In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

hinc illi homines erant qui etiam ridiculi inveniebantur ex dolore; quorum alii, id quod saepe audistis, negabant mirandum esse ius tam nequam esse verrinum; alii etiam frigidiores erant, sed quia stomachabantur ridiculi videbantur esse, cum Sacerdotem exsecrabantur qui verrem tam nequam reliquisset. quae ego non commemorarem,—neque enim perfacete[*](perfacete V Lg. 42: perfacile p rell.) dicta neque porro hac severitate digna sunt, —nisi vos illud vellem recordari, istius nequitiam et iniquitatem tum[*](et imquitatem tum p rell.: om. V) in ore vulgi[*](volgi V) atque in communibus proverbiis esse versatam.

in plebem vero Romanam utrum superbiam prius commemorem an crudelitatem? Sine dubio crudelitas gravior est atque atrocior. oblitosne igitur hos putatis esse quem ad modum sit iste solitus virgis plebem Romanam concidere? quam rem etiam tribunus[*](tr. pl. Quintius V) plebis in contione egit, cum eum quem iste virgis[*](iste virgis V p: virgis iste bd) ceciderat in conspectum populi Romani produxit[*](produxisset V (Zielinski p. 193)); cuius rei recognoscendae faciam vobis suo tempore potestatem.

superbia vero quae fuerit quis ignorat? quem ad modum iste[*](iste V Prisc.: is pd) tenuissimum quemque contempserit, despexerit, liberum esse numquam duxerit? P. Trebonius viros bonos et honestos compluris[*](conplures Vbr: plures pq) fecit heredes; in iis[*](iis V: his p rell.) fecit suum libertum. is A. Trebonium[*](Is Aulum p) fratrem habuerat proscriptum. ei cum cautum vellet, scripsit ut heredes iurarent se curaturos ut ex sua cuiusque parte ne minus dimidium ad A. Trebonium[*](A. prb: om. Vq) illum[*](fratrem illum pb: illum V edd.) proscriptum perveniret. libertus iurat; ceteri heredes adeunt ad Verrem, docent non oportere se id iurare[*](id iurare p (ut coni. Klotz): adiurare V: iurare id qr: iurare rell.) facturos[*](acturos V) esse quod contra legem Corneliam esset, quae proscriptum iuvari vetaret[*](vetaret V ut videtur: vetat p rell.); impetrant ut ne iurent; dat his possessionem. id ego non reprehendo; etenim erat iniquum[*](inicum V) homini proscripto egenti de fraternis bonis quicquam dari. libertus[*](Libertus V edd.: at ille libertus r (ut coni. Ern.): et ille lib. p rell.), nisi ex testamento patroni iurasset, scelus se facturum arbitrabatur;

itaque ei Verres possessionem hereditatis negat se daturum, ne posset patronum suum proscriptum iuvare, simul ut esset poena quod alterius patroni testamento obtemperasset. das possessionem ei qui non iuravit; concedo; praetorium est. adimis tu ei qui iuravit; quo exemplo? proscriptum iuvat; lex est, poena est[*](lex poena est V). quid ad eum qui ius dicit? utrum reprehendis quod patronum iuvabat eum qui tum[*](tum pb: om. V) in miseriis erat, an quod alterius patroni mortui voluntatem conservabat, a[*](a r: om. Vpqb) quo summum beneficium acceperat? Vtrum horum reprehendis? et hoc tum de sella vir optimus dixit: 'equiti Romano tam locupleti libertinus homo sit[*](homo sit V: sit homo p rell.) heres!' O modestum ordinem, quod illinc vivus surrexerit[*](surrexerit V (Zielinski p. 193): surrex p: surrexit r rell., prob. May)!