Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- compar, quae multo dicitur improbius
- oscula mordenti semper decerpere rostro
- quam quae praecipue multivola est mulier:
- sed tu horum magnos vicisti sola furores,
- ut semel es flavo conciliata viro.
- aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
- lux mea se nostrum contulit in gremium,
- quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
- fulgebat crocina candidus in tunica.
- quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
- rara verecundae furta feremus erae,
- ne nimium simus stultorum more molesti:
- saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
- coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
- noscens omnivoli plurima furta Iovis.
- atqui nec divis homines componier aequum est
- ---ingratum tremuli tolle parentis onus.
- nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
- fragrantem Assyrio venit odore domum,
- sed furtiva dedit mira munuscula nocte
- ipsius ex ipso dempta viri gremio.
- quare illud satis est, si nobis is datur unis
- quem lapide illa diem candidiore notat.
- hoc tibi quod potui confectum carmine munus
- pro multis, Alli, redditur officiis,
- ne vestrum scabra tangat robigine nomen
- haec atque illa dies atque alia atque alia.
- huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
- antiquis solita est munera ferre piis:
- sitis felices et tu simul et tua vita
- et domus, in qua nos lusimus et domina,
- et qui principio nobis † terram dedit aufert,
- a quo sunt primo omnia nata bona,
- et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
- lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
- Noli admirari quare tibi femina nulla,
- Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
- non si illam rarae labefactes munere vestis
- aut perluciduli deliciis lapidis.
- laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
- valle sub alarum trux habitare caper.
- hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est
- bestia, nec quicum bella puella cubet.
- quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
- aut admirari desine cur fugiunt.
- Nulli se dicit mulier mea nubere malle
- quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
- dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti
- in vento et rapida scribere oportet aqua.
- Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
- aut si quem merito tarda podagra secat,
- Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,
- mirifice est a te nactus utrumque malum.
- nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos:
- illam adfligit odore, ipse perit podagra.
- Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
- Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
- dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
- sed pater ut gnatos diligit et generos.
- nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
- multo mi tamen es vilior et levior.
- qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis
- cogit amare magis, sed bene velle minus.
- Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
- aut aliquem fieri posse putare pium.
- omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
- immo etiam taedet, taedet obestque magis:
- ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
- Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
- Gellius audierat patruum obiurgare solere,
- si quis delicias diceret aut faceret.
- hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
- uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
- quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
- nunc patruum, verbum non faciet patruus.
- Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
- atque ita se officio perdidit ipsa suo,
- ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias,
- nec desistere amare, omnia si facias.
- Si qua recordanti benefacta priora voluptas
- est homini, cum se cogitat esse pium,
- nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
- divum ad fallendos numine abusum homines,
- multa parata manent in longa aetate, Catulle,
- ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
- nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
- aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
- omnia quae ingratae perierunt credita menti.
- quare cur tu te iam amplius excrucies?