In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
possum sescenta[*](sescenta V: lx p: sexaginta rell.) decreta proferre in quibus, ut ego non dicam, pecuniam[*](ego non dicam pecuniam V: ego pec. non dicam pr rell.) intercessisse ipsa decretorum novitas iniquitasque declarat; verum ut ex uno de ceteris coniecturam facere possitis, id quod priore actione didicistis[*](didicistis V: cognostis p rell. (Am. J. Ph. xxvi. 411)), audite. C. Sulpicius Olympus fuit; is mortuus est C. Sacerdote praetore, nescio an antequam Verres praeturam petere coeperit[*](coeperit pb rell., Prisc.: coepit V); fecit heredem M. Octavium Ligurem. Ligus hereditatem[*]((item i, §126) ligus pq: ligur rell.) adiit; possedit Sacerdote praetore sine ulla controversia. posteaquam Verres magistratum iniit, ex edicto istius, quod edictum Sacerdos non[*](non om. V: s. l. ut videtur p2, dein del.) habuerat, Sulpici patroni filia sextam partem[*]((item i, §126) ligus pq: ligur rell. hereditatis ab Ligure petere coepit. Ligus non aderat. L. frater eius causam agebat; aderant amici, propinqui. dicebat iste, nisi cum muliere decideretur, in possessionem se ire iussurum)[*](ire iussurum Vprb: ire missurum d: se missurum coni. Zumpt (Zielinski l. c.)). L. Gellius causam Liguris defendebat; docebat edictum eius non oportere in eas hereditates[*](ad eas heredes pb) valere quae ante eum praetorem venissent[*](venissent fuissent V contra codd. et Prisc.); si hoc tum fuisset edictum, fortasse Ligurem hereditatem aditurum non fuisse. aequa postulatio, summa hominum auctoritas pretio superabatur.
venit Romam Ligus; non dubitabat quin, si ipse Verrem convenisset, aequitate causae[*](causae V Non.: causae et pr rell. (i, §137; Am. J. Ph. xxvi. 414)), auctoritate sua commovere hominem posset. domum ad eum venit, rem demonstrat, quam pridem sibi hereditas venisset docet; quod facile homini ingenioso in causa aequissima fuit[*](fuit in causa aequissima pr), multa quae quemvis commovere possent dixit; ad extremum petere coepit ne usque eo suam auctoritatem despiceret gratiamque[*](gratiamque prb: gratiam V (i, §145)) contemneret ut se tanta iniuria adficeret. homo Ligurem accusare coepit, qui in re adventicia atque hereditaria tam diligens, tam attentus esset; debere eum aiebat suam quoque rationem ducere; multa sibi opus esse, multa canibus suis, quos circa se haberet. non possum illa planius commemorare quam ipsum Ligurem pro testimonio dicere audistis.
quid est[*](Quid est V: quid ē p: quid enim bd), Verres? utrum ne his quidem testibus credetur[*](crederetur pp), an haec ad rem non pertinent? non credemus[*](credemus V: credimus p: om. bd) M. Octavio, non L. Liguri? quis nobis credet, cui nos? quid est[*](est V: est Verres pr) quod planum fieri testibus possit, si hoc non fit? an id quod dicunt leve est? nihil levius quam praetorem urbanum[*](urbanum V: ūrb. p: urbis bd (i, §143)) hoc iuris in suo magistratu constituere, omnibus quibus hereditas venerit coheredem praetorem esse oportere. an vero dubitamus quo ore iste ceteros homines inferiores loco, auctoritate, ordine, quo ore homines rusticanos ex municipiis, quo denique ore, quos numquam liberos putavit, libertinos homines solitus sit appellare, qui ob ius dicendum[*](dicendum Vpb: dicundum d) M. Octavium Ligurem, hominem ornatissimum loco, ordine[*](ordine om. pq), nomine, virtute, ingenio, copiis, poscere pecuniam non dubitavit[*](dubitavit V pq1: dubitarit rb)? in sartis tectis vero quem ad modum se[*](se Vqr: sese pd) gesserit quid ego dicam? dixerunt qui senserunt; sunt alii qui dicant; notae res ac[*](ac p: atque qr: om. V) manifestae prolatae sunt et proferentur.
dixit Cn. Fannius[*](C. Fannius pb: Cn. Phaenius V), eques Romanus, frater germanus Q. Titini, iudicis[*](iudiciis (corr. iudicis) tuis Vb: iudici is tuis p pec. se dedisse ed. Venet. 1483, Zielinski (p. 193): se pec. dedisse codd. R. Cn. Faeni test. V: Recita test. Cn. Faen. pb) tui, tibi pecuniam se dedisse. RECITA. CN. FANNI TESTIMONIVM. Nolite Cn. Fannio dicenti[*](dicenti pr rell.: om. V) credere, noli, inquam, tu, Q. Titini, Cn. Fannio, fratri tuo, credere; dicit enim rem incredibilem; C. Verrem[*](Verrem p2 s. l.) insimulat avaritiae et audaciae, quae vitia videntur in quemvis potius quam in istum[*](histum p) convenire. dixit Q. Tadius, homo familiarissimus patris istius, non alienus a matris eius genere et nomine; tabulas protulit, quibus pecuniam se dedisse ostendit. RECITA. NOMINA Q. TADI. RECITA. TESTIMONIVM Q. TADI. ne Tadi quidem tabulis[*](Ne Tadi quidem tab. V edd.: Ne tabulis quidem Quinti (Q.) Tadii pr rell. credemus V: credetur pbd (i, §127)) nec testimonio credemus? quid igitur in iudiciis sequemur? quid est aliud omnibus omnia peccata et maleficia concedere nisi hoc, hominum honestorum[*](honestorum V: honestissimorum pr rell.; cf. Cluent. §202, Har. Resp. §19) testimoniis et virorum bonorum tabulis non credere?