In C. Verrem
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.
vos aliquot iam per annos conceptam huic ordini turpitudinem atque infamiam delere ac tollere potestis. constat inter omnis post haec constituta iudicia, quibus nunc utimur, nullum hoc splendore atque hac dignitate consilium fuisse. hic si quid erit offensum, omnes homines non iam ex eodem ordine alios magis idoneos, quod fieri non potest, sed alium omnino ordinem ad res iudicandas quaerendum arbitrabuntur.
quapropter primum ab dis[*](ab dis Dp: a diis G1 al.) immortalibus, quod sperare mihi videor, hoc idem, iudices, opto[*](peto bd), ut in hoc iudicio nemo improbus praeter eum qui iam pridem inventus est reperiatur; deinde, si plures improbi fuerint, hoc vobis, hoc populo Romano, iudices, confirmo, vitam mehercule mihi prius quam vim perseverantiamque ad illorum improbitatem persequendam defuturam.
verum quod ego laboribus periculis inimicitiisque meis tum cum admissum erit dedecus severe me persecuturum esse polliceor, id ne accidat tu tua auctoritate, sapientia, diligentia, M'. Glabrio, potes providere. suscipe causam iudiciorum; suscipe causam severitatis[*](veritatis coni. Baiter (§43: ii §4)), integritatis, fidei, religionis; suscipe causam senatus, ut is hoc iudicio probatus cum populo Romano et in laude et in gratia esse possit. cogita, quo loco sis[*](quo loco sis codd.: qui sis quo loco sis edd. post Naugerium), quid dare populo Romano, quid reddere maioribus tuis debeas; fac tibi paternae legis Aciliae veniat in mentem, qua lege populus Romanus de pecuniis repetundis optimis iudiciis severissimisque iudicibus usus est.
circumstant te summae auctoritates, quae te oblivisci laudis domesticae non sinant, quae te noctes diesque[*](noctes diesque DY: dies noctesque pd) commoneant fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum fuisse. quare si Glabrionis patris vim et acrimoniam ceperis ad resistendum hominibus audacissimis, si avi Scaevolae prudentiam ad prospiciendas insidias quae tuae atque horum famae comparantur, si soceri Scauri constantiam, ut ne quis te de vera et certa possit sententia demovere, intelleget populus Romanus integerrimo atque honestissimo praetore delectoque consilio nocenti reo magnitudinem pecuniae plus habuisse momenti ad suspicionem criminis quam ad rationem salutis.
mihi certum est non committere ut in hac causa praetor nobis consiliumque mutetur. non patiar rem in id tempus adduci ut quos[*](ut Siculi quos codd.: Siculi secl. edd. auct. Madv., ego delevi) adhuc servi designatorum consulum non moverunt, cum eos novo exemplo universos arcesserent, eos tum lictores consulum vocent; ut homines miseri, antea socii atque amici populi Romani, nunc servi ac supplices, non modo ius suum fortunasque omnis eorum imperio amittant, verum etiam deplorandi iuris sui potestatem non habeant.
non sinam profecto causa a me perorata, quadraginta[*](xl D: xxxx p: triginta rd) diebus interpositis, tum nobis denique responderi[*](responderi Lamb. (§18): respondere Dp1 (corr. respondeat p2) Y: respondeant rd) cum accusatio nostra in oblivionem diuturnitatis[*](diuturnitatis D al. p: diuturnitate p in mg., edd. vett.) adducta sit. non committam ut tum haec res iudicetur, cum haec frequentia totius Italiae Roma discesserit, quae convenit uno tempore undique comitiorum ludorum[*](ludorum coni. ex Asc. Manutius: iudiciorum codd.) censendique causa. huius iudici et laudis fructum et offensionis periculum vestrum, laborem sollicitudinemque nostram, scientiam quid agatur, memoriamque quid a quoque[*](quoquam qr) dictum sit, omnium puto esse oportere.
faciam hoc non novum, sed ab iis qui nunc principes nostrae civitatis sunt ante factum, ut testibus utar statim: illud a me novum, iudices, cognoscetis, quod ita testis constituam ut crimen totum[*](totum crimen qr) explicem, ubi[*](ut ubi Asc., Iannoctianus (= id ubi): et ubi? interrogando auct. Madv. secl. Mueller. Cf. i cap. xi ad init.) id interrogando argumentis atque oratione firmavero, tum testis ad crimen adcommodem, ut nihil inter illam usitatam accusationem atque hanc novam intersit, nisi quod in illa tum[*](tum D al.: tunc pr) cum omnia dicta sunt testes dantur, hic in singulas res dabuntur, ut illis quoque eadem interrogandi facultas argumentandi dicendique sit. si quis erit qui perpetuam orationem accusationemque desideret, altera actione audiet; nunc id quod facimus,— quia ea[*](quia ea scripsi: si ea Muell. (Div. §5): ea D al. p1, om. G1rdb. Facimus post ratione del. Lamb. Schuetz. An pro facimus ea ratione (rē) facimus scribendum facimus et recte facimus (i §13)? Cl. Rev. xvii. 200) ratione facimus, ut malitiae illorum consilio nostro occurramus,—necessario fieri intellegat.
haec primae actionis erit accusatio. dicimus C. Verrem, cum multa libidinose, multa crudeliter in civis Romanos atque socios[*](socios DYp: in socios d), multa in deos hominesque nefarie fecerit, tum praeterea quadringentiens sestertium ex Sicilia contra leges abstulisse. hoc testibus, hoc tabulis privatis publicisque auctoritatibus ita vobis planum faciemus ut hoc statuatis, etiamsi spatium ad dicendum nostro commodo vacuosque dies habuissemus, tamen oratione longa nihil opus fuisse. dixi.