In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
nam quid ego de cotidiano sermone querimoniaque populi Romani loquar, de istius impudentissimo furto seu potius novo ac singulari latrocinio? ausum esse in aede Castoris, celeberrimo clarissimoque monumento—quod templum in oculis cotidianoque aspectu populi Romani positum est, quo saepe numero senatus convocatur, quo maximarum rerum frequentissimae cotidie advocationes fiunt—in eo loco in sermone hominum audaciae suae monumentum aeternum relinquere.
aedem Castoris, iudices, P. Iunius habuit tuendam de[*](de Vpq: om. rbd) L. Sulla Q. Metello consulibus. is mortuus est; reliquit pupillum parvum filium. cum L. Octavius C. Aurelius consules aedis[*](aedis V: aedes p) sacras locavissent neque potuissent omnia sarta tecta exigere, neque ii[*](hi p) praetores quibus erat negotium datum, C. Sacerdos et M. Caesius, factum est senatus consultum, quibus de sartis tectis cognitum et iudicatum non esset, uti C. Verres P. Caelius[*](Cealius p: Coelius q) praetores cognoscerent et iudicarent. qua potestate iste permissa sic abusus est[*](sic abusus est p (`est nova lectio'): om. bd edd. (Cl. Rev. xvii. 202)) ut ex Cn. Fannio et ex Q. Tadio cognovistis, verum tamen cum esset omnibus in rebus apertissime impudentissimeque praedatus, hoc voluit clarissimum relinquere indicium[*](iudicium Zumpt al.) latrociniorum suorum, de quo non audire aliquando sed videre cotidie possemus.
quaesivit quis aedem Castoris sartam tectam deberet tradere. Iunium ipsum mortuum esse sciebat; scire volebat ad quem illa res pertineret. audit pupillum esse filium. homo qui semper ita palam dictitasset, pupillos et pupillas certissimam praedam esse praetoribus, optatum negotium sibi in sinum delatum esse dicebat. monumentum illa amplitudine, illo opere, quamvis sartum tectum integrumque esset, tamen aliquid se inventurum in quo moliri praedarique posset arbitrabatur.
L. Habonio[*](Habonio d Prisc.: Rabonio d (ut V, i. §150)) aedem Castoris tradi oportebat: is casu pupilli Iuni tutor erat testamento patris: cum eo sine ullo intertrimento convenerat iam quem ad modum traderetur. iste ad se Habonium vocat; quaerit ecquid sit quod a pupillo traditum non sit, quod exigi debeat. cum ille, id[*](id om. pq) quod erat, diceret facilem pupillo traditionem esse, signa et dona comparere[*](comparare pb) omnia, ipsum templum omni opere esse integrum, indignum isti[*](ē, corr. isti, p) videri coepit ex tanta aede tantoque opere se non opimum praeda, praesertim a pupillo, discedere.