Carmina

Catullus

Catullus, Gaius Valerius. Carmina. Merrill, Elmer Truesdell, editor. Boston: Ginn, 1893.

  • “o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee.”
  • ne diu taceat procax
  • fescennina iocatio,
  • nec nuces pueris neget
  • desertum domini audiens
  • concubinus amorem.
  • da nuces pueris, iners
  • concubine: satis diu
  • lusisti nucibus: libet
  • iam servire Talasio.
  • concubine, nuces da.
  • sordebant tibi vilicae,
  • concubine, hodie atque heri:
  • nunc tuum cinerarius
  • tondet os. miser ah miser
  • concubine, nuces da.
  • diceris male te a tuis
  • unguentate glabris marite
  • abstinere: sed abstine.
  • o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee.
  • scimus haec tibi quae licent
  • sola cognita: sed marito
  • ista non eadem licent.
  • o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee.
  • nupta, tu quoque quae tuus
  • vir petet cave ne neges,
  • ne petitum aliunde eat.
  • o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee.
  • en tibi domus ut potens
  • et beata viri tui:
  • quae tibi sine serviat
  • (o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee).
  • usque dum tremulum movens
  • cana tempus anilitas
  • omnia omnibus adnuit.
  • o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee.
  • transfer omine cum bono
  • limen aureolos pedes,
  • rasilemque subi forem.
  • o Hymen Hymenaee io,
  • o Hymen Hymenaee.