Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  1. consilium? tibi nulla fuit clementia praesto
  2. immite ut nostri vellet miserescere pectus?
  3. at non haec quondam blanda promissa dedisti
  4. voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
  5. sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
  6. quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
  7. nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
  8. nulla viri speret sermones esse fideles:
  9. quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
  10. nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
  11. sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
  12. dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
  13. certe ego te in medio versantem turbine leti
  14. eripui et potius germanum amittere crevi
  15. quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:
  16. pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
  17. praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.
  18. quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
  19. quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.
  20. quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,
  21. talia qui reddis pro dulci praemia vita?
  22. si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
  23. saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
  24. at tamen in vestras potuisti ducere sedes
  25. quae tibi iucundo famularer serva labore
  26. candida permulcens liquidis vestigia lymphis
  27. purpureave tuum constemens veste cubile.
  28. sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris
  29. exsternata malo, quae nullis sensibus auctae
  30. nec missas audire queunt nec reddere voces?
  31. ille autem prope iam mediis versatur in undis,
  32. nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.
  33. sic nimis insultans extremo tempore saeva
  34. fors etiam nostris invidit questibus auris.
  35. Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
  36. Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
  37. indomito nec dira ferens stipendia tauro
  38. perfidus in Creta religasset navita funem,
  39. nec malus hic celans dulci crudelia forma
  40. consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
  41. nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
  42. Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato
  43. discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?
  44. an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui
  45. respersum iuvenem fraterna caede secuta?
  46. coniugis an fido consoler memet amore,
  47. quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
  48. praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
  49. nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
  50. nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
  51. omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
  52. non tamen ante mihi languescent lumina morte,
  53. nec prius a fesso secedent corpore sensus
  54. quam iustam a divis exposcam prodita multam
  55. caelestumque fidem postrema comprecer hora.
  56. quare, facta virum multantes vindice poena
  57. Eumenides, quibus anguino redimita capillo
  58. frons exspirantis praeportat pectoris iras,
  59. huc huc adventate, meas audite querelas,
  60. quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis
  61. cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
  62. quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
  63. vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
  64. sed quali solam Theseus me mente reliquit,
  65. tali mente, deae, funestet seque suosque.”
  66. has postquam maesto profudit pectore voces
  67. supplicium saevis exposcens anxia factis,
  68. adnuit invicto caelestum numine rector,
  69. quo nutu tellus atque horrida contremuerunt
  70. aequora concussitque micantia sidera mundus.
  71. ipse autem caeca mentem caligine Theseus
  72. consitus oblito dimisit pectore cuncta
  73. quae mandata prius constanti mente tenebat,
  74. dulcia nec maesto sustollens signa parenti
  75. sospitem Erechtheum se ostendit visere portum
  76. namque ferunt olim, classi cum moenia divae
  77. linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
  78. talia complexum iuveni mandata dedisse:
  79. “gnate mihi longe iucundior unice vita,
  80. gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus
  81. reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
  82. quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
  83. eripit invito mihi te, cui languida nondum
  84. lumina sunt gnati cara saturata figura,
  85. non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
  86. nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
  87. sed primum multas expromam mente querelas
  88. canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
  89. inde infecta vago suspendam lintea malo,
  90. nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
  91. carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.
  92. quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
  93. quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
  94. adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
  95. tum vero facito ut memori tibi condita corde
  96. haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
  97. ut simul ac nostros invisent lumina collis,
  98. funestam antennae deponant undique vestem
  99. candidaque intorti sustollant vela rudentes,
  100. quam primum cernens ut laeta gaudia mente
  101. agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”
  102. haec mandata prius constanti mente tenentem
  103. Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
  104. aerium nivei montis liquere cacumen.
  105. at pater, ut summa prospectum ex arce petebat
  106. anxia in adsiduos absumens lumina fletus,
  107. cum primum inflati conspexit lintea veli,
  108. praecipitem sese scopulorum e vertice iecit
  109. amissum credens immiti Thesea fato.
  110. sic funesta domus ingressus tecta paterna
  111. morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu
  112. obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
  113. quae tum prospectans cedentem maesta carinam
  114. multiplices animo volvebat saucia curas.
  115. at parte ex alia florens volitabat Iacchus
  116. cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis
  117. te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.
