In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

omne illud tempus quod fuit antequam iste ad magistratus remque publicam accessit, habeat per me solutum ac liberum. sileatur de nocturnis eius bacchationibus ac vigiliis; lenonum, aleatorum, perductorum[*](perductorum DYpr: perlectorum q: perditorum L) nulla mentio fiat; damna, dedecora, quae res patris eius, aetas ipsius pertulit, praetereantur; lucretur indicia veteris infamiae; patiatur[*](patietur coni. Schuetz: patitur Orelli) eius vita reliqua me hanc tantam iacturam criminum facere.

quaestor Cn. Papirio consuli[*](cōs. D al. p: consuli G2, consule G1b) fuisti abhinc annos quattuordecim. ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium voco: hora nulla vacua a furto, scelere, crudelitate, flagitio reperietur. hi sunt anni consumpti in quaestura et legatione Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi; quare haec eadem erit quadripertita[*](quadripertita D al. p: quadripartita Z al.) distributio totius accusationis meae. quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. erat tum dissensio civium, de qua nihil sum dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere. Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse hominem singulari luxuria atque inertia; verum tamen ornabat[*](ornabat prb: honorabat DY) eum beneficiis officiisque omnibus. ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in provinciam: venit exspectatus in Galliam[*](in Galliam exsp. bd) ad exercitum consularem cum pecunia. simul ac primum ei occasio visa est,—cognoscite hominis principium magistratuum gerendorum et rei publicae administrandae,—aversa pecunia publica quaestor consulem, exercitum, sortem, provinciamque deseruit.

video quid egerim: erigit se, sperat sibi auram posse[*](auram sibi posse K) aliquam adflari[*](afflare coni. Zumpt. Cobet) in hoc crimine voluntatis defensionisque[*](defensionisque qr edd.: dissensionisque DYpb: adsensionisque al. An consensionisque?) eorum quibus Cn. Carbonis mortui nomen odio sit, quibus illam relictionem[*](reiectionem codd. et edd. ante Naugerium (cf. §22)) proditionemque consulis sui gratam sperat fore. quasi vero id cupiditate defendendae nobilitatis aut studio partium fecerit, ac non apertissime consulem, exercitum, provinciamque compilarit et propter impudentissimum furtum aufugerit! est enim obscurum et eius modi factum eius ut possit aliquis suspicari C. Verrem, quod ferre novos homines non potuerit, ad nobilitatem, hoc est ad suos, transisse, nihil fecisse propter pecuniam!

videamus rationes quem ad modum rettulerit: iam ipse ostendet quam ob rem Cn. Carbonem reliquerit, iam se ipse indicabit. primum brevitatem cognoscite: ACCEPI, inquit, VICIENS DVCENTA TRIGINTA[*](triginta om. D al. pr) QVINQVE MILIA QVADRINGENTOS DECEM[*](decem sex DYp) ET SEPTEM NVMMOS. DEDI STIPENDIO, FRVMENTO, LEGATIS, PRO QVAESTORE, COHORTI PRAETORIAE HS MILLE SESCENTA TRIGINTA QVINQVE[*](milles quingenta quadraginta quinque pb) MILIA QVADRINGENTOS[*](pro quaestore Asc.: pro quaestoribus Dp rell.) DECEM ET SEPTEM NVMMOS[*](dedi stipendio... nummos om. G1). RELIQVI: ARIMINI HS SESCENTA MILIA. HOC est rationes referre? hoc modo aut ego aut tu, Hortensi, aut quisquam[*](quispiam G3K) omnium rettulit? quid hoc est? quae impudentia, quae audacia? quod exemplum ex tot hominum rationibus relatis[*](relatis pr edd.: redditis DG1KZ) huiusce modi[*](huius modi pbd (Zielinski p. 193)) est? illa tamen HS sescenta milia, quae ne falso[*](neque falso DYp) quidem potuit quibus data essent describere[*](describere Dp rell.: discr. Kays.: perscr. cod. (?) Vrs.), quae se Arimini scribit reliquisse, quae ipsa HS sescenta milia reliqua facta sunt, neque Carbo attigit neque Sulla vidit neque in aerarium relata sunt. oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes referebat, oppressum direptumque[*](direptumque D al. b: directumque pr: dirutumque K Lg. 42) erat: non suspicabatur, id quod nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium testis nobis in hanc rem reliquos esse. recita denuo.

