Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. quantos illa tulit languenti corde timores,
  2. quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
  3. cum saevum cupiens contra contendere monstrum
  4. aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
  5. non ingrata tamen frustra munuscula divis
  6. promittens tacito succendit vota labello.
  7. nam velut in summo quatientem bracchia Tauro
  8. quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
  9. indomitus turbo contorquens flamine robur
  10. eruit (illa procul radicitus exturbata
  11. prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),
  12. sic domito saevum prostravit corpore Theseus
  13. nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
  14. inde pedem sospes multa cum laude reflexit
  15. errabunda regens tenui vestigia filo,
  16. ne labyrintheis e flexibus egredientem
  17. tecti frustraretur inobservabilis error.
  18. sed quid ego a primo digressus carmine plura
  19. commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
  20. ut consanguineae complexum, ut denique matris,
  21. quae misera in gnata deperdita laetabatur,
  22. omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,
  23. aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
  24. venerit, aut ut eam devinctam lumina somno
  25. liquerit immemori discedens pectore coniunx?
  26. saepe illam perhibent ardenti corde furentem
  27. clarisonas imo fudisse ex pectore voces,
  28. ac tum praeruptos tristem conscendere montes
  29. unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
  30. tum tremuli salis adversas procurrere in undas
  31. mollia nudatae tollentem tegmina surae,
  32. atque haec extremis maestam dixisse querelis,
  33. frigidulos udo singultus ore cientem:
  34. “sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
  35. perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
  36. sicine discedens neglecto numine divum
  37. immernor ah devota domum periuria portas?
  38. nullane res potuit crudelis flectere mentis
  39. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  40. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  41. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  42. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  43. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  44. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  45. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  46. nulla viri speret sermones esse fideles:
  47. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  48. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  49. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  50. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  51. certe ego te in medio versantem turbine leti
  52. eripui et potius germanum amittere crevi
  53. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  54. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  55. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  56. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  57. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.