In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
hic tu fortasse eris diligens ne quam ego horam de meis legitimis horis remittam; nisi omni tempore quod mihi lege concessum est abusus ero, querere, deum atque hominum fidem implorabis, circumveniri C. Verrem quod accusator nolit tam diu quam diu liceat dicere. quod mihi lex mea causa dedit[*](dedit Asc., Muell.: det Dp rell. (prob. Stangl, Pseudoasconiana, p. 121)), eo mihi non uti non licebit[*](non uti licebit DY)? nam accusandi mihi tempus mea causa datum est, ut possem oratione mea crimina causamque explicare: hoc si non utor, non tibi iniuriam facio, sed de meo iure aliquid et commodo detraho. 'causam enim', inquit, 'cognosci oportet': ea re quidem quod aliter condemnari reus, quamvis sit nocens, non potest, id igitur tu moleste tulisti, a me aliquid factum esse quo minus iste condemnari posset? nam causa cognita possunt multi absolvi, incognita quidem condemnari nemo potest.
'adimo enim comperendinatum': quod habet lex in se molestissimum, bis ut causa dicatur,—quod[*](quod codd.: id coni. Ernesti: fort. id quidem) aut mea causa potius est constitutum quam tua, aut nihilo tua potius quam mea. nam si bis dicere est commodum, certe utriusque commune[*](utriusque commune DYp (Zielinski p. 193): comm. utr. qr dixit codd. praeter q (dixerit)) est; si eum qui posterius dixit opus est redargui, accusatoris causa, ut bis ageretur, constitutum est. verum, ut opinor, Glaucia primus tulit ut comperendinaretur reus; antea vel iudicari primo poterat vel amplius pronuntiari. Vtram igitur putas legem molliorem[*](molliorem DZqb: moliorem pr: meliorem G3K)? opinor, illam veterem, qua vel cito absolvi vel tarde condemnari licebat. ego[*](Ergo?) tibi illam Aciliam legem restituo, qua lege multi semel accusati, semel dicta causa, semel auditis testibus condemnati sunt, nequaquam tam manifestis neque tantis criminibus quantis tu convinceris. Puta te non hac tam atroci, sed illa lege mitissima causam dicere. accusabo; respondebis; testibus editis ita mittam in consilium ut, etiamsi lex ampliandi faciat potestatem, tamen isti turpe sibi existiment non primo iudicare.
verum si causam cognosci opus est. parumne cognita est? dissimulamus, Hortensi, quod saepe experti in dicendo sumus[*](Hortensi... sumus suppl. p2). quis nos magnopere[*](magnopere Dp rell. (Act. Pr. §23; ii, §28): magno opere Iord.) attendit umquam in hoc quidem genere causarum, ubi aliquid ereptum aut ablatum a quopiam[*](a quopiam DYpr: cuipiam d) dicitur? nonne aut in tabulis aut in testibus omnis exspectatio iudicum est? dixi prima actione me planum esse facturum C. Verrem HS quadringentiens contra leges[*](leges pqG12K: legem Zbd: (lege D1: legē D2)) abstulisse. quid? hoc planius egissem, si ita narrassem? 'Dio quidam fuit Halaesinus[*](halaesinus p: halesinus D rell.), qui, cum eius filio praetore C. Sacerdote hereditas a propinquo permagna venisset, nihil habuit tum[*](tum om. d) neque negoti neque controversiae. Verres simul ac tetigit provinciam, statim Messana[*](Messanam Dp et pler.) litteras dedit, Dionem evocavit, calumniatores ex sinu suo adposuit qui illam hereditatem Veneri Erycinae commissam esse dicerent; hac de re ostendit se ipsum cogniturum.'
