Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. (pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:
  2. namque ego non ullo vera timore tegam,
  3. nec si me infestis discerpent sidera dictis,
  4. condita quin veri pectoris evoluam)
  5. non his tam laetor rebus quam me afore semper
  6. afore me a dominae vertice discrucior,
  7. quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers
  8. unguentis, una milia multa bibi.
  9. nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,
  10. non prius unanimis corpora coniugibus
  11. tradite nudantes reiecta veste papillas,
  12. quam iucunda mihi munera libet onyx,
  13. vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
  14. sed quae se impuro dedit adulterio,
  15. illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
  16. namque ego ab indignis praemia nulla peto.
  17. sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
  18. semper amor sedes incolat adsiduus.
  19. tu vero, regina, tuens cum sidera divam
  20. placabis festis luminibus Venerem,
  21. unguinis expertem non siris esse tuam me,
  22. sed potius largis adfice muneribus.
  23. sidera cur retinent? utinam coma regia fiam
  24. proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.
  1. O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
  2. salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
  3. Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
  4. olim, cum sedes ipse senex tenuit,
  5. quamque ferunt rursus voto servisse maligne,
  6. postquam es porrecto facta marita sene,
  7. dic agedum nobis quare mutata feraris
  8. in dominum veterem deseruisse fidem.
  9. “non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
  10. culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
  11. nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
  12. †verum istius populi ianua qui te facit!
  13. qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
  14. ad me omnes clamant, “Ianua, culpa tua est.””
  15. non istuc satis est uno te dicere verbo,
  16. sed facere ut quivis sentiat et videat.
  17. “qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.”
  18. nos volumus; nobis dicere ne dubita.
  19. “primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
  20. falsum est. non illam vir prior attigerit,
  21. languidior tenera cui pendens sicula beta
  22. nunquam se mediam sustulit ad tunicam:
  23. sed pater illius gnati violasse cubile
  24. dicitur et miseram conscelerasse domum,
  25. sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
  26. seu quod iners sterili semine natus erat
  27. et quaerendus is unde foret nervosius illud
  28. quod posset zonam solvere virgineam.”
  29. egregium narras mira pietate parentem,
  30. qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
  31. “atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
  32. Brixia † chinea suppositum specula,
  33. flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
  34. Brixia, Veronae mater amata meae,
  35. sed de Postumio et Corneli narrat amore,
  36. cum quibus illa malum fecit adulterium.
  37. dixerit hic aliquis, “quid? tu istaec, Ianua, nosti,
  38. cui nunquam domini limine abesse licet,
  39. nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
  40. tantum operire soles aut aperire domum?”
  41. saepe illam audivi furtiva voce loquentem
  42. solam cum ancillis haec sua flagitia,
  43. nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
  44. speraret nec linguam esse nec auriculam.
  45. praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
  46. nomine ne tollat rubra supercilia.
  47. longus homo est, magnas cui lites intulit olim
  48. falsum mendaci ventre puerperium.”
  1. Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
  2. conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
  3. naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
  4. sublevem et a mortis limine restituam,
  5. quem neque sancta Venus molli requiescere somno
  6. desertum in lecto caelibe perpetitur,
  7. nec veterum dulci scriptorum carmine musae
  8. oblectant, cum mens anxia pervigilat,
  9. id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum
  10. muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
  11. sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
  12. neu me odisse putes hospitis officium,
  13. accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,
  14. ne amplius a misero dona beata petas.
  15. tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
  16. iucundum cum aetas florida ver ageret,
  17. multa satis lusi; non est dea nescia nostri
  18. quae dulcem curis miscet amaritiem:
  19. sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
  20. abstulit. o misero frater adempte mihi,
  21. tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
  22. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  23. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  24. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  25. cuius ego interitu tota de mente fugavi
  26. haec studia atque omnes delicias animi.
  27. quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
  28. esse quod hic quisquis de meliore nota
  29. frigida deserto tepefactet membra cubili,
  30. id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
  31. ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
  32. haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
  33. nam quod scriptorum non magna est copia apud me,
  34. hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,
  35. illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
  36. huc una ex multis capsula me sequitur.
  37. quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
  38. id facere aut animo non satis ingenuo
  39. quod tibi non utriusque petenti copia parta est:
  40. ultro ego deferrem, copia si qua foret.
  1. non possum reticere, deae, qua me Allius in re
  2. iuverit aut quantis iuverit officiis,
  3. ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
  4. illius hoc caeca nocte tegat studium:
  5. sed dicam vobis, vos porro dicite multis
  6. milibus et facite haec charta loquatur anus
  7. ---
  8. notescatque magis mortuus atque magis,
  9. nec tenuem texens sublimis aranea telam
  10. in deserto Alli nomine opus faciat.
  11. nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam
  12. scitis, et in quo me corruerit genere,
  13. cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
  14. lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
  15. maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu
  16. cessarent tristique imbre madere genae,
  17. qualis in aerii perlucens vertice montis
  18. rivus muscoso prosilit e lapide,
  19. qui, cum de prone praeceps est valle volutus,
  20. per medium densi transit iter populi,
  21. dulce viatori lasso in sudore levamen
  22. cum gravis exustos aestus hiulcat agros.
  23. hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
  24. lenius adspirans aura secunda venit
  25. iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
  26. tale fuit nobis Allius auxilium.
  27. is clausum lato patefecit limite campum,
  28. isque domum nobis isque dedit dominae,
  29. ad quam communes exerceremus amores.
  30. quo mea se molli candida diva pede
  31. intulit et trito fulgentem in limine plantam
  32. innixa arguta constituit solea,
  33. coniugis ut quondam flagrans advenit amore
  34. Protesilaeam Laodamia domum
  35. inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
  36. hostia caelestis pacificasset eros.
  37. nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
  38. quod temere invitis suscipiatur eris.
  39. quam ieiuna pium desideret ara cruorem
  40. docta est amisso Laodamia viro,
  41. coniugis ante coacta novi dimittere collum
  42. quam veniens una atque altera rursus hiems
  43. noctibus in longis avidum saturasset amorem,
  44. posset ut abrupto vivere coniugio:
  45. quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
  46. si miles muros isset ad Iliacos:
  47. nam tum Helenae raptu primores Argivorum
  48. coeperat ad sese Troia ciere viros,
  49. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
  50. Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:
  51. quaene etiam nostro letum miserabile fratri
  52. attulit. Hei misero frater adempte mihi,
  53. hei misero fratri iucundum lumen ademptum,
  54. tecum una tota est nostra sepulta domus,
  55. omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
  56. quae tuus in vita dulcis alebat amor.
  57. quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
  58. nec prope cognatos compositum cineres,
  59. sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
  60. detinet extremo terra aliena solo.
  61. ad quam tum properans fertur simul undique pubes
  62. Graeca penetralis deseruisse focos,
  63. ne Paris abducta gavisus libera moecha
  64. otia pacato degeret in thalamo.