compararier ausit?quae tuis careat sacrisnon queat dare praesidesterra finibus: at queatte volente. quis huic deocompararier ausit?claustra pandite ianuae,virgo adest. viden ut facessplendidas quatiunt comas?------tardet ingenuus pudor:quem tamen magis audiensflet quod ire necesse est.flere desine. Non tibi, Au-runculeia, periculum estne qua femina pulchriorclarum ab Oceano diemviderit venientem.talis in vario soletdivitis domini hortulostare flos hyacinthinus.sed moraris, abit dies:prodeas, nova nupta.prodeas, nova nupta, siiam videtur, et audiasnostra verba. vide ut facesaureas quatiunt comas:prodeas, nova nupta.non tuus levis in maladeditus vir adulteraprobra turpia persequensa tuis teneris voletsecubare papillis,lenta quin velut adsitasvitis implicat arbores,implicabitur in tuumcomplexum. Sed abit dies:prodeas, nova nupta.o cubile quod omnibus---candido pede lecti,quae tuo veniunt ero,quanta gaudia, quac vaganocte, quae medio diegaudeat! sed abit dies:Prodeas, nova nupta.tollite, o pueri, faces:flammeum video venire.ite, concinite in modum