In C. Verrem

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 3. Peterson, William, editor. Oxford: Clarendon Press, 1917.

ex quo mihi venit in mentem illud dicere, quod apud M'. Glabrionem nuper cum in reiciundis iudicibus commemorassem intellexi vehementer populum Romanum commoveri, me arbitrari fore uti nationes exterae legatos ad populum Romanum mitterent, ut lex de pecuniis repetundis iudiciumque tolleretur; si enim iudicia nulla sint,, tantum unum quemque ablaturum putant quantum sibi ac liberis suis satis esse arbitretur; nunc, quod eius modi iudicia sint tantum unum quemque auferre quantum sibi, patronis, advocatis, praetori, iudicibus satis futurum sit; hoc profecto infinitum esse; se avarissimi hominis cupiditati satis facere posse, nocentissimi[*](nocentissimi Schol. Gronov. Madv.: -tissimae codd.) victoriae non posse.

O commemoranda iudicia praeclaramque existimationem nostri ordinis, cum socii populi Romani iudicia de pecuniis repetundis fieri nolunt, quae a maioribus nostris sociorum causa comparata sunt! an iste umquam de se bonam spem habuisset, nisi de vobis malam opinionem animo imbibisset? quo maiore etiam, si fieri potest, apud vos odio esse debet quam est apud populum Romanum, cum in avaritia, scelere, periurio vos sui similis esse arbitretur.

cui loco, per deos immortalis, iudices, consulite ac providete! moneo praedicoque id quod intellego, tempus hoc vobis divinitus[*](tempus hoc vobis divin. D al.: tempus hoc. div. vobis LKs: tempus opportunissimum (oport. p) vobis hoc divinitus pbrd) datum esse ut odio, invidia, infamia, turpitudine totum ordinem liberetis. nulla in iudiciis severitas[*](veritas coni. Halm.: cf. §§3, 51: v §130), nulla religio, nulla denique iam existimantur esse iudicia. itaque a populo Romano contemnimur, despicimur; gravi diuturnaque iam flagramus infamia.

neque enim ullam aliam ob causam populus Romanus tribuniciam potestatem tanto studio requisivit; quam cum poscebat, verbo illam poscere videbatur, re vera iudicia poscebat. neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fugit, qui Cn. Pompeio, viro fortissimo et clarissimo[*](fort. et clar. DYb: clar. et fort. p), de tribunicia potestate referente cum esset sententiam rogatus, hoc initio est summa cum auctoritate usus, patres conscriptos iudicia male et flagitiose tueri; quodsi in rebus iudicandis populi Romani existimationi satis facere voluissent, non tanto opere homines fuisse tribuniciam potestatem desideraturos.

ipse denique Cn. Pompeius cum 4s primum contionem ad urbem consul designatus habuit, ubi, id quod maxime exspectari videbatur, ostendit se tribuniciam potestatem restituturum, factus est in eo strepitus et grata contionis admurmuratio. idem in eadem contione cum dixisset populatas vexatasque esse provincias, iudicia autem turpia ac[*](ac Dpb al.: atque G2K: et rd) flagitiosa fieri; ei rei se providere ac consulere velle; tum vero non strepitu, sed maximo clamore suam 6 populus Romanus significavit voluntatem.

nunc autem 46 homines in speculis sunt; observant quem ad modum sese unus quisque nostrum[*](nostrum DY: vestrum Iord.) gerat in retinenda religione conservandisque legibus. vident adhuc post legem tribuniciam unum senatorem[*](post senatorem add. hominem Fritzsche, Iord. Kays.: unum hominem vel ten. Asc.) vel tenuissimum esse damnatum; quod tametsi non reprehendunt, tamen magno opere quod laudent non habent; nulla est enim laus ibi esse integrum ubi nemo est qui aut possit aut conetur corrumpere.

hoc est iudicium in quo vos de reo, populus Romanus de vobis iudicabit; in hoc homine statuetur, possitne senatoribus iudicantibus homo nocentissimus pecuniosissimusque damnari. deinde est eius modi reus in quo homine nihil sit praeter summa peccata maximamque pecuniam, ut, si liberatus sit, nulla alia suspicio nisi ea quae turpissima est residere possit; non gratia, non cognatione, non aliis recte factis, non denique aliquo mediocri vitio tot tantaque eius vitia sublevata esse videbuntur[*](videbuntur DY: existimabuntur prbd).

postremo ego causam sic agam, iudices, eius modi res, ita notas, ita testatas, ita magnas, ita manifestas proferam, ut nemo a vobis ut istum absolvatis per gratiam conetur contendere. habeo autem certam viam atque rationem qua omnis illorum conatus investigare et consequi possim; ita res a me agetur ut in eorum consiliis omnibus non modo aures omnium[*](omnium scripsi, cf. §7 (Cl. Rev. xx. 256): hominum codd.), sed etiam oculi populi Romani[*](oculi 1/PR p Par. 7786, oculi populi .ro. rd: populus Romanus (p. r. D) DY, secl. Fritzsche, Kays. (sed cf. i §29): oculi et manus Koch, Muell.: an oculi animique? (ii §150)) interesse videantur.