Carmina
Catullus
Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.
- suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
- nec genitor nympharum abluit Oceanus:
- nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,
- non si demisso se ipse voret capite.
- Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
- tamque valens vivat tamque venusta soror
- tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
- cognatis, quare is desinat esse macer?
- qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
- quantumvis quare sit macer invenies.
- Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
- coniugio et discat Persicum haruspicium:
- nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
- si vera est Persarum impia religio,
- gratus ut accepto veneretur carmine divos
- omentum in flamma pingue liquefaciens.
- Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
- in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore
- quod te cognossem bene constantemve putarem
- aut posse a turpi mentem inhibere probro,
- sed neque quod matrem nec germanam esse videbam
- hanc tibi cuius me magnus edebat amor;
- et quamvis tecum multo coniungerer usu,
- non satis id causae credideram esse tibi.
- tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
- culpa est in quacumque est aliquid sceleris.
- Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquam
- de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
- quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
- adsidue, verum dispeream nisi amo.
- Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
- nec scire utrum sis albus an ater homo.
- Mentula moechatur. moechatur mentula certe.
- hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit.
- Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem
- quam coepta est nonamque edita post hiemem,
- milia cum interea quingenta Hortensius uno
- ---
- Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,
- Zmyrnam cana diu saecula pervolvent.
- at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
- et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
- parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis:
- at populus tumido gaudeat Antimacho.
- Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
- accidere a nostro, Calve, dolore potest,
- quo desiderio veteres renovamus amores
- atque olim missas flemus amicitias,
- certe non tanto mors immatura dolori est
- Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
- Non (ita me di ament) quicquam referre putavi
- utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
- nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,
- verum etiam culus mundior et melior:
- nam sine dentibus est. hoc dentis sesquipedalis,
- gingivas vero ploxeni habet veteris,
- praeterea rictum qualem diffissus in aestu
- meientis mulae cunnus habere solet.
- hic futuit multas et se facit esse venustum,
- et non pistrino traditur atque asino?
- quem si qua attingit, non illam posse putemus
- aegroti culum lingere carnificis?
- In te, si in quemquam, dici pose, putide Victi,
- id quod verbosis dicitur et fatuis:
- ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
- culos et crepidas lingere carpatinas.
- si nos omnino vis omnes perdere, Victi,
- hiscas: omnino quod cupis efficies.
- Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,
- saviolum dulci dulcius ambrosia.
- verum id non impune tuli: namque amplius horam
- suffixum in summa me memini esse cruce,
- dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
- tantillum vestrae demere saevitiae.
- nam simul id factum est, multis diluta labella
- guttis abstersisti omnibus articulis,
- ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
- tanquam commictae spurca saliva lupae.
- praeterea infesto miserum me tradere Amori
- non cessasti omnique excruciare modo,
- ut mi ex ambrosia mutatum iam fores illud
- saviolum tristi tristius elleboro.
- quam quoniam poenam misero proponis amori,
- nunquam iam posthac basia subripiam.
- Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
- flos Veronensum depereunt iuvenum,
- hic fratrem, ille sororem. hoc est quod dicitur illud
- fraternum vere dulce sodalicium.
- cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis