Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  2. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  3. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  4. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  5. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  6. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  7. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  8. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  9. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  10. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  11. sed primum multas expromam mente querelas
  12. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  13. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  14. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  15. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  16. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  17. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  18. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  19. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  20. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  21. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  22. funestam antennae deponant undique vestem
  23. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  24. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  25. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  26. haec mandata prius constanti mente tenentem
  27. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  28. aerium nivei montis liquere cacumen.
  29. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  30. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  31. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  32. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  33. amissum credens immiti Thesea fato.
  34. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  35. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  36. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  37. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  38. multiplices animo volvebat saucia curas.
  39. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  40. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  41. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  42. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  43. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  44. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  45. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  46. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  47. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  48. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  49. plangebant aliae proceris tympana palmis
  50. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  51. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  52. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  53. talibus amplifice vestis decorata figuris
  54. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  55. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  56. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  57. hic, qualis flatu placidum mare matutino