cilicia constituta est, o di[*](dii Dp) immortales, quanta iste cupiditate, quibus adlegationibus illam sibi legationem expugnavit! id quod Cn. Dolabellae principium maximae calamitatis fuit. nam ut est[*](est Dp rell.: iste G1d: est iste Kays., Muell. A verbo quacun [que usque ad C. Verrem i, §45 commemoratur fragmentum Palimpsesti Taurinensis, mutilum ipsum (T.)) profectus, quacumque iter fecit, eius modi fuit, non ut legatus populi Romani, sed ut quaedam calamitas pervadere[*](persuadere Tb) videretur. in Achaia— praetermittam[*](Achaiam T) minora omnia, quorum simile forsitan alius quoque aliquid aliquando fecerit; nihil dicam nisi singulare[*](nisi singulare p2 s. l.), nisi id[*](nisi id T: nisi Dp rell.) quod, si in alium reum diceretur, incredibile videretur—magistratum Sicyonium nummos poposcit[*](poposcit pb: poscit D al.: possit G2: petit K). ne sit hoc crimen in Verrem: fecerunt alii. cum ille non daret, animadvertit: improbum, sed non inauditum.

genus animadversionis videte: quaeretis ex quo genere hominem[*](hominem codd.: hominum Hotom. edd. (ii, §17)) istum iudicetis. ignem ex lignis viridibus atque umidis in loco angusto fieri iussit: ibi hominem ingenuum, domi nobilem, populi Romani socium atque amicum, fumo excruciatum semivivum reliquit. iam quae iste[*](ista T) signa, quas tabulas pictas ex Achaia sustulerit, non dicam hoc loco: est mihi alius[*](mihi alius T Asc.: alius mihi Dp rell.) locus ad hanc eius[*](istius qd) cupiditatem demonstrandam separatus[*](separatus TDYp: servatus p2rbd). Athenis audistis ex aede Minervae grande auri pondus ablatum; dictum est hoc[*](est hoc Tb: hoc est p.) in Cn. Dolabellae[*](Cn. om. T (106. 19)) iudicio. dictum? etiam aestimatum[*](dictum est... aestimatum Tp: om. DY). huius consili non participem[*](non part. T: non modo part. Dp rell. Cf. i, §106) C. Verrem, sed principem fuisse reperietis.

Delum venit. ibi ex fano Apollinis religiosissimo noctu clam sustulit signa pulcherrima atque antiquissima, eaque in onerariam navem suam conicienda curavit. postridie cum fanum spoliatum viderent ii qui Delum incolebant, graviter ferebant; est enim tanta apud eos eius fani religio atque antiquitas ut in eo loco ipsum Apollinem natum esse arbitrentur. verbum tamen facere non audebant, ne forte ea res ad Dolabellam ipsum pertineret. tum subito tempestates coortae sunt maximae, iudices, ut non modo proficisci cum cuperet Dolabella non posset, sed vix in oppido consisteret: ita magni fluctus eiciebantur. hic navis illa praedonis istius, onusta signis religiosis, expulsa atque eiecta fluctu frangitur; in litore signa illa[*](illa DYr: om. pqb Schol. Gronov.) Apollinis reperiuntur; iussu Dolabellae reponuntur. tempestas sedatur, Dolabella Delo proficiscitur.

non dubito quin, tametsi nullus in te sensus humanitatis, nulla ratio umquam fuit religionis, nunc tamen in metu periculoque tuo tuorum tibi scelerum veniat[*](venerit q1r) in mentem. potestne tibi ulla spes salutis commoda ostendi, cum recordaris in deos immortalis quam impius, quam sceleratus, quam nefarius fueris? Apollinemne tu Delium spoliare ausus es? illine[*](illine D al. p: illi G12) tu templo tam antiquo, tam sancto, tam religioso manus impias ac sacrilegas adferre conatus es? si in pueritia non iis[*](iis edd. recc.: his Dp rell.) artibus ac disciplinis institutus eras ut ea quae litteris mandata sunt disceres atque cognosceres, ne postea quidem, cum in ea ipsa loca venisti, potuisti accipere id quod est proditum memoria[*](memoriae G1bd) ac litteris,

Latonam ex longo errore et fuga gravidam et iam ad pariendum[*](ad pariendum vicinam rd) temporibus exactis confugisse Delum atque ibi[*](ibi om. in lac. p) Apollinem Dianamque peperisse? qua ex opinione hominum illa insula eorum deorum sacra putatur, tantaque eius auctoritas religionis et est et semper fuit ut ne Persae quidem, cum bellum toti Graeciae, dis hominibusque[*](hominibusque pG1 Asc.: hominibus DY), indixissent, et mille numero navium classem ad Delum adpulissent, quicquam conarentur aut violare aut attingere. hoc tu fanum depopulari[*](depopulari b: -are DYp al.: depeculari Lamb., Muell. (Act. Pr. §14)), homo improbissime atque amentissime, audebas? fuit ulla[*](ulla G1 al.: illa Dp et pler.) cupiditas tanta quae tantam exstingueret religionem? et si tum haec non cogitabas, ne nunc quidem recordaris nullum esse tantum malum quod non tibi pro sceleribus tuis iam[*](iam pb: tam DY) diu debeatur?