prodeas, nova nupta.non tuus levis in maladeditus vir adulteraprobra turpia persequensa tuis teneris voletsecubare papillis,lenta quin velut adsitasvitis implicat arbores,implicabitur in tuumcomplexum. Sed abit dies:prodeas, nova nupta.o cubile quod omnibus---candido pede lecti,quae tuo veniunt ero,quanta gaudia, quac vaganocte, quae medio diegaudeat! sed abit dies:Prodeas, nova nupta.tollite, o pueri, faces:flammeum video venire.ite, concinite in modum“o Hymen Hymenaee io,o Hymen Hymenaee.”ne diu taceat procaxfescennina iocatio,nec nuces pueris negetdesertum domini audiensconcubinus amorem.da nuces pueris, inersconcubine: satis diulusisti nucibus: libetiam servire Talasio.concubine, nuces da.sordebant tibi vilicae,concubine, hodie atque heri:nunc tuum cinerariustondet os. miser ah miserconcubine, nuces da.diceris male te a tuis