  118. ---quae tum alacres passim lymphata mente furebant
  119. euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
  120. harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
  121. pars e divulso iactabant membra iuvenco,
  122. pars sese tortis serpentibus incingebant,
  123. pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
  124. orgia quae frustra cupiunt audire profani,
  125. plangebant aliae proceris tympana palmis
  126. aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
  127. multis raucisonos efflabant cornua bombos
  128. barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
  129. talibus amplifice vestis decorata figuris
  130. pulvinar complexa suo velabat amictu.
  131. quae postquam cupide spectando Thessala pubes
  132. expleta est, sanctis coepit decedere divis.
  133. hic, qualis flatu placidum mare matutino
  134. horrificans Zephyrus proclivas incitat undas
  135. aurora exoriente vagi sub limina solis,
  136. quae tarde primum clementi flamine pulsae
  137. procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
  138. post vento crescente magis magis increbescunt
  139. purpureaque procul nantes ab luce refulgent,
  140. sic tum vestibuli linquentes regia tecta
  141. ad se quisque vago passim pede discedebant.
  142. quorum post abitum princeps e vertice Peli
  143. advenit Chiron portans silvestria dona:
  144. nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
  145. montibus ora creat, quos propter fluminis undas
  146. aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
  147. hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
  148. quo permulsa domus iucundo risit odore.
  149. confestim Penios adest, viridantia Tempe,
  150. Tempe quae silvae cingunt super impendentes,
  151. naiasin linquens Doris celebranda choreis,
  152. non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
  153. fagos ac recto proceras stipite laurus,
  154. non sine nutanti platano lentaque sorore
  155. flammati Phaethontis et aeria cupressu.
  156. haec circum sedes late contexta locavit,
  157. vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
  158. post hunc consequitur sollerti corde Prometheus
  159. extenuata gerens veteris vestigia poenae
  160. quam quondam silici restrictus membra catena
  161. persolvit pendens e verticibus praeruptis.
  162. inde pater divum sancta cum coniuge natisque
  163. advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens
  164. unigenamque simul cultricem montibus Idri:
  165. Pelea nam tecum pariter soror adspernata est
  166. nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
  167. qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
  168. large multiplici constructae sunt dape mensae,
  169. cum interea infirmo quatientes corpora motu
  170. veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
  171. his corpus tremulum complectens undique vestis
  172. candida purpurea talos incinxerat ora,
  173. at roseae niveo residebant vertice vittae,
  174. aeternumque manus carpebant rite laborem.
  175. laeva colum molli lana retinebat amictum,
  176. dextera tum leviter deducens fila supinis
  177. formabat digitis, tum prono in pollice torquens
  178. libratum tereti versabat turbine fusum,
  179. atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
  180. laneaque aridulis haerebant morsa labellis
  181. quae prius in levi fuerant exstantia filo.
  182. ante pedes autem candentis mollia lanae
  183. vellera virgati custodibant calathisci.
  184. haec tum clarisona vellentes vellera voce
  185. talia divino fuderunt carmine fata,
  186. carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:
  187. “o decus eximium magnis virtutibus augens,
  188. Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
  189. accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,
  190. veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,
  191. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  192. adveniet tibi iam portans optata maritis
  193. Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
  194. quae tibi flexanimo mentem perfundat amore
  195. languidulosque paret tecum coniungere somnos
  196. levia substernens robusto bracchia collo.
  197. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  198. nulla domus tales unquam contexit amores,
  199. nullus amor tali coniunxit foedere amantes
  200. qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
  201. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  202. nascetur vobis expers terroris Achilles,
  203. hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
  204. qui persaepe vago victor certamine cursus
  205. flammea praevertet celeris vestigia cervae.
  206. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  207. non illi quisquam bello se conferet heros,
  208. cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi
  209. Troicaque obsidens longinquo moenia bello
  210. periuri Pelopis vastabit tertius heres.
  211. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  212. illius egregias virtutes claraque facta
  213. saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
  214. cum incultum cano solvent a vertice crinem
  215. putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
  216. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  217. namque velut densas praecerpens messor aristas
  218. sole sub ardenti flaventia demetit arva,
  219. Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
  220. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  221. testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
  222. quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
  223. cuius iter caesis angustans corporum acervis
  224. alta tepefaciet permixta flumina caede.
  225. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  226. denique testis erit morti quoque reddita praeda
  227. cum teres excelso coacervatum aggere bustum
  228. excipiet niveos percussae virginis artus.
  229. Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
  230. nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis