Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  2. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  3. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  4. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  5. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  6. quae tibi iucundo famularer serva labore
  7. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  8. purpureave tuum constemens veste cubile.
  9. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  10. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  11. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  12. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  13. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  14. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  15. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  16. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  17. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  18. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  19. perfidus in Creta religasset navita funem,
  20. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  21. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  22. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  23. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  24. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  25. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  26. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  27. coniugis an fido consoler memet amore,
  28. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  29. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  30. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  31. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  32. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  33. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  34. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  35. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  36. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  37. quare, facta virum multantes vindice poena
  38. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  39. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  40. huc huc adventate, meas audite querelas,
  41. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  42. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  43. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  44. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  45. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  46. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  47. has postquam maesto profudit pectore voces
  48. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  49. adnuit invicto caelestum numine rector,
  50. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  51. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  52. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  53. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  54. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  55. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  56. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  57. namque ferunt olim, classi cum moenia divae