Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
  2. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
  3. haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
  4. nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
  5. hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,
  6. illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
  7. huc una ex multis capsula me sequitur.
  8. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
  9. id facere aut animo non satis ingenuo
  10. quod tibi non utriusque petenti copia parta est:
  11. ultro ego deferrem, copia si qua foret.
  1. non possum reticere, deae, qua me Allius in re
  2. iuverit aut quantis iuverit officiis,
  3. ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
  4. illius hoc caeca nocte tegat studium:
  5. sed dicam vobis, vos porro dicite multis
  6. milibus et facite haec charta loquatur anus
  7. ---
  8. notescatque magis mortuus atque magis,
  9. nec tenuem texens sublimis aranea telam
  10. in deserto Alli nomine opus faciat.
  11. nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam
  12. scitis, et in quo me corruerit genere,
  13. cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
  14. lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
  15. maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu
  16. cessarent tristique imbre madere genae,
  17. qualis in aerii perlucens vertice montis
  18. rivus muscoso prosilit e lapide,
  19. qui, cum de prone praeceps est valle volutus,
  20. per medium densi transit iter populi,
  21. dulce viatori lasso in sudore levamen
  22. cum gravis exustos aestus hiulcat agros.
  23. hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
  24. lenius adspirans aura secunda venit
  25. iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
  26. tale fuit nobis Allius auxilium.
  27. is clausum lato patefecit limite campum,
  28. isque domum nobis isque dedit dominae,
  29. ad quam communes exerceremus amores.
  30. quo mea se molli candida diva pede
  31. intulit et trito fulgentem in limine plantam
  32. innixa arguta constituit solea,
  33. coniugis ut quondam flagrans advenit amore
  34. Protesilaeam Laodamia domum
  35. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  36. hostia caelestis pacificasset eros.
  37. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  38. quod temere invitis suscipiatur eris.
  39. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  40. docta est amisso Laodamia viro,
  41. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  42. quam veniens una atque altera rursus hiems
  43. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  44. posset ut abrupto vivere coniugio:
  45. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  46. si miles muros isset ad Iliacos:
  47. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  48. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  49. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  50. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  51. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  52. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  53. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  54. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  55. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  56. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  57. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  58. nec prope cognatos compositum cineres,
  59. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  60. detinet extremo terra aliena solo.
  61. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  62. Graeca penetralis deseruisse focos,
  63. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  64. otia pacato degeret in thalamo.
  65. quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
  66. ereptum est vita dulcius atque anima
  67. coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
  68. aestus in abruptum detulerat barathrum,
  69. quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
  70. siccare emulsa pingue palude solum,
  71. quod quondam caesis montis fodisse medullis
  72. audit falsiparens Amphitryoniades,
  73. tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
  74. perculit imperio deterioris eri,
  75. pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
  76. Hebe nec longa virginitate foret.
  77. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
  78. qui tunc indomitam ferre iugum docuit.
  79. nam nec tam carum confecto aetate parenti
  80. una caput seri nata nepotis alit,
  81. qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
  82. nomen testatas intulit in tabulas,
  83. impia derisi gentilis gaudia tollens
  84. suscitat a cano vulturium capiti:
  85. nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
  86. compar, quae multo dicitur improbius
  87. oscula mordenti semper decerpere rostro
  88. quam quae praecipue multivola est mulier:
  89. sed tu horum magnos vicisti sola furores,
  90. ut semel es flavo conciliata viro.
  91. aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
  92. lux mea se nostrum contulit in gremium,
  93. quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
  94. fulgebat crocina candidus in tunica.
  95. quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,
  96. rara verecundae furta feremus erae,
  97. ne nimium simus stultorum more molesti:
  98. saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
  99. coniugis in culpa flagrantem concoquit iram
  100. noscens omnivoli plurima furta Iovis.
  101. atqui nec divis homines componier aequum est
  102. ---ingratum tremuli tolle parentis onus.