Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
  2. et dis invitis desinis esse miser?
  3. difficile est longum subito deponere amorem;
  4. difficile est, verum hoc qua libet efficias.
  5. una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;
  6. hoc facias, sive id non pote sive pote.
  7. o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
  8. extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
  9. me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,
  10. eripite hanc pestem perniciemque mihi!
  11. hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
  12. expulit ex omni pectore laetitias.
  13. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
  14. aut, quod non potis est, esse pudica velit:
  15. ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
  16. o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
  1. Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
  2. (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
  3. sicine subrepsti mi atque intestina perurens
  4. hei misero eripuisti omnia nostra bona?
  5. eripuisti, eheu nostrae crudele venenum
  6. vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.
  1. Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
  2. alterius, lepidus filius alterius.
  3. Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
  4. cum puero ut bello bella puella cubet.
  5. Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,
  6. qui patruus patrui monstret adulterium.
  1. ---
  2. Sed nunc id doleo quod purae pura puellae
  3. savia comminxit spurca saliva tua.
  4. verum id non impune feres: nam te omnia saecla
  5. noscent et qui sis fama loquetur anus.
  1. Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
  2. quam te cum tota gente, Catulle, tua.
  3. sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
  4. si tria notorum savia reppererit.
  1. Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
  2. Hiberna fiant candidiora nive,
  3. mane domo cum exis et cum te octava quiete
  4. e molli longo suscitat hora die?
  5. nescio quid certe est: an vere fama susurrat
  6. grandia te medii tenta vorare viri?
  7. sic certe est: clamant Victoris rupta miselli
  8. ilia, et emulso labra notata sero.
  1. Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,
  2. bellus homo quem tu diligere inciperes
  3. praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
  4. hospes inaurata pallidior statua?
  5. qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis
  6. audes et nescis quod facinus facias.
  1. Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum
  2. aut aliud si quid carius est oculis,
  3. eripere ei noli multo quod carius illi
  4. est oculis seu quid carius est oculis.
  1. Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
  2. haec illi fatuo maxima laetitia est.
  3. mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,
  4. sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
  5. non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
  6. irata est: hoc est, uritur et loquitur.
  1. Chommoda dicebat, si quando commode vellet
  2. dicere, et insidias Arrius hinsidias,
  3. et tum mirifice sperabat se esse locutum
  4. cum quantum poterat dixerat hinsidias.
  5. credo, sic mater, sic liber avunculus eius,
  6. sic maternus avus dixerat atque avia
  7. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
  8. audibant eadem haec leniter et leviter,
  9. nec sibi postilla metuebant talia verba,
  10. cum subito adfertur nuntius horribilis
  11. Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
  12. iam non Ionios esse, sed Hionios.
  1. Odi et amo. quare id faciam fortasse requiris
  2. nescio, sed fieri sentio et excrucior.
  1. Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
  2. recta est. haec ego sic singula confiteor,
  3. totum illud “formosa” nego: nam nulla venustas,
  4. nulla in tam magno est corpore mica salis.
  5. Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,
  6. tum omnibus una omnis subripuit Veneres.
  1. Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
  2. vere, quantum a me Lesbia amata mea es
  3. nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta
  4. quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
  1. Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
  2. prurit et abiectis pervigilat tunicis?
  3. quid facit is patruum qui non sinit esse maritum?
  4. ecquid scis quantum suscipiat sceleris?