P. LENTVLO L. TRIARIO[*](G. Triar. DZp: Q. Triar. G12K) QVAESTORIBVS VRBANIS RES RATIONVM RELATARVM. Recita[*](restaurationum relat. p). ex SENATVS CONSVLTO. Vt hoc pacto rationem referre liceret, eo Sullanus repente factus est, non ut honos et dignitas nobilitati restitueretur. quodsi illinc inanis profugisses, tamen ista tua fuga nefaria proditio consulis tui conscelerata[*](scelerata Zd) iudicaretur. 'malus civis, improbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit.' fuerit aliis: tibi quando[*](tibi quando pb: tibi iterum suppl. s. l. D: tibi tibi quando KZ: quando tibi qr) esse coepit? posteaquam tibi pecuniam, rem frumentariam, rationes omnis suas exercitumque commisit. nam si tibi antea displicuisset, idem fecisses[*](legisses DY (cf. §60 infra) Qui quaestor malit Muell.) quod anno post M. Piso. quaestor cum L. Scipioni consuli obtigisset, non attigit pecuniam, non ad exercitum profectus est; quod de re publica sensit, ita sensit ut nec fidem suam nec morem maiorum nec necessitudinem sortis laederet.

etenim si haec perturbare omnia ac permiscere volumus, totam vitam periculosam, invidiosam[*](invidiosam Dp rell.: insidiosam Lamb. edd.), infestamque reddemus,—si nullam religionem sors habebit, nullam societatem coniunctio secundae dubiaeque fortunae, nullam auctoritatem mores atque instituta[*](institutaque q) maiorum. omnium est communis inimicus qui fuit hostis suorum. nemo umquam sapiens proditori credendum putavit. ipse Sulla, cui adventus istius gratissimus esse debuit, ab se hominem atque ab exercitu suo removit: Beneventi esse iussit apud eos quos suis partibus amicissimos esse intellegebat, ubi iste summae rei causaeque nocere nihil[*](nil Zielinski, p. 178) posset. ei postea praemia tamen liberaliter tribuit, bona quaedam proscriptorum in agro Beneventano diripienda concessit, habuit honorem ut proditori, non ut amico fidem.

nunc quamvis sint homines qui mortuum Cn. Carbonem oderint, tamen hi debent non quid illi accidere[*](accedere D al. p (i, §4)) voluerint, sed quid ipsis in tali re metuendum sit cogitare. commune est hoc malum, communis metus, commune periculum. nullae sunt occultiores insidiae quam eae quae latent in simulatione offici aut in aliquo necessitudinis nomine. nam eum qui[*](eum qui DKZpbr: qui q: cum G2) palam est adversarius facile cavendo vitare possis; hoc vero occultum intestinum ac domesticum malum non modo non[*](non modo non codd.: non modo Asc. edd. (Cl. Rev. xx. 256)) exsistit, verum etiam opprimit antequam prospicere atque explorare potueris. itane vero?

tu cum[*](Tu cum pb: tum cum D al.: cum G2LK) quaestor ad exercitum missus sis, custos non solum pecuniae sed etiam consulis, particeps omnium rerum consiliorumque fueris, habitus sis in liberum loco, sicut mos maiorum ferebat, repente relinquas, deseras, ad adversarios transeas? O scelus, o portentum in ultimas terras exportandum! non enim potest ea natura quae tantum facinus commiserit hoc uno scelere esse contenta: necesse est semper aliquid eius modi moliatur, necesse est in simili audacia perfidiaque versetur.