possum deinceps totam rem explicare[*](iudicare qr), deinde ad extremum id quod accidit dicere, Dionem HS deciens centena milia numerasse ut causam certissimam obtineret; praeterea greges equarum[*](equarum Dpb (ut in cod. Clun. ii, §20): equorum K al. vulg.) eius istum abigendos curasse, argenti, vestis[*](vestisque bd: in mg. p2 vestrisque stragulae quod fuerit) stragulae quod fuerit curasse auferendum. haec neque cum ego dicerem neque cum tu negares, magni momenti nostra esset oratio. quo tempore igitur auris iudex erigeret animumque attenderet? cum Dio ipse prodiret, cum ceteri qui tum in Sicilia negotiis Dionis interfuissent, cum per eos ipsos dies per quos causam Dio diceret reperiretur pecunias sumpsisse mutuas, nomina sua exegisse, praedia vendidisse; cum tabulae virorum bonorum proferrentur; cum qui pecuniam Dioni dederunt dicerent se iam tum audisse eos[*](eos Dp rell.: eo q) nummos sumi ut Verri darentur; cum amici, hospites, patroni Dionis, homines[*](hominis Dp rell.: om. G2) honestissimi, haec eadem se audisse dicerent.
opinor, cum haec fierent, tum vos audiretis, sicut audistis: tum causa agi vere videretur. sic a me sunt acta omnia priore actione ut in criminibus omnibus[*](omnibus pb: om. DY) nullum esset in quo quisquam vestrum perpetuam accusationem requireret. nego esse quicquam a testibus dictum quod aut vestrum cuipiam[*](cuipiam Dp rell.: cuiquam Heindorf, Muell. (ii, §36)) esset obscurum aut cuiusquam oratoris eloquentiam quaereret. etenim sic me ipsum egisse memoria tenetis ut in testibus interrogandis omnia crimina proponerem et explicarem[*](et explicarem in mg. D2), ut, cum rem totam in medio posuissem, tum denique testem interrogarem. itaque non modo vos, quibus est iudicandum, nostra crimina tenetis, sed etiam populus Romanus totam accusationem causamque cognovit. tametsi ita de meo facto loquor quasi ego illud mea voluntate potius quam vestra iniuria adductus fecerim.
interposuistis accusatorem qui, cum ego mihi c et x dies solos in Siciliam postulassem, c et VIII sibi in Achaiam postularet. mensis mihi tris cum eripuissetis ad agendum maxime adpositos, reliquum omne tempus huius anni me vobis remissurum putastis, ut, cum horis nostris nos essemus usi, tu[*](tu pb: tum DY) binis ludis interpositis quadragesimo post die responderes, deinde ita tempus duceretur ut a M'. Glabrione praetore et a[*](a pKZ et s. l. D: om. qr) magna parte horum iudicum ad praetorem alium iudicesque alios veniremus.
hoc si ego non vidissem, si me non omnes noti ignotique monuissent id agi, id cogitari, in eo elaborari[*](in eo elaborari (lab. Zb) DYp: id elab. qr: id lab. Lg. 42 (ii, §124)) ut res in illud tempus reiceretur, credo, si meis horis in accusando uti voluissem, vererer ne mihi crimina non suppeterent, ne oratio deesset, ne vox viresque deficerent, ne, quem nemo prima actione defendere ausus esset, eum ego bis accusare non possem. ego meum consilium cum iudicibus tum populo Romano probavi: nemo est qui alia ratione istorum iniuriae atque impudentiae potuisse obsisti arbitretur. etenim qua stultitia fuissem, si, quam diem qui istum eripiendum redemerunt in cautione viderunt,—cum[*](viderunt codd.: scripserunt Hugh E. P. Platt: fort. indixerunt) ita caverent, 'si post Kalendas Ianuarias in consilium iretur',— in eam diem ego, cum potuissem vitare, incidissem?
nunc mihi temporis eius quod mihi ad dicendum datur, quoniam in animo est causam omnem exponere, habenda ratio est diligenter. itaque primum illum actum istius vitae turpissimum et flagitiosissimum praetermittam. nihil a me de pueritiae suae flagitiis[*](flagitiis DY: flagitiis peccatisque prd) audiet, nihil ex illa impura adulescentia sua; quae qualis fuerit aut meministis, aut ex eo quem sui simillimum produxit recognoscere potestis. omnia praeteribo quae mihi turpia dictu[*](dictu turpia qr: dictu om. b) videbuntur, neque solum quid istum audire, verum etiam quid me deceat dicere considerabo. vos, quaeso, date hoc et concedite pudori meo ut aliquam partem de istius impudentia reticere possim.