Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
  2. fragrantem Assyrio venit odore domum,
  3. sed furtiva dedit mira munuscula nocte
  4. ipsius ex ipso dempta viri gremio.
  5. quare illud satis est, si nobis is datur unis
  6. quem lapide illa diem candidiore notat.
  7. hoc tibi quod potui confectum carmine munus
  8. pro multis, Alli, redditur officiis,
  9. ne vestrum scabra tangat robigine nomen
  10. haec atque illa dies atque alia atque alia.
  11. huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
  12. antiquis solita est munera ferre piis:
  13. sitis felices et tu simul et tua vita
  14. et domus, in qua nos lusimus et domina,
  15. et qui principio nobis † terram dedit aufert,
  16. a quo sunt primo omnia nata bona,
  17. et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
  18. lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
  1. Noli admirari quare tibi femina nulla,
  2. Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
  3. non si illam rarae labefactes munere vestis
  4. aut perluciduli deliciis lapidis.
  5. laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
  6. valle sub alarum trux habitare caper.
  7. hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est
  8. bestia, nec quicum bella puella cubet.
  9. quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
  10. aut admirari desine cur fugiunt.
  1. Nulli se dicit mulier mea nubere malle
  2. quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
  3. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti
  4. in vento et rapida scribere oportet aqua.
  1. Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
  2. aut si quem merito tarda podagra secat,
  3. Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,
  4. mirifice est a te nactus utrumque malum.
  5. nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos:
  6. illam adfligit odore, ipse perit podagra.
  1. Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
  2. Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
  3. dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
  4. sed pater ut gnatos diligit et generos.
  5. nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
  6. multo mi tamen es vilior et levior.
  7. qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis
  8. cogit amare magis, sed bene velle minus.
  1. Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
  2. aut aliquem fieri posse putare pium.
  3. omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:
  4. immo etiam taedet, taedet obestque magis:
  5. ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget
  6. Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
  1. Gellius audierat patruum obiurgare solere,
  2. si quis delicias diceret aut faceret.
  3. hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
  4. uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
  5. quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum
  6. nunc patruum, verbum non faciet patruus.
  1. Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
  2. atque ita se officio perdidit ipsa suo,
  3. ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias,
  4. nec desistere amare, omnia si facias.
  1. Si qua recordanti benefacta priora voluptas
  2. est homini, cum se cogitat esse pium,
  3. nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
  4. divum ad fallendos numine abusum homines,
  5. multa parata manent in longa aetate, Catulle,
  6. ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
  7. nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
  8. aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
  9. omnia quae ingratae perierunt credita menti.
  10. quare cur tu te iam amplius excrucies?
  11. quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis
  12. et dis invitis desinis esse miser?
  13. difficile est longum subito deponere amorem;
  14. difficile est, verum hoc qua libet efficias.
  15. una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;
  16. hoc facias, sive id non pote sive pote.
  17. o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam
  18. extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
  19. me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,
  20. eripite hanc pestem perniciemque mihi!
  21. hei mihi subrepens imos ut torpor in artus
  22. expulit ex omni pectore laetitias.
  23. non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
  24. aut, quod non potis est, esse pudica velit:
  25. ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
  26. o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
  1. Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
  2. (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
  3. sicine subrepsti mi atque intestina perurens
  4. hei misero eripuisti omnia nostra bona?
  5. eripuisti, eheu nostrae crudele venenum
  6. vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.
  1. Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
  2. alterius, lepidus filius alterius.
  3. Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
  4. cum puero ut bello bella puella cubet.
  5. Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,
  6. qui patruus patrui monstret adulterium.
  1. ---
  2. Sed nunc id doleo quod purae pura puellae
  3. savia comminxit spurca saliva tua.
  4. verum id non impune feres: nam te omnia saecla
  5. noscent et qui sis fama loquetur anus.
  1. Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit
  2. quam te cum tota gente, Catulle, tua.
  3. sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,
  4. si tria notorum savia reppererit.
  1. Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
  2. Hiberna fiant candidiora nive,
  3. mane domo cum exis et cum te octava quiete
  4. e molli longo suscitat hora die?