floridam ipse puellulamdedis a gremio suaematris, o Hymenaee Hymen,o Hymen Hymenaee.nil potest sine te Venusfama quod bona comprobetcommodi capere: at potestte volente. quis huic deocompararier ausit?nulla quit sine te domusliberos dare, nec parensstirpe nitier: at potestte volente. quis huic deocompararier ausit?quae tuis careat sacrisnon queat dare praesidesterra finibus: at queatte volente. quis huic deocompararier ausit?claustra pandite ianuae,virgo adest. viden ut facessplendidas quatiunt comas?------tardet ingenuus pudor:quem tamen magis audiensflet quod ire necesse est.flere desine. Non tibi, Au-runculeia, periculum estne qua femina pulchriorclarum ab Oceano diemviderit venientem.talis in vario soletdivitis domini hortulostare flos hyacinthinus.sed moraris, abit dies:prodeas, nova nupta.prodeas, nova nupta, siiam videtur, et audiasnostra verba. vide ut facesaureas quatiunt comas: